Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.6.23.0. De testamentis: quemadmodum testamenta ordinantur.
CJ.6.23.1: Imperator Hadrianus
Testes servi an liberi fuerunt, non oportet in hac causa tractari, cum eo tempore, quo testamentum signabatur, omnium consensu liberorum loco habiti sunt nec quisquam eis usque adhuc status controversiam moverit. * hadr. a. catonio vero. * < sine die et conss.>
CJ.6.23.2: Imperator Alexander Severus
Publicati semel testamenti fides, quamvis ipsa materia, in qua primum a testatore scriptum relictum fuit, casu qui probatur intercidit, nihilo minus valet. * alex. a. expedito. * <a 225 pp. k. iun. fusco ii et dextro conss.>
CJ.6.23.3: Imperator Alexander Severus
Ex imperfecto testamento nec imperatorem hereditatem vindicare saepe constitutum est. licet enim lex imperii sollemnibus iuris imperatorem solverit, nihil tamen tam proprium imperii est, ut legibus vivere. * alex. a. antigono. * <a 232 pp. xi k. ian. lupo et maximo conss.>
CJ.6.23.4: Imperator Gordianus
Si in nomine praenomine seu cognomine testator erravit nec tamen de quo senserit incertum sit, error huiusmodi nihil officit veritati. * gord. a. rufino. * <a 239 pp. xii k. aug. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.6.23.5: Imperatores valer., gallien.
Neque professio neque adseveratio nuncupantium filios, qui non sunt, veritati praeiudicant: et quae ut filiis testamento relinquuntur, iuxta ea quae a principibus statuta sunt non deberi certi iuris est. * valer. et gallien. aa. lucillo. * <a 254 accepta iiii non. iul. valeriano ii et gallieno aa. conss.>
CJ.6.23.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Verba testamenti, quibus mater vestra decedens nihil se cuiquam donasse significavit, si res se aliter habet, fidem veri non perfringunt. * diocl. et maxim. aa. terentiae. * <a 285 pp. iii non. nov. diocletiano a. ii et aristobulo conss.>
CJ.6.23.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Errore scribentis testamentum iuris sollemnitas mutilari nequaquam potest, quando minus scriptum, plus nuncupatum videtur. et ideo recte testamento facto, quamquam desit " heres esto", consequens est existente herede legata sive fideicommissa iuxta voluntatem testatoris oportere dari. * diocl. et maxim. aa. rufinae. * <a 290 pp. xvii k. febr. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.6.23.8pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Casus maioris ac novi contingentis ratione adversus timorem contagionis, quae testes deterret, aliquid de iure laxatum est: non tamen prorsus reliqua etiam testamentorum sollemnitas perempta est. * diocl. et maxim. aa. Marcellino. * <a 290 s. k. iul. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.6.23.8.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Testes enim huiusmodi morbo oppresso eo tempore iungi atque sociari remissum est , non etiam conveniendi numeri eorum observatio sublata. <a 290 s. k. iul. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.6.23.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si non speciali privilegio patriae tuae iuris observatio relaxata est et testes non in conspectu testatoris testimoniorum officio functi sunt, nullo iure testamentum valet. * diocl. et maxim. aa. patrocliae. * <a 290 pp. k. iul. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.6.23.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si testamentum iure factum sit et heres sit capax, auctoritate rescripti nostri rescindi non oportet. * diocl. et maxim. aa. et cc. menophiliano. * <a 293 s. xv k..... aa. conss.>
CJ.6.23.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non idcirco minus iure factum testamentum suas obtinet vires, quod post mortem testatoris subtractum probatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. zetho. * <a 293 s. prid non. iul. aa. conss.>
CJ.6.23.12pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si unus de septem testibus defuerit vel coram testatore omnes eodem loco testes suo vel alieno anulo non signaverint, iure deficiat testamentum. * diocl. et maxim. aa. et cc. matroniae. * <a 293 s. prid. non. iul. philippopoli aa. conss.>
CJ.6.23.12.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
De his autem, quae interleta sive supra scripta dicis, non ad iuris sollemnitatem, sed ad fidei pertinet quaestionem, ut appareat, utrum testatoris voluntate emendationem meruerunt, vel ab altero inconsulte deleta sunt, an ab aliquo falso haec fuerint commissa. <a 293 s. prid. non. iul. philippopoli aa. conss.>
