Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.6.30.0. De iure deliberandi et de adeunda vel adquirenda hereditate.
CJ.6.30.1: Imperator Antoninus
Si a patre emancipata eo defuncto bonorum possessionem non agnovisti, frustra vereris, ne hereditati paternae sis obligata, quod servum eius nullo iure manumisisti resque et mancipia quaedam propter funeris impensas distraxisti. * ant. a. titiae. * <a 214 pp. k. iul. messala et sabino conss.>
CJ.6.30.2: Imperator Alexander Severus
Cum debitum paternum te exsolvisse adlegas pro portione hereditaria, agnovisse te hereditatem defuncti non ambigitur. * alex. a. florentino mil. * <a 223 pp. vi id. febr. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.6.30.3pr.: Imperator Gordianus
Si fratris tui filius mortis tempore in patris sui fuit potestate, sive ex asse heres institutus est, etiam clausis tabulis heres potuit existere, sive ex parte , nihilo minus statim suus heres ei extitit nec eapropter, quod intra paucos dies mortis patris sui concessit in fatum, tu ad eiusdem fratris tui potes accedere successionem. * gord. a. florentino mil. * <a 241 pp. xv k. sept. gordiano a. ii et pompeiano conss.>
CJ.6.30.3.1: Imperator Gordianus
Quod si, cum sui iuris esset, ante aditam hereditatem decessit tuque fratri tuo legitimus heres extitisti seu intra tempora edicto praefinita bonorum possessionem agnovisti: quae facultatum sunt vel quae ab alio iniuria detinentur, praesidis diligentia tibi restituentur. <a 241 pp. xv k. sept. gordiano a. ii et pompeiano conss.>
Filio familias delata hereditate si pater pro herede voluntate filii gessit, sollemnitati iuris satisfactum videri saepe rescriptum est. * dec. a. athenaidi. * <a 250 pp. x k. mart. decio a. et grato conss.>
CJ.6.30.5: Imperatores valer., gallien.
Potuit pupillus pro herede tutore auctore gerendo consequi successionem, sed ipsius actus et voluntas fuit necessaria. nam si quid nesciente eo tutor egit, illi hereditatem non potuit adquirere. * valer. et gallien. aa. paulo. * <a 257 pp. xvi k. iul. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.6.30.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si avia tua patrem tuum ex duabus unciis scripsit heredem, et sola animi destinatione pater tuus heres fieri poterat. igitur si testamento suo easdem uncias ad te petinere decrevit, apud rectorem provinciae duarum unciarum ius persequi poteris. * diocl. et maxim. aa. philippae. * <a 290 pp. xvi k. aug. sirmi ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.6.30.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quoniam sororem tuam prius defunctam esse proponis, quam cognosceret, an a fratre sibi aliquid hereditatis fuisset relictum, manifestum atque evidens est, antequam pro herede gereret vel bonorum possessionem admiserit, defunctam successionem eam non potuisse ad heredes suos transmittere. * diocl. et maxim. aa. et cc. eusebio. * <a 293 pp. k. mai. thiralli aa. conss.>
CJ.6.30.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Licet in continenti sui heredes se paternis non miscuerint bonis, tamen ignorantes delatam sibi esse hereditatem longi temporis praescriptione, quominus hanc recte vindicent, excludi non possunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. claudio. * <a 293 s. xvii k. ian. sirmi aa. conss.>
CJ.6.30.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si curatoris tui quondam testamento iure facto vel ab intestato legitima delata successio est, hoc casu ei qui non repudiavit hereditatem eam licet adire. rector igitur aditus provinciae, si hereditati necdum sunt obligati, eos an heredes sint interrogare debebit ac, si tempus ad deliberandum petierint, moderatum statuet. * diocl. et maxim. aa. et cc. platoni. * <a 293 s. xvi k. ian. sirmi aa. conss.>
CJ.6.30.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si te bonis paternis maior quinque et viginti annis miscuisti, neque inopia patris te excusat neque vis fratris portionem tuam vel testamentum eripientis arcere te exactione creditorum, qui iure civili pro hereditaria te portione conveniunt, potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. sabinae. * <a 294 s. xvi k. ian. sirmi cc. conss.>
CJ.6.30.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Renitente te pater tuus, in cuius fuisti potestate, neque spem delatae tibi legitimae quaerendae successionis absumere neque hereditarios manumittendo servos his praestare libertatem potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. philumenae. * <a 294 s. vi id. febr. sirmi cc. conss.>
