Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.6.27.0. De necessariis et servis heredibus instituendis vel substituendis.

CJ.6.27.1: Imperator pertinax

Is, qui solvendo non est, heredem necessarium etiam in fraudem creditorum relinquere potest. sed si pignori datus fuisti et in eadem causa permansisti, nec ab eo quidem debitore qui solvendo non fuit liber et heres necessarius existere potuisti. * pertinax a. lucretio. * <a 193 pp.Xi k.April.Falcone et claro conss.>

CJ.6.27.2: Imperator Antoninus

Cum vos servi constituti sub appellatione libertorum heredes scripti essetis, ea scriptura benigna interpretatione perinde habenda est, ac si liberi et heredes instituti fuissetis. quod in legato locum non habet. * ant. a. aufidio. * <a 196 accepta vii k.Mart.Prisco et apollinari conss.>

CJ.6.27.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si tutor ancillam tuam contubernio suo coniunxit ac post heredem instituit, neque dominium ex huiusmodi facto tibi auferri potuit et, ut eius aditione iussu tuo tibi per hanc successio quaeratur, iure concessam habes facultatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. felici. * <a 293 s.Xvi k.Ian.Sirmi aa.Conss.>

CJ.6.27.4pr.: Imperator Justinianus

Cum quidam suum pupillum heredem instituit et servo directis verbis libertatem reliquit et in secundo gradu, in quo pupillarem substitutionem faciebat, ipsum servum sine libertate pupillo suo substituit, quaerebatur inter prudentes, si ex huiusmodi substitutione heres necessarius pupillo existat. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d.Xv k.Dec.Constantinopoli lampadio et oreste vv.Cc.Conss. >

CJ.6.27.4.1: Imperator Justinianus

Causa etenim altercationis ex vetere regula orta est, quia omnibus placuerat hunc servum necessarium heredem domino fieri, cui in eodem gradu et hereditas et libertas relinquebatur, in praesenti autem non in unum tam libertas quam substitutio congregata est, sed in alium et alium gradum. <a 530 d.Xv k.Dec.Constantinopoli lampadio et oreste vv.Cc.Conss. >

CJ.6.27.4.2: Imperator Justinianus

Nobis itaque eandem altercationem decidentibus mirabile visum est, si quis putet ex huiusmodi scrupulositate impediri testatoris voluntatem, et maxime domini, et existimet non fieri servum heredem necessarium, sed ei licentiam praestet et libertatem consequi et hereditatem respuere et domini voluntati reclamare: qui si hoc differre temptaverit, etiam puniendus est. sit itaque et vivo pupillo liber, quia testator hoc voluit, et mortuo pupillo necessarius heres, quia et hoc testator voluit. <a 530 d.Xv k.Dec.Constantinopoli lampadio et oreste vv.Cc.Conss. >

CJ.6.27.5pr.: Imperator Justinianus

Quidam, cum testamentum conderet, duobus heredibus scriptis unum quidem ex parte instituit, servum autem suum, cuius et nomen addidit, ex reliqua parte sine libertate scripsit heredem et postea eundem servum alii legavit, vel post institutionem heredis servum per legatum alii adsignavit et tunc heredem eum sine libertate instituit: et dubitabatur, si huiusmodi legatum vel institutio aliquas vires potest habere et cui adquiritur legatum vel institutio. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.27.5.1: Imperator Justinianus

Dubitationis autem materia erat, quod adhuc servum suum constitutum heredem sine libertate scripserat, et tanta inter veteres exorta est contentio, ut vix possibile sit videri eandem decidere. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.27.5.1a: Imperator Justinianus

Sed antiquitatem quidem haec altercantem relinquendum est. nobis autem alius modus huiusmodi decisionis inventus est, quia semper vestigia voluntatis sequimur testatorum. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.27.5.1b: Imperator Justinianus