CJ.6.23.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Testandi causa de pecunia sua legibus certis facultas, non iurisdictionis mutare formam vel iuri publico derogare cuiquam permissum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. euripidi. * <a 294 s. vi k. dec. cc. conss.>
CJ.6.23.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non codicillum, sed testamentum aviam vestram facere voluisse institutio et exheredatio facta probant evidenter. * diocl. et maxim. aa. et cc. achilleo. * <a 294 s. id. dec. cc. conss.>
CJ.6.23.15pr.: Imperator Constantinus
Quoniam indignum est ob inanem observationem irritas fieri tabulas et iudicia mortuorum, placuit ademptis his, quorum imaginarius usus est, institutioni heredis verborum non esse necessariam observantiam, utrum imperativis et directis verbis fiat an inflexa. * const. a. ad pop. * <a 339 s. d. k. febr. laodiceae constantio a. ii et constante a. conss.>
CJ.6.23.15.1: Imperator Constantinus
Nec enim interest, si dicatur " heredem facio" vel " instituo" vel " volo" vel " mando" vel " cupio" vel " esto" vel " erit", sed quibuslibet confecta sententiis, quolibet loquendi genere formata institutio valeat, si modo per eam liquebit voluntatis intentio, nec necessaria sint momenta verborum, quae forte seminecis et balbutiens lingua profudit. <a 339 s. d. k. febr. laodiceae constantio a. ii et constante a. conss.>
CJ.6.23.15.2: Imperator Constantinus
Et in postremis ergo iudiciis ordinandis amota erit sollemnium sermonum necessitas, ut, qui facultates proprias cupiunt ordinare, in quacumque instrumenti materia conscribere et quibuscumque verbis uti liberam habeant facultatem. <a 339 s. d. k. febr. laodiceae constantio a. ii et constante a. conss.>
CJ.6.23.16pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Non dubium nec incertum est, sicut imperatoribus, ita qualibet dignitate vel potestate decoratis viris tam hereditatem quam legatum seu fideicommissum relinqui posse. * grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. * <a 380 s. d. k. iul. thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss.>
CJ.6.23.16.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Illud adiciendum est, ut, qui ex testamento vel ab intestato heres extiterit, etsi voluntas defuncti circa legata seu fideicommissa seu libertates legibus non sit subnixa, tamen, si sua sponte agnoverit, implendi eam necessitatem habeat. <a 380 s. d. k. iul. thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss.>
CJ.6.23.17: Imperatores Arcadius, Honorius
Testamentum non ideo infirmari debebit, quod diversis hoc deficiens nominibus appellavit, cum superflua non noceant. namque necessaria praetermissa imminuunt contractus et testatoris officiunt voluntati, non abundans cautela. * arcad. et honor. aa. aeternali procons. asiae. * <a 396 d. xii k. april. arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>
CJ.6.23.18: Imperatores Arcadius, Honorius
Testamenta omnia ceteraque, quae apud officium censuale publicari solent, in eodem reserventur nec usquam pemittatur fieri ulla translatio. mos namque retinendus est fidelissimae vetustatis, quem si quis in hac urbe voluerit immutare, irritam mortuorum videri faciet voluntatem. * arcad. et honor. aa. africano pu. * <a 397 d. vi k. oct. constantinopoli caesario et attico conss.>
CJ.6.23.19pr.: Imperatores Honorius, Theodosius
Omnium testamentorum sollemnitatem superare videatur, quod insertum mera fide precibus inter tot nobiles probatasque personas etiam conscientiam principis tenet. * honor. et theodos. aa. iohanni pp. * <a 413 d. xii k. mart. ravennae post consulatum honorii viiii et theodosii v aa.>
CJ.6.23.19.1: Imperatores Honorius, Theodosius
Sicut igitur securus erit, qui actis cuiuscumque iudicis aut municipum aut auribus privatorum mentis suae postremum publicavit iudicium, ita nec de eius umquam successione tractabitur, qui nobis mediis et toto iure, quod nostris est scriniis constitutum, teste succedit. <a 413 d. xii k. mart. ravennae post consulatum honorii viiii et theodosii v aa.>
CJ.6.23.19.2: Imperatores Honorius, Theodosius
Nec sane illud heredibus nocere permittimus, si rescripta nostra nihil de eadem voluntate responderit. voluntates etenim hominum audire volumus, non iubere, ne post sententiam nostram inhibitum videatur commutationis arbitrium, cum hoc ipsum, quod per supplicationem nostris auribus intimatur, ita demum firmum sit, si ultimum comprobatur nec contra iudicium suum defunctus postea venisse detegitur. <a 413 d. xii k. mart. ravennae post consulatum honorii viiii et theodosii v aa.>