CJ.6.30.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Puberem agnoscentem bonorum possessionem, posteaquam ei fuit hereditas delata, pro herede gerere non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. antonio. * <a 294 s. iii k. dec. cc. conss.>
CJ.6.30.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Suum heredem omissa bonorum possessione paternam successionem obtinere potuisse certi iuris est. * diocl. et maxim. aa. et cc. archepolidi. * <a 294 s. iii id. dec. nicomediae cc. conss.>
CJ.6.30.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si sorori suae frater tuus civili vel honorario successit iure, licet res ex eius descendentes bonis non probetur tenuisse, heres tamen effectus contra possidentes experiri potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. flaviae. * <a 294 s. d. xviiii k. ian. nicomediae cc. conss.>
CJ.6.30.15: Imperator Constantius
Non est dubium, si, priusquam filius iussu patris adierit hereditatem, propriae potestatis effectus est, arbitrio suo eundem hanc sibi potuisse quaerere. * constantius a. ad leontium com. orientis. * <a 349 d. viii id. april. limenio et catulino conss.>
CJ.6.30.16: Imperatores Arcadius, Honorius
Nec emere nec donatum adsequi nec damnosam quisque hereditatem adire compellitur. * arcad. et honor. aa. ennodio. * <a 395 d. vii k. ian. olybrio et probino conss.>
CJ.6.30.17: Imperatores Arcadius, Honorius
Cretionum scrupulosam sollemnitatem hac lege penitus amputari decernimus. * arcad. et honor. aa. et theodos. a. anthemio pp. * <a 407 d. xvi k. april. constantinopoli honorio vii et theodosio ii aa. conss.>
CJ.6.30.18pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si infanti, id est minori septem annis, in potestate patris vel avi vel proavi constituto vel constitutae hereditas sit derelicta vel ab intestato delata a matre vel linea ex qua mater descendit vel aliis quibuscumque personis, licebit parentibus eius sub quorum potestate est adire eius nomine hereditatem vel bonorum possessionem petere. * theodos. et valentin. aa. ad senatum. * <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.6.30.18.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sed si hoc parens neglexerit et in memorata aetate infans decesserit, tunc parentem quidem superstitem omnia ex quacumque successione ad eundem infantem devoluta iure patrio quasi iam infanti quaesita capere. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.6.30.18.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Parente vero non subsistente, si quidem post eius obitum tutor infanti sit vel datus fuerit, posse eum etiam adhuc infante pupillo constituto nomine eius adire hereditatem sive vivo parente sive post mortem eius ad eum devolutam vel bonorum possessionem petere et eo modo eidem infanti hereditatem quaerere. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.6.30.18.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sin vero vel non sit tutor vel, cum sit, ea facere neglexerit, tunc eodem infante in ea aetate defuncto omnes hereditates ad eum devolutas et non agnitas ita intellegi, quasi ab initio non essent ad eum delatae, et eo modo ad illas personas perveniant, quae vocabantur, si minime hereditas infanti fuisset delata. ea vero, quae de infante in potestate parentium constituto statuimus, locum habebunt et si quacumque causa sui iuris idem infans inveniatur. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.6.30.18.4: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sin autem septem annos aetatis pupillus excesserit et priore parente mortuo in pupillari aetate fati munus impleverit, ea obtinere praecipimus, quae veteribus legibus continentur, nulla dubietate relicta, quin pupillus post impletos septem annos suae aetatis ipse adire hereditatem vel possessionem bonorum petere consentiente parente, si sub eius potestate sit, vel cum tutoris auctoritate, si sui iuris sit, poterit vel, si non habeat tutorem, adire praetorem et eius decreto hoc ius consequi. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.6.30.19pr.: Imperator Justinianus
Cum antiquioribus legibus et praecipue in quaestionibus iulii pauli invenimus filios familias paternam hereditatem deliberantes posse et in suam posteritatem hanc transmittere, et aliis quibusdam adiectis, quae in huiusmodi persona praecipua sunt: eam deliberationem et in omnes successores sive cognatos sive extraneos duximus esse protelandam. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons.>
CJ.6.30.19.1: Imperator Justinianus
