Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.6.21.0. De testamento militis.
CJ.6.21.1: Imperator Antoninus
Frater tuus miles si te specialiter bonis quae in paganico habebat heredem fecit , bona quae in castris reliquit petere non potes, etiamsi is qui eorum heres institutus est adire ea noluerit: sed ab intestato succedentes veniunt, modo si in eius loco substitutus non est et liquido probatur fratrem tuum castrensia bona ad te pertinere noluisse. nam voluntas militis expeditione occupati pro iure servatur. * ant. a. florio mil. * <a 212 accepta v id, sept.Duobus aspris conss.>
CJ.6.21.2: Imperator Antoninus
Miles si castrensium tantummodo bonorum commilitonem suum instituit heredem, cetera bona eius ut intestati defuncti mater eius iure possedit. quod si extraneum scripsit heredem isque adiit hereditatem, bona eius in te transferri non iure desideras. * ant. a. septimo mil. * <a 213 pp.Xi k.Mart.Antonino a.Iiii et balbino conss.>
CJ.6.21.3pr.: Imperator Antoninus
Quamquam militum testamenta iuris vinculis non subiciantur, cum propter simplicitatem militarem quomodo velint et quomodo possint ea facere his concedatur, tamen in valeriani quondam centurionis testamento institutio etiam iure communi accepit auctoritatem. * ant. a. vindiciano. * <a 213 pp.K.Nov.Antonino a.Iiii et balbino conss.>
CJ.6.21.3.1: Imperator Antoninus
Nam cum pater familias filiam ex duabus unciis, uxorem ex uncia heredem scripserit nec de residuis portionibus quicquam significaverit, in tres partes divisisse eum apparet hereditatem, ut duas habeat quae sextantem accepit, tertiam quae ex uncia est heres instituta. <a 213 pp.K.Nov.Antonino a.Iiii et balbino conss.>
CJ.6.21.4pr.: Imperator Alexander Severus
Si rufinus vir clarissimus tribunus laticlavius maior annis lege definitis faciens testamentum te manumisit, iustam tibi libertatem competisse scire debes. * alex. a. iunio. * <a 222 pp.Xvi k.Dec.Alexandro a.Cons.>
CJ.6.21.4.1: Imperator Alexander Severus
Quod si minor annis ex lege constitutis fuerit, cum faceret testamentum, lege impediente nullam libertatem adeptus es, quae in hac parte nec militibus remissa est. <a 222 pp.Xvi k.Dec.Alexandro a.Cons.>
CJ.6.21.4.2: Imperator Alexander Severus
Quod si idem testator causam manumittendi te habuit, quae probabilis vivo manumittente consilio futura esset, quia per fideicommissum data libertas a quolibet minore annis ei, cuius causa probari potuit, praestari debet, et ex testamento militis eiusmodi servis iustam libertatem competere consequens est. <a 222 pp.Xvi k.Dec.Alexandro a.Cons.>
CJ.6.21.5: Imperator Alexander Severus
Ex testamento militis, sive adhuc in militia sive intra annum missus honeste decessit, hereditas et legata omnibus quibus relicta sunt debentur, quia inter cetera, quae militibus concessa sunt, liberum arbitrium quibus velint relinquendi supremis suis concessum est, nisi lex specialiter eos prohibuerit. * alex. a. sozomeno. * <a 224 pp. xvii k. febr. iuliano et crispino conss.>
CJ.6.21.6pr.: Imperator Alexander Severus
In testamento quidem eius, qui non miles fuit, si duobus heredibus institutis, altero, cui potuit usque ad tempus pubertatis parens facere testamentum, altero, cui posteaquam heres extitit substituere non potuit, invicem substitutio eisdem verbis facta esset, in eum solum casum eam locum habere et sententiis prudentium virorum et constitutionibus divorum parentium meorum placet, quo utrique pari ratione potuit substitui. * alex. a. valenti. * <a 225 pp. xii k. mai. fusco et dextro conss.>
CJ.6.21.6.1: Imperator Alexander Severus
Sed cum ex testamento militis controversiam esse proponas, defuncta parvula eius filia, posteaquam heres extitit patri, cum qua simul aequis partibus heres institutus eras substitutione invicem facta, et mater quidem intestatae filiae sibi successionem defendat, tu autem ex substitutione ad te pertinere contendas, iuris quidem ratio manifesta est licere militibus proprio privilegio etiam heredibus extraneis, posteaquam heredes extiterint, mortuis substituere. <a 225 pp. xii k. mai. fusco et dextro conss.>
CJ.6.21.6.2: Imperator Alexander Severus
Sed tibi probandum est, an ita frater tuus senserit. <a 225 pp. xii k. mai. fusco et dextro conss.>
CJ.6.21.7pr.: Imperator Alexander Severus
Ex his verbis: " fortunato liberto meo do lego" vindicare tibi libertatem non potes, si pagani testamentum proponatur. * alex. a. fortunato. * <a 229 pp. xii k. iul. alexandro a. iii et dione conss.>
CJ.6.21.7.1: Imperator Alexander Severus
At enim cum testatorem militem fuisse proponas, si non errore ductus libertum te credidit, sed dandae libertatis animum habuit, libertatem, et quidem directam, competere tibi, sed et legati vindicationem habere praerogativa militaris privilegii praestat. <a 229 pp. xii k. iul. alexandro a. iii et dione conss.>