CJ.6.23.19.3: Imperatores Honorius, Theodosius
Ne quid sane praetermisisse credamur huiusmodi institutionis successoribus designatis, omnia quae scriptis heredibus competunt iubemus eos habere nec super bonorum possessionis petitione ullam controversiam nasci, cum pro herede agere cuncta sufficiat et ius omne ipsa complere aditio videatur. <a 413 d. xii k. mart. ravennae post consulatum honorii viiii et theodosii v aa.>
CJ.6.23.19.4: Imperatores Honorius, Theodosius
Omnibus etenim praestandum esse censemus, ut libero arbitrio, cui testandi facultas suppetit, successorem suum oblatis possit precibus declarare et stabile sciat esse quod fecerit, nec institutus heres pertimescat, cum oblatas preces secundum voluntatem defuncti idoneis possit testibus approbare, si ei alia nocere non possunt. <a 413 d. xii k. mart. ravennae post consulatum honorii viiii et theodosii v aa.>
CJ.6.23.20pr.: Imperatores Honorius, Theodosius
Nolumus convelli deficientium scriptas iure ac sollemniter voluntates, dum quoddam morientis supremum et non adscriptum processisse confirmatur arbitrium, tamquam patrimonium suum ad nos deficiens maluerit pertinere. * honor. et theodos. aa. edict. ad pop. urb. constaninopolit. * <a 416 d. iiii id. mart. constantinopoli theodosio a. vii et palladio conss.>
CJ.6.23.20.1: Imperatores Honorius, Theodosius
Omnibus enim privatis et militantibus interdicimus, ut huiusmodi perhibeant testimonia, et falsi criminis reos teneri praecipimus, si, cum scriptae iure ac sollemniter deficientium extiterint voluntates, non scriptum aliquid sub nostrorum nominum mentione falso adstruere moliantur. <a 416 d. iiii id. mart. constantinopoli theodosio a. vii et palladio conss.>
CJ.6.23.20.2: Imperatores Honorius, Theodosius
Nemo itaque relictus heres vel legibus ad successionem vocatus nostrum vel potentium nomen horrescat: nemo ferre testimonia in hunc modum vel suscipere gestis huiusmodi voces audeat nostro vel etiam privatorum potentium nomine. <a 416 d. iiii id. mart. constantinopoli theodosio a. vii et palladio conss.>
CJ.6.23.21pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Hac consultissima lege sancimus licere per scripturam conficientibus testamentum , si nullum scire volunt quae in eo scripta sunt, signatam vel ligatam vel tantum clausulam involutamque proferre scripturam vel ipsius testatoris vel cuiuslibet alterius manu conscriptam, eamque rogatis testibus septem numero civibus romanis puberibus omnibus simul offerre signandam et subscribendam, dum tamen testibus praesentibus testator suum esse testamentum dixerit quod offertur eique ipse coram testibus sua manu in reliqua parte testamenti subscripserit: quo facto et testibus uno eodemque die ac tempore subscribentibus et consignantibus valere testamentum nec ideo infirmari, quod testes nesciant quae in eo scripta sunt testamento. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 439 d. prid. id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.6.23.21.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quod si litteras testator ignoret vel subscribere nequeat, octavo subscriptore pro eo adhibito eadem servari decernimus. <a 439 d. prid. id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.6.23.21.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
In omnibus autem testamentis, quae praesentibus vel absentibus testibus dictantur, superfluum est uno eodemque tempore exigere testatorem et testes adhibere et dictare suum arbitrium et finire testamentum. sed licet alio tempore dictatum scriptumve proferatur testamentum, sufficiet uno eodemque die nullo actu interveniente testes omnes, videlicet simul nec diversis temporibus, subscribere signareque testamentum. <a 439 d. prid. id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.6.23.21.2a: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Finem autem testamenti subscriptiones et signacula testium esse decernimus. non subscriptum namque a testibus ac signatum testamentum pro imperfecto haberi convenit. <a 439 d. prid. id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.6.23.21.