Ideoque sancimus: si quis vel ex testamento vel ab intestato vocatus deliberationem meruerit vel hoc quidem non fecerit, non tamen successioni renuntiaverit, ut ex hac causa deliberare videatur, sed nec aliquid gesserit, quod aditionem vel pro herede gestionem inducit, praedictum arbitrium in successionem suam transmittat, ita tamen, ut unius anni spatiis eadem transmissio fuerit conclusa. <a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons.>
CJ.6.30.19.2: Imperator Justinianus
Et si quidem is, qui sciens hereditatem sibi esse vel ab intestato vel ex testamento delatam deliberatione minime petita intra annale tempus decesserit, hoc ius ad suam successionem intra annale tempus extendat. <a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons.>
CJ.6.30.19.3: Imperator Justinianus
Si enim ipse, postquam testamentum fuerit insinuatum, vel ab intestato vel ex testamento vel aliter ei cognitum sit heredem eum vocatum fuisse, annali tempore translapso nihil fecerit, ex quo vel adeundam vel renuntiandam hereditatem manifestaverit, is cum successione sua ab huiusmodi beneficio excludatur. <a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons.>
CJ.6.30.19.4: Imperator Justinianus
Sin autem instante annali tempore decesserit, reliquum tempus pro adeunda hereditate suis successoribus sine aliqua dubietate relinquat, quo completo nec heredibus eius alius regressus in hereditatem habendam servabitur. <a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons.>
CJ.6.30.20pr.: Imperator Justinianus
Quidam elogio condito heredem scripsit in certas uncias et post certa verba testamenti eunem in alias uncias vel tantas vel quantascumque et tertio vel in aliam partem hereditatis vel quendam unciarum modum, ille autem unam institutionem vel duas admittens unam vel duas vel quantascumque respuendas esse censuit: quaerebatur apud veteres, si hoc ei facere permittitur. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. prid. k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.30.20.1: Imperator Justinianus
Similique modo dubitabatur, si impuberem quis filium suum heredem ex parte instituit et quendam extraneum in aliam partem, quem pupillariter substituit, et postquam testator decessit, pupillus quidem patri heres extitit, extraneus autem hereditatem adiit, et postea adhuc in prima aetate pupillus constitutus ab hac luce subtractus est et pupillaris substitutio locum sibi vindicavit: cumque substitutus eandem partem admittere noluit, quaesitum est, si potest iam heres ex principali testamento factus pupillarem substitutionem repudiare. <a 531 d. prid. k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.30.20.2: Imperator Justinianus
Utramque igitur dubitationem simul decidendam esse censemus: placuit etenim nobis sive in institutionibus sive in pupillari substitutione, ut vel omnia admittantur vel omnia repudientur et necessitas imponatur heredi particulari facto vel aliam aut alias partes hereditatis admittere vel etiam substitutionem pupillarem. <a 531 d. prid. k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.30.21pr.: Imperator Justinianus
Cum aliquis scripsit heredem eum, qui de sua condicione ei qui dominium eius vindicabat in iudicio adversabatur, is autem qui dominum sese dicebat adire eum hereditatem imperabat, ut adquisitio hereditatis per eum celebretur, indignatus est quasi domino ei parere. dubitatio veteribus exorta est, si qua poena ei imponitur huiusmodi insolentiae. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.30.21.1: Imperator Justinianus
Veteres in multas retrahuntur sententias, sed nos eorum discordiam sic esse decidendam censemus, ut distinctio subtilis causae imponatur. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.30.21.2: Imperator Justinianus
Et si quidem ita scripta est institutio: " illum servum illius heredem instituo" , quia apertissimum est intuitu domini esse institutionem conscriptam, necesse est omnimodo per competentem iudicem eum compelli adire quidem hereditatem et eam adquirere, nulli autem ex postfacto subici gravamini, si liber pronuntietur, sed omne sive lucrum sive damnum ad eum redundare qui in servitutem eum trahebat et denegari ei et adversus eum omnes hereditarias actiones, nullo ex hoc ei praeiudicio generando. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.30.21.3: Imperator Justinianus