CJ.6.21.8: Imperator Gordianus
Certi iuris est militem ad tempus etiam heredem instituere posse. * gord. a. aeternio mil. * <a 238 pp. iii k. oct. pio et pontiano conss.>
CJ.6.21.9: Imperator Gordianus
Sicut certi iuris est militem, qui scit se filium habere aliosque scripsit heredes, tacite eum exheredare intellegi, ita si ignorans se filium habere alios scribat heredes, non esse filio ademptam hereditatem, sed minime valente testamento, si sit in potestate, eum ad successionem venire in dubiis non habetur. * gord. a. valerio. * <a 238 pp. v non. oct. pio et pontiano conss.>
CJ.6.21.10pr.: Imperator Philippus
Si, cum vel in utero haberetur filia inscio patre milite, ab eo praeterita sit, vel cum in rebus humanis eam non esse falso rumore prolato pater putavit, nullam eius testamento fecit mentionem, silentium huiusmodi exheredationis notam nequaquam infligit. * philipp. a. et philipp. c. iustino mil. * <a 246 pp. xii k. iun. praesente et albino conss.>
CJ.6.21.10.1: Imperator Philippus
Is autem miles, qui testamento filiam appellavit eique legatum dedit, non instituendo eam heredem exheredavit. <a 246 pp. xii k. iun. praesente et albino conss.>
CJ.6.21.11: Imperator Philippus
Captatorias institutiones et in militis testamento nullius esse momenti manifestum est. * philipp. a. et c. aemilio mil. * <a 246 pp. vii k. iul. praesente et albino conss.>
CJ.6.21.12: Imperator Philippus
In testamento militis legem falcidiam et in legatis et in fideicommissis cessare explorati iuris est. sane si quid ultra vires patrimonii postulatur, competenti defensione tueri te potes. * philipp. a. et c. domitiae. * <a 246 pp. vi non. iul. praesente et albino conss.>
CJ.6.21.13: Imperatores valer., gallien.
Et militibus nostris, centurionibus quoque ob flagitium militare damnatis non aliarum quam castrensium rerum testamenta facere permittitur et intestatis iure proprio succeditur a fisco. * valer. et gallien. aa. claudiae. * <a 254 pp. non. aug. valeriano et gallieno aa. conss.>
CJ.6.21.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si a fratre suo militante mater vestra scripta heres successionem eius sibi quaesiit, quamvis testamenti scriptura non continet iuris observationem, hanc hereditatem fratrem testatoris vel eius filios ab intestato evincere non potuisse iure constitit. * diocl. et maxim. aa. et cc. heredibus maximae. * <a 294 s. v non. mai. aurris cc. conss.>
CJ.6.21.15pr.: Imperator Constantinus
Milites in expeditione degentes, si uxores aut filios aut amicos aut commilitones suos, postremo cuiuslibet generis homines amplecti voluerint supremae voluntatis adfectu, quomodo possint ac velint testentur, nec uxorum aut filiorum eorum , cum voluntatem patris reportaverunt, meritum aut libertas dignitasque quaeratur. * constant. a. ad pop. * <a 334 d.Iii id.Aug.Nicomediae optato et apulino conss.>
CJ.6.21.15.1: Imperator Constantinus
Proinde sicut iuris rationibus licuit ac semper licebit, si quid in vagina aut in clipeo litteris sanguine suo rutilantibus adnotaverint, aut in pulvere inscripserint gladio sub ipso tempore, quo in proelio vitae sortem derelinquunt, huiusmodi voluntatem stabilem esse oportet. <a 334 d.Iii id.Aug.Nicomediae optato et apulino conss.>
CJ.6.21.16: Imperator Anastasius
Scriniarios vel apparitores, qui virorum magnificorum magistrorum militum iussionibus vel actibus obtemperant, etsi nomina eorum matriculis militaribus referri videantur, nullatenus in ultimis a se conficiendis voluntatibus iuris militaris habere facultatem decernimus. * anastas. a. hierio pp. * <a 496 d.Id.Febr.Constantinopoli paulo vc. cons.>
CJ.6.21.17: Imperator Justinianus
Ne quidam putarent in omni tempore licere militibus testamenta quomodo voluerint componere, sancimus his solis, qui in expeditionibus occupati sunt, memoratum indulgeri circa ultimas voluntates conficiendas beneficium. * iust. a. menae pp. * <a 529 d.Iiii id.April.Constantinopoli decio vc. cons.>
CJ.6.21.18: Imperator Justinianus
Licet antiquis legibus permittebatur pupillis, si tribunatum numeri mereantur, ultimum elogium conficere posse, attamen indignum nostris temporibus esse videtur eum, qui stabilem mentem nondum adeptus est, propter privilegia militum sapientium hominum iura pertractare et in tenera aetate ex tali licentia parentibus forte suis vel aliis propinquis nocere propriam substantiam extraneis relinquentem. ideoque hoc fieri nullo modo concedimus. * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d. xii k.Nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.Anno ii >