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Ex imperfecto autem testamento voluntatem tenere defuncti, nisi inter solos liberos a parentibus utriusque sexus habeatur, non volumus. <a 439 d. prid. id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.6.23.21.3a: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si vero in huiusmodi voluntate liberis alia sit extranea mixta persona, certum est eam voluntatem, quantum ad illam dumtaxat permixtam personam pro nullo haberi, sed liberis adcrescere. <a 439 d. prid. id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.6.23.21.4: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Per nuncupationem quoque, hoc est sine scriptura, testamenta non alias valere sancimus, nisi septem testes, ut supra dictum est, simul uno eodemque tempore collecti testatoris voluntatem ut testamentum sine scriptura facientis audierint. <a 439 d. prid. id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.6.23.21.5: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si quis autem testamento iure perfecto postea ad aliud pervenerit testamentum, non alias quod ante factum est infirmari decernimus, quam id, quod secundum facere testator instituit, iure fuerit consummatum, nisi forte in priore testamento scriptis his, qui ab intestato ad testatoris hereditatem successionemve venire non poterant, in secunda voluntate testator eos scribere instituit, qui ab intestato ad eius hereditatem vocantur. eo enim casu, licet imperfecta videatur scriptura posterior, infirmato priore testamento secundam eius voluntatem non quasi testamentum, sed quasi voluntatem intestati valere sancimus. <a 439 d. prid. id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.6.23.21.5a: Imperatores Theodosius, Valentinianus
In qua voluntate quinque testium iuratorum depositiones sufficient: quo non facto valebit primum testamentum, licet in eo scripti videantur extranei. <a 439 d. prid. id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.6.23.21.6: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Illud etiam huic legi perspeximus inserendum, ut etiam graece omnibus liceat testari. <a 439 d. prid. id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
Dictantibus testamenta vel aliam quamlibet ultimam voluntatem legatum vel fideicommissum vel quodcumque aliud quolibet legitimo titulo testatorem posse relinquere minime dubitandum est. testibus etiam ad efficiendam voluntatem adhibitis pro suo libitu quod voluerit testator relinquere non prohibetur. * zeno a. sebastiano pp. * <a 480 d. k. mai. constantinopoli basilio iuniore vc. cons.>
CJ.6.23.23: Imperator Justinus
Consulta divalia, quibus considerate prospectum est, ne voluntates ultimae deficientium in hac regia urbe confectae apud alium aperiri possint quam virum clarissimum pro tempore census magistrum, monumentis intervenientibus pro iuris ordine, neve in hereditate, cuius summa centum aureorum pretium non excedit, mercedis quicquam aut sumptuum censum administrantes aut censualis apparitio super intimandis isdem elogiis audeant adsequi, firma nunc quoque edicimus ac repetita promulgatione non solum iudices quorumlibet tribunalium, verum etiam defensores ecclesiarum, quos turpissimum intimationis genus inrepserat, praemonendos censemus, ne rem attingant, quae nemini prorsus omnium secundum constitutionum praecepta quam census magistro competit. absurdum est namque, si promiscuis actibus rerum turbentur officia et alii creditum alius subtrahat, ac praecipue clericis, quibus opprobrium est, si peritos se velint disceptationum esse forensium: poena etiam feriendis temeratoribus praesentis sanctionis quinquaginta librarum auri. nec enim concedendum est, ut suprema vota deficientium eversionis quicquam ex incongrua insinuatione contrahant, dum res ab incongruis usurpatur audacter. * iustinus a. archelao pp. * <a 524 d. xiii k. dec. constantinopoli iustino a. ii et opilione conss.>
CJ.6.23.24: Imperator Justinianus
Ambiguitates, quae vel imperitia vel desidia testamenta conscribentium oriuntur, resecandas esse censemus et, sive institutio heredum post legatorum dationes scripta sit vel alia praetermissa sit observatio non ex mente testatoris, sed vitio tabellionis vel alterius qui testamentum scribit, nulli licentiam concedimus per eam occasionem testatoris voluntatem subvertere vel minuere. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. ian. dn. iustiniano a. pp. ii cons.>
CJ.6.23.25: Imperator Justinianus
