Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.6.22.0. Qui facere testamentum possunt vel non possunt.
CJ.6.22.1pr.: Imperator Gordianus
Quamquam omnium bonorum socer tuus itemque frater eius socii fuerunt, tamen non eo minus idem frater eius, cum fati munus impleret, testamento suo potuit sibi heredem instituere quem vellet. * gord. a. petronio mil. * <a 243 pp.Xii k.Aug.Arriano et papo conss.>
CJ.6.22.1.1: Imperator Gordianus
Item non idcirco minus is testamenti factionem habet, quod indivisam successionem cum sorore sua dicatur habuisse. <a 243 pp.Xii k.Aug.Arriano et papo conss.>
CJ.6.22.2pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si is, qui tecum uxorem tuam heredem scripsit, quando testamentum ordinavit, sanae mentis fuerit nec postea alicuius sceleris conscientia obstrictus, sed aut impatiens doloris aut aliqua furoris rabie constrictus se praecipitem dedit, eiusque innocentia liquidis probationibus commendari potest a te, adscitae mortis obtentu postremum eius iudicium convelli non debet. * diocl. et maxim. aa. et cc. viatori et pontiae. * <a 290 pp.K.Dec.Ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.6.22.2.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod si futurae poenae metu voluntaria morte supplicium antevenit, ratam voluntatem eius conservari leges vetant. <a 290 pp.K.Dec.Ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.6.22.3pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Senium quidem aetatis vel aegritudinem corporis sinceritatem mentis tenentibus testamenti factionem certum est non auferre. * diocl. et maxim. aa. et cc. licinio. * <a 294 s.Iiii non.April.Sirmi cc. conss.>
CJ.6.22.3.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Filiam autem, quae in potestate eius est, testamentum facere non posse indubitati iuris est. <a 294 s.Iiii non.April.Sirmi cc. conss.>
CJ.6.22.4pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si frater patruelis tuus ante quartum decimum aetatis annum suae decessit, cum facere non potuit testamentum, nihil ex eius postremo recte postulatur iudicio. * diocl. et maxim. aa. et cc. rhodoni. * <a 294 s. iii id. nov. pantichi cc. conss.>
CJ.6.22.4.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nam si hanc aetatem egressus, licet vigoris necdum emersissent vestigia, suum ordinavit sollemniter iudicium, hoc convellere frustra conaris. <a 294 s. iii id. nov. pantichi cc. conss.>
CJ.6.22.5: Imperator Constantius
Eunuchis liceat facere testamentum, componere postremas exemplo omnium voluntates, conscribere codicillos salva testamentorum observantia. * constantius a. ad rufinum pp. * <a 352 d. v k. mart. sirmi constantio a. v et constantio c. conss.>
CJ.6.22.6: Imperator Constantius
Si quis imperatorem forte heredem instituerit, habeat mutandi iudicii facultatem , et quemcumque voluerit secundum leges in testamento suo heredem scribendi. * constantius a. ad volusianum pu. * <a 355 d. xii k. mart. mediolani arbitione et lolliano conss.>
CJ.6.22.7: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Cum heredes instituuntur imperator seu augusta, ius commune cum ceteris habeant: quod et in codicillis vel fideicommissariis epistulis iure scriptis observandum erit. et sicuti priscis legibus cautum est, imperatori quoque vel augustae testamentum facere liceat et mutare. * valentin. valens et grat. aaa. ad maximum. * <a 371 d. vii id. aug. contionaci gratiano a. ii et probo conss.>
CJ.6.22.8pr.: Imperator Justinus
Hac consultissima lege sancimus, ut carentes oculis seu morbo vel ita nati per nuncupationem suae condant moderamina voluntatis, praesentibus septem testibus, quos aliis quoque testamentis interesse iuris est, tabulario etiam: ut cunctis ibidem collectis primum ad se convocatos omnes, ut sine scriptis testentur, edoceat, deinde exprimat nomina specialiter heredum et dignitates singulorum et indicia, ne sola nominum commemoratio quicquam ambiguitatis pariat, et ex quanta parte vel ex quotis unciis in successionem admitti debeant et quod unumquemque legatarium seu fideicommissarium adsequi velit: omnia denique palam edicat, quae ultimarum capit dispositionum series lege concessa. * iustinus a. demostheni p p. * <a 521 d. k. iun. constantinopoli iustiniano et valerio conss.>
CJ.6.22.8.1: Imperator Justinus
Quibus omnibus ex ordine peroratis uno eodemque loco et tempore, sed et tabularii manu conscriptis sub obtentu septem ( ut dictum est) testium et eorundem testium manu subscriptis, dehinc consignatis tam ab isdem testibus quam a tabulario , plenum obtinebit robur testantis arbitrium. <a 521 d. k. iun. constantinopoli iustiniano et valerio conss.>
CJ.6.22.8.1a: Imperator Justinus
Quae in eundem modum erunt observanda, quamvis non heredes instituere, sed legata solum vel fideicommissa et in summa quae codicillis habentur congrua duxerit ordinanda. <a 521 d. k. iun. constantinopoli iustiniano et valerio conss.>
CJ.6.22.8.1b: Imperator Justinus
( 1) at cum humana fragilitas mortis praecipue cogitatione turbata minus memoria possit res plures consequi, patebit eis licentia voluntatem suam sive in testamenti vel in codicilli tenore compositam cui velint scribendam credere, ut in eodem postea collocatis testibus et tabulario, re etiam ( ut dictum est) patefacta, cuius causa convocati sunt, et chartula prometur, quam susceptam testatori recitabit tabularius simul et testibus, ut, ubi tenor eorum cunctis innotuerit, elogium ipse suum profiteatur agnoscere et ex animi sui quae lecta sunt disposuisse sententia, et in fine subscriptio sequatur testium nec non omnium signacula tam testium ( prout dictum est) quam tabularii. <a 521 d. k. iun. constantinopo li iustiniano et valerio conss.>