Sin autem quasi liber institutus est nulla domini vel servi mentione in institutione habita, tunc nullo compelli modo eum adire hereditatem nec denegari ei liberale iudicium, sed et hereditatem per suum ius decurrere et liberale iudicium suam expectare sententiam sive agente eo sive pulsato, ut, si quidem servus pronuntietur, tunc domino suo hereditatem adquirat, sin autem liber, eam adipiscatur, si adire maluerit. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.30.22pr.: Imperator Justinianus
Scimus iam duas esse promulgatas a nostra clementia constitutiones, unam quidem de his, qui deliberandum pro hereditate sibi delata existimaverunt, aliam autem de improvisis debitis et incertu exitu per diversas species eis imposito. sed etiam veterem constitutionem non ignoramus, quam divus gordianus ad platonem scripsit de militibus, qui per ignorantiam hereditatem adierint, quatenus pro his tantummodo rebus conveniantur, quas in hereditate defuncti invenerint, ipsorum autem bona a creditoribus hereditariis non inquietentur: cuius sensus ad unam praefatarum constitutionum a nobis redactus est. arma etenim magis quam iura scire milites sacratissimus legislator existimavit. * iust. a. ad senatum. * <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.30.22.1: Imperator Justinianus
Ex omnibus itaque istis unam legem colligere nobis apparuit esse humanum et non solum milites adiuvare huiusmodi beneficio, sed etiam ad omnes hoc extendere, non tantum si improvisum emerserit debitum, sed etiam si onerosam quis inveniat esse quam adierit hereditatem. ita enim nec satis necessarium deliberationis erit auxilium, nisi hominibus formidolosis, qui et ea timent, quae nulla digna sunt suspicione. <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.30.22.1a: Imperator Justinianus
Cum igitur hereditas ad quendam sive ex testamento sive ab intestato fuerit delata, sive ex asse sive ex parte, si quidem recta via adire maluerit hereditatem et spe certissima hoc fecerit vel sese immiscuerit, ut non postea eam repudiet, nullo indiget inventario, cum omnibus creditoribus suppositus est, utpote hereditate ei ex sua voluntate infixa. <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.30.22.1b: Imperator Justinianus
Similique modo, si non titubante animo respuendam vel abstinendam esse crediderit hereditatem, ei apertissime intra trium mensuum spatium, ex quo ei cognitum fuerit scriptum se esse vel vocatum heredem, renuntiet nullo nec inventario faciendo nec alio circuitu expectando, et sit alienus huiusmodi hereditate, sive onerosa sive lucrosa sit. <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.30.22.2: Imperator Justinianus
Sin autem dubius est, utrumne admittenda sit nec ne defuncti hereditas, non putet sibi esse necessariam deliberationem, sed adeat hereditatem vel sese immisceat, omni tamen modo inventarium ab ipso conficiatur, ut intra triginta dies, post apertas tabulas vel postquam nota ei fuerit apertura tabularum vel delatam sibi ab intestato hereditatem cognoverit numerandos, exordium capiat inventarium super his rebus, quas defunctus mortis tempore habebat. <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.30.22.2a: Imperator Justinianus
Et hoc inventarium intra alios sexaginta dies modis omnibus impleatur sub praesentia tabulariorum ceterorumque, qui ad huiusmodi confectionem necessarii sunt. <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.30.22.2b: Imperator Justinianus
Subscriptionem tamen supponere heredem necesse est, significantem et quantitatem rerum et quod nulla malignitate circa eas ab eo facta vel facienda res apud eum remanent, vel si ignarus sit litterarum vel scribere praepeditur, speciali tabulario ad hoc solum adhibendo, ut pro eo litteras supponat, venerabili signo antea manu heredis praeposito, testibus videlicet adsumendis, qui heredem cognoscunt et iubenti ei tabularium pro se subscribere interfuerint. <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.30.22.3: Imperator Justinianus
Sin autem locis, in quibus res hereditariae vel maxima pars earum posita est, heredes abesse contigerit, tunc eis unius anni spatium a morte testatoris numerandum damus ad huiusmodi inventarii consummationem: sufficit enim praefatum tempus, etsi longissimo spatio distant, tamen dare eis facultatem inventarii conscribendi vel per se vel per instructos procuratores in locis ubi res positae sunt mittendos. <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.30.22.4: Imperator Justinianus
Et si praefatam observationem inventarii faciendi solidaverint, et hereditatem sine periculo habeant et legis falcidiae adversus legatarios utantur beneficio, ut in tantum hereditariis creditoribus teneantur, in quantum res substantiae ad eos devolutae valeant. <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.30.22.4a: Imperator Justinianus