Praeposteri reprehensionem, quam novella constitutio in dotalibus instrumentis sustulisse noscitur, in aliis quoque omnibus tam contractibus quam testamentis tollimus, ut tali exceptione cessante et stipulatio et alii contractus et testatoris voluntas indubitate valeat, exactione videlicet post condicionem vel diem competente. * iust. a. menae pp. * <a 528 s. d. vii id. dec. dn. iustiniano a. pp. ii cons.>
CJ.6.23.26: Imperator Justinianus
In testamentis sine scriptis faciendis omnem formalem observationem penitus amputamus, ut, postquam septem testes convenerint, satis sit voluntatem testatoris vel testatricis simul omnibus manifestari significantis, ad quos substantiam suam pervenire vellet vel quibus legata vel fideicommissa vel libertates disponeret, etiamsi non ante huiusmodi dispositionem praedixerit testator vel testatrix illa formalia verba: ideo eosdem testes convenisse, quod sine scriptis suam voluntatem vel testamentum componere censuit. * iust. a. menae pp. * <a 528 s. d. iiii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons.>
CJ.6.23.27pr.: Imperator Justinianus
Sancimus, si quis legitimo modo condidit testamentum et post eius confectionem decennium profluxit, si quidem nulla innovatio vel contraria voluntas testatoris apparuit, hoc esse firmum. quod enim non mutatur, quare stare prohibetur? quemadmodum enim, qui testamentum fecit et nihil voluit contrarium, intestatus efficitur? * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.23.27.1: Imperator Justinianus
Sin autem in medio tempore contraria voluntas ostenditur, si quidem perfectissima est secundi testamenti confectio, ipso iure prius tollitur testamentum. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.23.27.2: Imperator Justinianus
Sin autem testator tantummodo dixerit non voluisse prius stare testamentum, vel aliis verbis utendo contrariam aperuit voluntatem, et hoc vel per testes idoneos non minus tribus vel inter acta manifestaverit et decennium fiat emensum, tunc irritum esse testamentum tam ex contraria voluntate quam ex cursu temporali. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.23.27.3: Imperator Justinianus
Aliter etenim testamenta mortuorum per decennii transcursionem evanescere nullo patimur modo, prioribus constitutionibus, quae super huiusmodi testamentis vacuandis latae fuerant, penitus antiquandis. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.23.28pr.: Imperator Justinianus
Cum antiquitas testamenta fieri voluit nullo actu interveniente et huiusmodi verborum compositio non rite interpretata paene in perniciem et testantium et testamentorum procederet, sancimus in tempore, quo testamentum conditur vel codicillus nascitur vel ultima quaedam dispositio secundum pristinam celebratus observationem ( nihil enim ex ea penitus immutandum esse censemus) , ea quidem, quae minime necessaria sunt, nullo procedere modo, quippe causa subtilissima proposita ea quae superflua sunt minime debent intercedere. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.23.28.1: Imperator Justinianus
Si quid autem necessarium advenerit et in ipsum corpus laborantis respiciens contigerit, id est vel victus necessarii vel potionis oblatio vel medicaminis datio vel impositio, quibus relictis ipsa sanitas testatoris periclitatur, vel si quis necessarius naturae usus ad depositionem superflui ponderis immineat vel testatori vel testibus, non esse ex hac causa testamentum subvertendum licet morbus comitialis, quod et factum esse comperimus, uni ex testibus contigerit, sed eo quod urguet et imminet repleto vel deposito iterum solita per testamenti factionem adimpleri. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.23.28.2: Imperator Justinianus
Et si quidem a testatore aliquid fiat testibus paulisper separatis, cum coram his facere aliquid naturale testator erubescat, iterum introductis testibus consequentiam factionis testamenti procedere. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.23.28.3: Imperator Justinianus
Si tamen in quendam vel quosdam testium aliquid tale contingat, si quidem ex brevi temporis intervallo necessitas potest transire, iterum eorundem testium reversum expectari et sollemnia peragi. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.23.28.4: Imperator Justinianus
Sin autem longiore spatio refectio fortuiti casus indigeat, et maxime si salus testatoris periclitantis immineat, tunc illo vel illis testibus, circa quos aliquid tale eveniet, separatis alios subrogari et ab eo vel ab eis tam testatorem quam alios testes sciscitari, si ea, quae eorum praesentiam antecedunt, omnia coram eis processissent. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.23.28.5: Imperator Justinianus