Cum igitur invenimus a nostro iure hoc esse inductum, ut, si quis servum suum tutorem filiis suis reliquerit sine libertate, ex ipsa tutelae datione praesumatur etiam libertatem ei favore pupillorum imposuisse, quare non hoc et in hereditate et humanius et favore libertatis inducimus, ut, si quis servum suum scripserit heredem sine libertate, omnimodo civis romanus efficiatur? <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.27.5.1c: Imperator Justinianus

Quo inducto neque adquisitio neque tam effusus veterum atque inextricabilis tractatus locum habeat. neque enim ferendum est supponere quosdam ita esse supinos, ut eundem servum et heredem instituant sine libertate et item alii per legatum eundem servum adsignent. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.27.5.1d: Imperator Justinianus

Sed cum veteres et aliam proposuerunt ambiguitatem dicentes, si quis servum suum in testamento quidem heredem ex parte sine libertate scripsisset, in codicillis autem libertatem ei reliquisset, si possit institutio valere et ille tam heres quam liber fieri, ne videatur per codicillos hereditas confirmari, in quibus hereditas dari secundum veterem regulam non potest: nos in tali dispositione, licet in codicillis fuerit scripta, et libertatem et hereditatem simul servis per nostram liberalitatem et benignam interpretationem indulgemus, ut gratulentur, cum non servi remaneant, sed et liberti et heredes efficiantur, cum tanta in eos nostri numinis benivolentia effusa est, ut, etsi libertas eis neque testamento neque codicillis data est, tamen hereditate servis relicta quasi iniunctam et libertatem esse videri. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.27.5.2: Imperator Justinianus

Illo videlicet observando, ut, si legatum vel fideicommissum eis sine libertate relinquatur, maneant in servitute. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.27.5.2a: Imperator Justinianus

Non tamen ita impii heredes existant, ut liberalitatem testatoris servilis laboris debita remuneratione defraudare conentur et non derelictum, licet adhuc servis constitutis, donent. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.27.5.3: Imperator Justinianus

Quae iuris nostri definitio etiam ad aliam speciem dubitatam benigne extendatur. si quis etenim in principali testamento servum suum cuidam legaverit, in pupillari autem substitutione eundem servum filio suo sine libertate substituerit, quaerebatur, sive utilis esset talis substitutio et per servum legatum substitutio post mortem pupilli legatario adquiritur, sive inutilis est huiusmodi substitutio, quia sine libertate in servum proprium facta est. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.27.5.3a: Imperator Justinianus

Melius itaque nobis videtur legatario eum non statim adquiri sancire, sed expectandum esse substitutionis eventum. et si quidem pupillo mortuo locus fuerit substitutioni, et liber et heres efficiatur: sin autem substitutio minime locum habuerit, forsitan pupillo iam in pubertatem perveniente, tunc ad legatarii dominium transeat. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.27.5.3b: Imperator Justinianus

Quemadmodum enim veteres, si cum libertate substitutio fuisset, hoc inducebant quatenus in suspenso fiat libertas et statuliber intellegatur, ita et ex nostra interpretatione et sine adiectione libertatis in substitutione et liber et heres pupillo existat. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.27.6: Imperator Justinianus

Decisione nostra, quam fecimus sancientes eum, qui a domino suo sine libertate heres instituitur, videri libertatem accepisse, in propria firmitate durante, si quis servum suum pure quidem heredem instituit, libertatem autem sub condicione ei donavit, si quidem condicio talis sit, quae in potestate servi posita est: ille autem eam neglexerit minimeque compleverit, et libertate eum et hereditate sua culpa defraudari. sin autem casualis est condicio et ex fortunae insidiis defecerit, tunc humanitatis intuitu libertatem quidem ei omnimodo competere, hereditatem autem, si quidem solvendo sit, ad alios venire, quos leges vocabant, si non aliquis fuisset substitutus. sin autem solvendo non sit, ut necessarius he res constitutus simul et libertatem et hereditatem obtineat. tunc enim secundum definitionem tam veteris quam nostrae decisionis et liber et heres existat necessarius. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. ii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License