Et eis satisfaciant, qui primi veniant creditores, et, si nihil reliquum est, posteriores venientes repellantur et nihil ex sua substantia penitus heredes amittant, ne, dum lucrum facere sperant, in damnum incidant. sed si legatarii interea venerint, et eis satisfaciant ex hereditate defuncti vel ex ipsis rebus vel ex earum forsitan venditione. <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.30.22.5: Imperator Justinianus
Sin vero creditores, qui ex post emensum patrimonium necdum completi sunt, superveniant, neque ipsum heredem inquietare concedantur neque eos qui ab eo comparaverunt res, quarum pretia in legata vel fideicommissa vel alios creditores processerunt: licentia creditoribus non deneganda adversus legatarios venire et vel hypothecis vel indebiti condictione uti et haec quae acceperint recuperare, cum satis absurdum est creditoribus quidem suum ius persequentibus legitimum auxilium denegari, legatariis vero, qui pro lucro certant, suas partes legem accomodare. <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.30.22.6: Imperator Justinianus
Sin vero heredes res hereditarias creditoribus hereditariis pro debito dederint in solutum vel per dationem pecuniarum satis eis fecerint, liceat aliis creditoribus, qui ex anterioribus veniunt hypothecis, adversus eos venire et a posterioribus creditoribus secundum leges eas abstrahere vel per hypothecariam actionem vel per condictionem ex lege, nisi voluerint debitum eis offerre. <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.30.22.7: Imperator Justinianus
Contra ipsum tamen heredem, secundum quod saepius dictum est, qui quantitatem rerum hereditarium expenderit, nulla actio extendatur. <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.30.22.8: Imperator Justinianus
Sed nec adversus emptores rerum hereditariarum, quas ipse vendidit pro solvendis debitis vel legatis, venire alii concedatur, cum satis anterioribus creditoribus a nobis provisum est vel ad posteriores creditores vel ad legatarios pervenientibus et suum ius persequentibus. <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.30.22.9: Imperator Justinianus
In computatione autem patrimonii damus ei excipere et retinere, quidquid in funus expendit vel in testamenti insinuationem vel inventarii confectionem vel in alias necessarias causas hereditatis approbaverit sese persolvisse. sin vero et ipse aliquas contra defunctum habebat actiones, non eae confundantur, sed similem aliis creditoribus per omnia habeat fortunam, temporum tamen praerogativa inter creditores servanda. <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.30.22.10: Imperator Justinianus
Licentia danda creditoribus seu legatariis vel fideicommissariis, si maiorem putaverint esse substantiam a defuncto derelictam, quam heres in inventario scripsit, quibus voluerint legitimis modis quod superfluum est approbare, vel per tormenta forsitan servorum hereditariorum secundum anteriorem nostram legem, quae de quaestione servorum loquitur, vel per sacramentum illius, si aliae probationes defecerint, ut undique veritate exquisita neque lucrum neque damnum aliquod heres ex huiusmodi sentiat hereditate: illo videlicet observando, ut, si ex hereditate aliquid heredes subripuerint vel celaverint vel amovendum curaverint, postquam fuerint convicti, in duplum hoc restituere vel hereditatis quantitati computare compellantur. <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.C c.>
CJ.6.30.22.11: Imperator Justinianus
Donec tamen inventarium conscribitur, vel si res praesto sint, intra tres menses , vel si afuerint, intra annale spatium secundum anteriorem distinctionem, nulla erit licentia neque creditoribus neque legatariis vel fideicommissariis eos inquietare vel ad iudicium vocare vel res hereditarias quasi ex hypothecarum auctoritate vindicare, sed sit hoc spatium ipso iure pro deliberatione heredibus concessum, nullo scilicet ex hoc intervallo creditoribus hereditariis circa temporalem praescriptionem praeiudicio generando. <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.30.22.12: Imperator Justinianus
Sin vero, postquam adierint vel sese immiscuerint, praesentes vel absentes inventarium facere distulerint, et datum iam a nobis tempus ad inventarii confectionem effluxerit, tunc ex eo ipso, quod inventarium secundum formam praesentis constitutionis non fecerunt, et heredes esse omnimodo intellegantur et debitis hereditariis in solidum teneantur nec legis nostrae beneficio perfruantur, quam contemnendam esse censuerunt. <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.30.22.13: Imperator Justinianus