Et si hoc fuerit undique manifestum, tunc eos vel eum una cum aliis testibus ea quae oportet facere, etsi in medio subscriptiones testium iam fuerant subsecutae. sic etenim et naturae medemur et mortuorum elogia in suo statu facimus permanere. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.23.28.6: Imperator Justinianus
Cum autem constitutione, quae de testamentis ordinandis processit, cavetur, quatenus septem testium praesentia in testamentis requiratur et subscriptio a testatore fiat vel alio pro eo, et constitutio sic edixit: " octavo subscriptore adhibito", et quidam testamentum suum omne manu propria conscripsit et post eius litteras testes adhibiti suas subscriptiones supposuerunt aliaque omnia sollemniter in testamento peracta sunt et testamentum ex hoc, de quo dubitatur, irritum factum est, eandem constitutionem corrigentes sancimus, si quis sua manu totum testamentum vel codicillum conscripserit et hoc specialiter in scriptura reposu erit, quod sua manu hoc confecit, sufficiat ei totius testamenti scriptura et non alia subscriptio requiratur neque ab eo neque pro eo ab alio , sed sequantur huiusmodi scripturam et litterae testium et omnis quae expectatur observatio, et sit testamentum validum, et codicillus, si quinque testium litterae testatoris scripturae coadunentur, in sua firmitate remaneat, et nemo callidus machinator huiusmodi iniquitatis in posterum inveniatur. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.23.29pr.: Imperator Justinianus
Iubemus omnimodo testatorem, si vires ad scribendum habeat, nomen heredis vel heredum in sua subscriptione vel in quacumque parte testamenti ponere, ut sit manifestum secundum illius voluntatem hereditatem esse transmissam. * iust. a. iuliano pp. * <a 531 d. k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.23.29.1: Imperator Justinianus
Sin autem forsitan ex morbi acerbitate vel litterarum imperitia hoc facere minime poterit, testibus testamenti praesentibus nomen vel nomina heredis vel heredum ab eo nuncupari, ut omnimodo sciant testes, si non ipse subscribere potest, qui sunt scripti heredes, et ita certo heredis nomine successio procedat. <a 531 d. k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.23.29.2: Imperator Justinianus
Si enim talis est testator, qui neque scribere neque articulate loqui potest, mortuo similis est et falsitas in elogiis committitur, quam, ut exul fiat a re publica nostra, maxime in testamentorum confectione cupientes hanc edictalem legem in orbem terrarum ponimus. <a 531 d. k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.23.29.3: Imperator Justinianus
Quod si non fuerit observatum et nomen heredis vel heredum non fuerit manu testatoris scriptum vel voce coram testibus nuncupatum, hoc testamentum stare minime patimur vel in totum, si tota heredum nomina fuerint praetermissa, vel in eius heredis institutionem, cuius nomen neque lingua neque manus testatoris significavit. <a 531 d. k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.23.29.4: Imperator Justinianus
Sed ne aliqua forsitan oblivio testium animis incumbat pluribus interdum nominibus heredum expressis, ipsi testes in suis subscriptionibus, cum testator non haec scripserit, sed nuncupaverit, eorum nomina scribere non differant ad aeternam rei memoriam. <a 531 d. k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.23.29.5: Imperator Justinianus
Sin vero ipse testator in qualicumque parte testamenti nomina heredum ( sicut dictum est) scripserit, supervacuum est testes in sua subscriptione hoc exprimere , cum forsitan nescire eos testator suos heredes voluit et semel causa ex ipsius testatoris scriptura appareat. <a 531 d. k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.23.29.6: Imperator Justinianus
Oportet enim omnimodo vel ex litteris testatoris vel ex voce quidem testatoris, litteris autem testium, qui ad elogium conficiendum fuerint convocati, nomina manifestari heredum. quemadmodum enim in elogio, quod sine scriptura conficitur, necesse est testatorem voce exprimere nomen vel nomina heredum, ita oportet et in testamentis per scripturam conficiendis, cum ipse testator manu sua scribere heredes vel noluerit vel minime potuerit, voce tamen eius eos manifestari. <a 531 d. k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.23.29.7: Imperator Justinianus
