Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.6.24.0. De heredibus instituendis et quae personae heredes institui non possunt.
CJ.6.24.1: Imperator t. ael. ant.: Qui deportantur, si heredes scribantur, tamquam peregrini capere non possunt, sed hereditas in ea causa est, in qua esset, si scripti non fuissent. * t. ael. ant. a. antestiano. * < sine die et cons.>
CJ.6.24.2: Imperator Antoninus
Pater tuus si ex residua parte heres institutus est, quam alter heres scriptus capere non posset, isque ad nullam partem hereditatis propter condicionem suam admitti potuit, ex asse heres extitit: nam residui commemoratio etiam totum admittit. * ant. a. caecilio. * <a 212 pp. xv k. iul. romae duobus aspris conss.>
CJ.6.24.3pr.: Imperator Alexander Severus
Cum proponas alexandrum equitem testamento primo loco iulianum ut libertum suum heredem instituisse eique substituisse his verbis: " quod si ex aliqua causa primus hereditatem meam adire noluerit vel non potuerit, tunc in locum secundum heredem substituo vitalem", post mortem autem testatoris iulianum servum communem fuisse defuncti militis et zoili fratris eius apparuerit, an tu ex substitutione admittereris, voluntatis est quaestio. * alex. a. vitali mil. * <a 223 pp. vi k. mai. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.6.24.3.1: Imperator Alexander Severus
Nam si credens eum proprium et suum libertum heredem instituit nec per eum ad alium quemquam hereditatem pertinere voluit, extitit condicio substitutionis tibique delata hereditas est. <a 223 pp. vi k. mai. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.6.24.3.2: Imperator Alexander Severus
Quod si verba substitutionis subscriptae ad ius rettulit, ut si nec per semet ipsum alium fecisset heredem ( potuit enim quamvis iubente domino nolle adire), ita demum substitutus vocaretur, si tamen paruit domino et adiit, substitutioni locus non est. <a 223 pp. vi k. mai. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.6.24.4: Imperator Gordianus
Si pater tuus eum quasi filium heredem instituit, quem falsa opinione ductus suum esse credebat, non instituturus, si alienum nosset, isque postea subditicius esse ostensus est, auferendam ei successionem divi severi et antonini placitis continetur. * gord. a. ulpio. * <a 238 pp. prid. non. oct. pio et pontiano conss.>
CJ.6.24.5: Imperator Gordianus
Non ideo minus uxor iure heres videtur instituta, quod non uxor, sed adfinis testamento nominata est. * gord. a. cassiano. * <a 241 pp. v k. oct. gordiano a. ii et pompeiano conss.>
CJ.6.24.6: Imperator Philippus
Si compensandi debiti gratia uxor maritum fecit heredem, desiderio tuo praeter portionem hereditatis debitum quoque restitui postulantis non tantum iuris severitas, verum etiam defunctae voluntas refragatur. * philipp. a. et philipp. c. antonio. * <a 246 pp. xii k. mart. praesente et albino conss.>
CJ.6.24.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec apud peregrinos fratrem sibi quisquam per adoptionem facere poterat. cum igitur, quod patrem tuum voluisse facere dicis, irritum sit, portionem hereditatis , quam is adversus quem supplicas velut adoptatus frater heres institutus tenet, restitui tibi curae habebit praeses provinciae. * diocl. et maxim. aa. zizoni. * <a 285 pp. iii non. dec. diocletiano ii et aristobulo conss.>
CJ.6.24.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Collegium, si nullo speciali privilegio subnixum sit, hereditatem capere non posse dubium non est. * diocl. et maxim. aa. hadriano. * <a 290 pp. x k. iun. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.6.24.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Extraneum etiam cum morietur heredem scribi placuit. * diocl. et maxim. aa. et cc.Iuliae. * <a 293 pp. xvi k. nov. sirmi aa. conss.>
CJ.6.24.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Neque per se heredes institutos, quibus hoc concessum non est, neque per servos proprios hereditatem posse quaerere dictat iuris ratio. * diocl. et maxim. aa. et cc. asclepiadae. * <a 294 s. xvi k. sept. sirmii cc. conss.>
CJ.6.24.11: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Extraneum etiam penitus ignotum heredem quis instituere potest. * theodos. et valentin. aa. hierio pp. * <a 428 d. x k. mart. constantinopoli felice et tauro conss.>
Hereditatis vel legati seu fideicommissi aut donationis titulo domus aut annonae civiles aut quaelibet aedificia vel mancipia ad ius inclitae urbis vel alterius cuiuslibet civitatis pervenire possunt. * leo a. erythrio pp. * <a 469 d. v k. mart. marciano et zenone conss.>
CJ.6.24.13: Imperator Justinianus
Quotiens certi quidem ex certa re scripti sunt heredes vel certis rebus pro sua institutione contenti esse iussi sunt, quos legatariorum loco haberi certum est, alii vero ex certa parte vel sine parte, qui pro veterum legum tenore ad certam unciarum institutionem referuntur, eos tantummodo omnibus hereditariis actionibus uti vel conveniri decernimus, qui ex certa parte vel sine parte scripti fuerint, nec aliquam deminutionem earundem actionum occasione heredum ex certa re scriptorum fieri. * iust. a. menae pp. * <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio vc. cons.>
CJ.6.24.14pr.: Imperator Justinianus
Cum in libris ulpiani, quos ad massurium sabinum scripsit, talis species relata est, hanc apertius expedire nobis visum est. * iust. a. iohanni pp. * <d. iii k. aug. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.24.14.1: Imperator Justinianus
Quidam testamentum faciens ita instituit: " sempronius plotii heres esto". veteres quidem existimabant errorem nominis esse et sic institutionem valere, quasi testator plotius nominaretur et sempronium sibi scripsisset heredem. <d. iii k. aug. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.24.14.2: Imperator Justinianus
Sed huiusmodi sententiam crassiorem esse existimamus: neque enim sic homo supinus, immo magis stultus invenitur, ut suum nomen ignoret. sed si quidem ipse testator plotio cuidam heres extitit, manifestissimum esse sibi sempronium heredem instituisse, ut per mediam ipsius personam plotii heres efficiatur: et hoc argumentamur ex antiqua regula, quae voluit heredem heredis testatoris esse heredem. <d. iii k. aug. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.24.14.3: Imperator Justinianus
Sin autem nihil tale factum est, supervacuam esse et inanem huiusmodi institutionem, nisi prius herede plotio sibi instituto sic adiecit:" sempronius plotii heres esto". tunc etenim existimandum est eum dixisse, si non plotius heres sibi fuerit, tunc sempronium in locum partemve plotii ex substitutione vocari, ut ita ex consequentia verborum plotius quidem institutus, sempronius autem substitutus inveniatur. <d. iii k. aug. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.24.14.4: Imperator Justinianus
Sin autem neque ipse testator plotio heres extitit neque plotium heredem antea scripsit et sic sempronium plotio heredem voluit esse, nullius esse momenti talem institutionem, cum non est verisimile in suum nomen quendam errasse. <d. iii k. aug. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>