Et haec quidem de his sancimus, qui deliberationem nullam petendam curaverint, quam putamus quidem penitus post hanc legem esse supervacuam et debere ei derogari: cum enim liceat et adire hereditatem et sine damno ab ea discedere ex praesentis legis auctoritate, quis locus deliberationi relinquitur? <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.30.22.13a: Imperator Justinianus
Sed quia quidam vel vana formidine vel callida machinatione pro deliberando nobis supplicandum esse necessarium existimant, quatenus eis liceat annale tempus tergiversari et hereditatem inspicere et alias contra eam machinationes excogitare et eandem deliberationem flebilibus adsertionibus repetita prece saepius accipere: ne quis nos putaverit antiquitatis penitus esse contemptores, indulgemus quidem eis petere deliberationem vel a nobis vel a nostris iudicibus, non tamen amplius ab imperiali quidem culmine uno anno, a nostris vero iudicibus novem mensibus, ut neque ex imperiali largitate aliud tempus eis indulgeatur, sed et, si fuerit datum, pro nihilo habeatur: semel enim et non saepius eam peti concedimus. <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.30.22.14: Imperator Justinianus
Sin autem hoc aliquis fecerit et inventarium conscripserit ( necesse enim est omnimodo deliberantes inventarium cum omni subtilitate facere), non liceat ei post tempus praestitutum, si non recusaverit hereditatem, sed adire maluerit, nostrae legis uti beneficio, sed in solidum secundum antiqua iura omnibus creditoribus teneatur. <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.30.22.14a: Imperator Justinianus
Cum enim gemini tramites inventi sunt, unus quidem ex anterioribus, qui deliberationem dederunt, alter autem rudis et novus a nostro numine repertus, per quem et adeuntes sine damno conservantur, electionem ei damus vel nostram constitutionem eligere et beneficium eius sentire vel, si eam aspernandam existimaverit et ad deliberationis auxilium convolaverit, eius effectum habere: et si non intra datum tempus recusaverit hereditatem, omnibus in solidum debitis hereditariis teneatur et non secundum modum parimonii, sed etsi exiguus sit census hereditatis , tamen quasi heredem eum in totum obligari, et sibi imputet, qui pro novo bene ficio vetus elegit gravamen. <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.30.22.14b: Imperator Justinianus
Et ideo et in ipsam deliberationis dationem et divinum rescriptum super hoc promulgandum hoc adici volumus, ut sciant omnes, quod omnimodo post petitam deliberationem, si adierint vel pro herede gesserint vel non recusaverint hereditatem, omnibus in solidum hereditariis oneribus teneantur. <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.30.22.14c: Imperator Justinianus
Si quis autem temerario proposito deliberationem quidem petierit, inventarium autem minime conscripserit et vel adierit hereditatem vel minime eam repudiaverit , non solum creditoribus in solidum teneatur, sed etiam legis falcidiae beneficio minime utatur. <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.30.22.14d: Imperator Justinianus
Quod si post deliberandum recusaverit inventario minime conscripto, tunc res hereditatis creditoribus vel his qui ad hereditatem vocantur legibus reddere compelletur, quantitate earum sacramento res accipientium manifestanda, cum taxatione tamen ab iudice statuenda. <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.30.22.15: Imperator Justinianus
Notissimum autem est ex hac constitutione, quae omnes casus continet, nostris constitutionibus iam pro eisdem capitulis promulgatis esse derogatum, quarum alteri et gordianae constitutionis sensus continebatur. <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.30.22.16: Imperator Justinianus
Cum enim ampliore tractatu habito melior exitus inventus est et tribus constitutionibus in unum congregatis unus apparet et in milites et in alios omnes iuris probabilis articulus, quapropter ex anterioribus inquietari nostro subiectos imperio patimur? scilicet ut milites, etsi propter simplicitatem praesentis legis subtilitatem non observaverint, in tantum tamen teneantur, quantum in hereditate invenerint. quam patres conscripti, in huiusmodi casibus in posterum obtinere sancimus. <a 531 d.V k.Dec.Post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>