Quae in posterum tantummodo observari censemus, ut, quae testamenta post hanc novellam nostri numinis legem conficiuntur, haec cum tali observatione procedant: quid enim antiquitas peccavit, quae praesentis legis inscia pristinam secuta est observationem? scituris et tabellionibus et his qui conficienda testamenta procurant, quod, si aliter facere ausi fuerint, poenam falsitatis non evitabunt, quasi dolose in tam necessaria causa versati. <a 531 d. k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.23.30: Imperator Justinianus
Nostram provisionem, maxime circa ultima elogia defunctorum, nunc etiam extendi properamus. unde cum invenimus quasdam controversias veteribus iuris interpretatoribus exortas propter testamentum, quod legitimo modo conditum est septemque testium signa habens, postea fortuito casu vel per ipsius testatoris operam lino toto vel plurima eius parte incisa in ambiguitatem inciderit, solitum ei praebemus remedium sancientes, si quidem testator linum vel signacula inciderit vel abstulerit utpote voluntate eius mutata, testamentum non valere: sin autem ex alia quacumque causa hoc contigerit, durante testamento scriptos ad hereditatem vocari, maxime cum nostra constitutio, quam super tuitione testamentorum promulgavimus, testatorem disposuit vel sua manu nomen heredis scribere vel, si imper itia litterarum vel adversa valitudine seu alio modo hoc facere non potest, testes ipsos audito nomine heredis sub praesentia ipsius testatoris nomen heredis suis subscriptionibus declarare. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.23.31pr.: Imperator Justinianus
Et ab antiquis legibus et a diversis retro principibus semper rusticitati consultum est et in multis legum subtilitatibus stricta observatio eis remissa est, quod ex ipsis rerum invenimus documentis. cum enim testamentorum ordinatio sub certa definitione legum instituta est, homines rustici et quibus non est litterarum peritia quomodo possunt tantam legum subtilitatem custodire in ultimis suis voluntatibus? ideo ad dei humanitatem respicientes necessarium duximus per hanc legem eorum simplicitati subvenire. * iust. a. iohanni pp. * <a 534 d. iii non. iul. constantinopoli dn. iustiniano a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.6.23.31.1: Imperator Justinianus
Sancimus itaque in omnibus quidem civitatibus et in castris orbis romani, ubi et leges nostrae manifestae sunt et litterarum viget scientia, omnia, quae etiam libris nostrorum digestorum seu institutionum et imperialibus sanctionibus nostrisque dispositionibus in condendis testamentis cauta sunt, observari nullamque ex praesenti lege fieri innovationem. <a 534 d. iii non. iul. constantinopoli dn. iustiniano a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.6.23.31.2: Imperator Justinianus
In illis vero locis, in quibus raro inveniuntur homines litterati, per praesentem legem rusticanis concedimus antiquam eorum consuetudinem legis vicem obtinere , ita tamen, ut, ubi scientes litteras inventi fuerint, septem testes, quos ad testimonium vocari necesse est, adhibeantur et unusquisque pro sua persona subscribat: ubi autem non inveniuntur litterati, septem testes et sine scriptura testimonium adhibentes admitti. <a 534 d. iii non. iul. constantinopoli dn. iustiniano a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.6.23.31.3: Imperator Justinianus
Si autem in illo loco minime inventi fuerint septem testes, usque ad quinque modis omnibus testes adhiberi iubemus: minus autem nullo modo concedimus. <a 534 d. iii non. iul. constantinopoli dn. iustiniano a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.6.23.31.4: Imperator Justinianus
Si vero unus aut duo vel plures scierint litteras, liceat his pro ignorantibus litteras, praesentibus tamen, subscriptionem suam imponere, sic tamen, ut ipsi testes cognoscant testatoris voluntatem et maxime quem vel quos heredes sibi relinquere voluerit, et hoc post mortem testatoris iurati deponant. <a 534 d. iii non. iul. constantinopoli dn. iustiniano a. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.6.23.31.5: Imperator Justinianus
Quod igitur quisque rusticorum, sicut praedictum est, pro suis rebus disposuerit , hoc omnimodo legum subtilitate remissa firmum validumque consistat. <a 534 d. iii non. iul. constantinopoli dn. iustiniano a. iiii et paulino vc. conss.>