CJ.6.22.8.2: Imperator Justinus
Sed quia tabulariorum copia non in omnibus locis datur quaerentibus, iubemus, ubi tabularius reperiri non possit, octavum adhiberi testem, ut, quod tabulario pro supra dicto modo commisimus, id per octavum testem effectum capiat: libera potestate concedenda suas voluntates in praedictum modum ordinantibus chartulam ita subscriptam, ita denique consignatam, ut antelatae formae declarant, cui velint ex testibus custodiendam mandare. sic fieri namque confidimus, ut non recipiat se tantum in caecis testandi licentia, sed ne locum quidem ullum relinquat insidiis tot oculis spectata, tot insinuata sensibus, tot insuper in tuto locata manibus. <a 521 d. k. iun. constantinopoli iustiniano et valerio conss.>
CJ.6.22.9pr.: Imperator Justinianus
Furiosum in suis indutiis ultimum condere elogium posse, licet ab antiquis dubitabatur, tamen et retro principibus et nobis placuit: nunc autem hoc decidendum est, quod simili modo antiquos animos movit, si coepto testamento furor eum invasit. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.22.9.1: Imperator Justinianus
Sancimus itaque tale testamentum hominis, qui in ipso actu testamenti adversa valetudine tentus est, pro nihilo esse. sin vero voluerit in dilucidis intervallis aliquod condere testamentum vel ultimam voluntatem et hoc sana mente et inceperit facere et consummaverit nullo tali morbo interveniente, stare testamentum sive quamcumque ultimam voluntatem censemus, si et alia omnia accesserint, quae in huiusmodi actibus legitima observatio sequitur. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.22.10pr.: Imperator Justinianus
Discretis surdo et muto, quia non semper huiusmodi vitia sibi concurrunt, sancimus, si quis utroque morbo simul laborat, id est ut neque audire neque loqui possit, et hoc ex ipsa natura habeat, neque testamentum facere neque codicillos neque fideicommissum relinquere neque mortis causa donationem celebrare concedatur nec libertatem sive vindicta sive alio modo imponere: eidem legi tam masculos quam feminas oboedire imperantes. * iust. a. iuliano pp. * <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.22.10.1: Imperator Justinianus
Ubi autem et in huiusmodi vitiis non naturalis sive masculo sive feminae accedit calamitas, sed morbus postea superveniens et vocem abstulit et aures conclusit, si ponamus huiusmodi personam litteras scientem, omnia, quae priori interdiximus, haec ei sua manu scribenti permittimus. <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.22.10.2: Imperator Justinianus
( 1) sin autem infortunium discretum est, quod ita raro contingit, et surdis, licet naturaliter huiusmodi sensus variatus est, tamen omnia facere et in testamentis et in codicillis et in mortis causa donationibus et in libertatibus et in aliis omnibus permittimus. <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.22.10.3: Imperator Justinianus
Si enim vox articulata ei a natura concessa est, nihil prohibet eum omnia quae voluit facere, quia scimus quosdam iuris peritos et hoc subtilius cogitasse et nullum esse exposuisse, qui penitus non exaudit, si quis supra cerebrum illius loquatur, secundum quod iuventio celso placuit. <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.22.10.4: Imperator Justinianus
In eo autem, cui morbus superveniens auditum tantummodo abstulit, nec dubitari potest, quin possit omnia sine aliquo obstaculo facere. <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.22.10.5: Imperator Justinianus
Sin vero aures quidem apertae sint et vocem recipientes, lingua autem penitus praepedita, licet a veteribus auctoribus saepius de hoc variatum est, attamen si et hunc peritum litterarum esse proponamus, nihil prohibet et eum scribentem omnia facere, sive naturaliter sive per interventum morbi huiusmodi infortunium ei accessit. <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.22.10.6: Imperator Justinianus
Nullo discrimine neque in masculis neque in feminis in omni ista constitutione servando. <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.22.11pr.: Imperator Justinianus
Nemo ex lege, quam nuper promulgavimus, in rebus, quae parentibus adquiri non possunt, existimet aliquid esse innovandum, et permissum fuisse filiis familias cuiuscumque gradus vel sexus testamenta facere, sive sine patris consensu bona possideant secundum nostrae legis distinctionem, sive cum eorum voluntate. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.22.11.1: Imperator Justinianus
Nullo etenim modo hoc eis permittimus, sed antiqua lex per omnia conservetur, quae filiis familias nisi in casibus certis testamenta facere nullo concedit modo , et in his personis, quae huiusmodi facultatem habere iam concessae sunt. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.22.12: Imperator Justinianus
Omnes omnino, quibus quasi castrensia peculia habere ex legibus concessum est, habeant licentiam in ea tantummodo ultimas voluntates condere secundum nostrae constitutionis tenorem, quae talibus testamentis de inofficiosi querella immunitatem praestavit. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>