Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.6.28.0. De liberis praeteritis vel exheredatis.
CJ.6.28.1pr.: Imperatores Severus, Antoninus
Cum post omnes heredum gradus exheredatio scribatur, si adiciat testator ab omnibus se gradibus exheredare, non dubitatur iuri satisfactum. et ideo, etiamsi id non adiciatur, appareat tamen eum cum eo consilio scripsisse, ut ab omnibus exheredaret, recte factum testamentum videtur. * sev. et ant. aa. fabio. * <a 204 pp. vi k. iul. cilone et libone conss.>
CJ.6.28.1.1: Imperatores Severus, Antoninus
Proinde cum pater familias filiis institutis et invicem substitutis filiam exheredaverit, intellegendus est exheredationem ab utroque gradu fecisse. nam cum idem heredes instituti sunt, nulla ratio reddi potest, quare videatur in posteriore tantum casu exheredare voluisse. <a 204 pp. vi k. iul. cilone et libone conss.>
CJ.6.28.2: Imperator Alexander Severus
Si avus tuus, qui patrem tuum et novercam aequis portionibus heredes instituit, cum te quoque haberet in potestate, testamento nominatim non exheredavit, mortuo patre tuo vivo avo sine impedimento legis vellaeae succedendo in patris tui locum rupisti avi testamentum et ad te hereditas eius tota pertinuit. * alex. a. heraclidae. * <a 225 pp.Vi id.April.Fusco ii et dextro conss.>
CJ.6.28.3: Imperator Justinianus
Si quis filium proprium ita exheredaverit:" ille filius meus alienus meae substantiae fiat", talis filius ab huiusmodi verborum conceptione non praeteritus, sed exheredatus intellegatur. cum enim manifestissimus est sensus testatoris, verborum interpretatio nusquam tantum valeat, ut melior sensu existat. * iust. a. iuliano pp. * <a 531 d.X k.Mart.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.28.4pr.: Imperator Justinianus
Maximum vitium antiquae subtilitatis praesenti lege corrigimus, quae putavit alia esse iura observanda in successione parentum, si ex testamento veniant, in masculis et in feminis, cum ab intestato simile ius utrique sexui servaverunt, et aliis verbis exheredari debere filium sanxerunt, aliis filiam, et inter nepotes exheredandos alia iura civilia, alia praetoris introduxerunt. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d.K.Sept constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.28.4.1: Imperator Justinianus
Et si praeteritus fuerat filius, vel ipso iure testamentum evertebat vel contra tabulas bonorum possessionem in totum accipiebat, filia autem praeterita ius adcrescendi ex iure vetere accipiebat, ut eodem momento et testamentum patris quodammodo ex parte iure adcrescendi evertat et ipsa quasi scripta legatis supponeretur, ex praetore autem habebat contra tabulas bonorum possessionem in totum, constitutio autem magni antonini eam in tantum coartabat, in quantum ius adcrescendi competebat. qui enim tales differentias inducunt, quasi naturae accusatores existunt, cur non totos masculos generavit, ut, unde generentur, non fiant. <a 531 d.K.Sept constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.28.4.2: Imperator Justinianus
Nam haec corrigentes et maiorum nostrorum sequimur vestigia, qui eandem observationem colere manifestissimi sunt. scimus etenim antea simili modo et filium et alios omnes inter ceteros exheredatos scribere esse concessum, cum etiam centumviri aliam differentiam introduxerunt. <a 531 d.K.Sept constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.28.4.3: Imperator Justinianus
Et ex hac iniquitate vitium emersit, quale ex libris ulpiani, quos ad edictum fecit praetoris, inventum a triboniano viro gloriosissimo nostro quaestore ceterisque viris facundissimis compositoribus iuris enucleati ad nostras aures relatum est. <a 531 d.K.Sept constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.28.4.4: Imperator Justinianus
Nam cum ultimum adiutorium de inofficiosi querella positum est et nemo ex alio ortus praesidio ad hanc decurrere possit, inventa fuerat filia praeterita minus habens quam filia exheredata. cum enim per contra tabulas bonorum possessionem vel ius adcrescendi semissem substantiae filia praeterita accipiebat et omnibus legata praestare compellebatur, scilicet usque ad dodrantem suae portionis, remanebat ei sescuncia tantummodo in sua successione. <a 531 d.K.Sept constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.28.4.5: Imperator Justinianus
Quod si fuisset exheredata, quarta pars omnimodo totius substantiae ei relinqui debebat, et quam iniuria dignam pater existimabat, amplius habebat ea, quam taciturnitate in institutione praeteriit: et si secundum nostrae constitutionis definitionem, quam de supplemento quadrantis posuimus, repletio fuerat introducta, simili modo exheredatae in quarta repletio accedebat et ita vitium permansit, ut nec ex nostra constitutione emendationem aliquam sentiret. <a 531 d.K.Sept constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.28.4.6: Imperator Justinianus
Sancimus itaque, quemadmodum in successionibus parentium, quae ab intestato deferuntur, aequa lance et mares et feminae vocantur, ita et in scriptura testamentorum eas honorari et similibus verbis exheredationes nominatim procedere et contra tabulas possessionem talem habere, qualem filius suus vel emancipatus, ut et ipsa, si fuerit praeterita, ad instar filii emancipati vel sui vel testamentum ipso iure evertat vel per contra tabulas bonorum possessionem stare hoc non patiatur. <a 531 d.K.Sept constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.28.4.7: Imperator Justinianus
Et hoc non solum in filiabus obtinere, sed etiam in nepotibus et in neptibus et deinceps observari censemus, si tamen ex masculis progeniti sunt. <a 531 d.K.Sept constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.28.4.8: Imperator Justinianus
Sed quia et aliud vitium fuerat sub obtentu differentiae introductum et alia iura exheredationis in postumis, alia in iam natis observabantur, cum necesse fuerat postumam inter ceteros exheredatam etiam legato honorari, filiam autem iam progenitam et sine datione, et hoc brevissimo incremento verborum ad plenissimam definitionem deduximus sancientes eadem iura obtinere et in postumis exheredandis, sive masculini sive feminini sexus sint, quae in filiis et filiabus iam statuimus, ut etiam ipsi vel ipsae nominatim exheredentur, id est postumi vel postumae facta mentione. <a 531 d.K.Sept constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>