Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.6.33.0. De edicto divi hadriani tollendo et quemadmodum scriptus heres in possessionem mittatur.
CJ.6.33.1: Imperatores Severus, Antoninus
Cum inter institutum et substitutum controversia moveatur, eum, qui primo loco institutus est, induci in possessionem oportet. * sev. et ant. aa. lucillo. * <a 196 pp. xii k. dec. dextro et prisco conss.>
CJ.6.33.2: Imperator Alexander Severus
Quamvis quis se filium defuncti praeteritum esse adleget aut falsum vel inofficiosum testamentum seu alio vitio subiectum vel servus defunctus esse dicatur, tamen scriptus heres in possessionem mitti solet. * alex. a. eutacto. * <a 223 pp. vi k. nov. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.6.33.3pr.: Imperator Justinianus
Edicto divi hadriani, quod sub occasione vicesimae hereditatum introductum est, cum multis ambagibus et difficultatibus et indiscretis narrationibus penitus quiescente, quia et vicesima hereditatis a nostra recessit re publica, antiquatis nihilo minus et aliis omnibus, quae circa repletionem vel interpretationem eiusdem edicti promulgata sunt, sancimus, ut, si quis ex asse vel ex parte competenti iudici testamentum ostenderit non cancellatum neque abolitum neque ex quacumque suae formae parte vitiatum, sed quod prima figura sine omni vituperatione appareat et depositionibus testium legitimi numeri vallatum sit, mittatur quidem in possessionem earum rerum, quae testatoris mortis tempore fuerunt, non autem legitimo modo ab alio detinentur, et eam cum testificatione publicarum personarum accipiat. * iust. a. iuliano pp. * <a a. 531 d. xii k. april. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.33.3.1: Imperator Justinianus
Sin autem aliquis contradictor extiterit, tunc in iudicio competenti causae in possessionem missionis et subsecutae contradictionis ventilentur et ei possessio adquiratur, qui potiora ex legitimis modis iura ostenderit, sive qui missus est qui antea detinens contradicendum putavit. <a a. 531 d. xii k. april. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.33.3.2: Imperator Justinianus
Nullis angustiis temporum huiusmodi missione coartanda, sed sive tardius sive praemature aliquis missus est, legis tantummodo arbitrium requiratur et causa, unde vel missio vel contradictio exoritur. <a a. 531 d. xii k. april. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.33.3.3: Imperator Justinianus
Sive enim post annale tempus sive post maioris aeui curricula aliquis fuerit missus, si tantum ex legitime formato testamento missio procedat, nullum ei temporis obiciatur obstaculum, nisi tantum temporis effluxerit, quod possit vel possessori plenissime securitatem et super dominio praestare, vel ipsi qui missus est omnem intentionem excludere. <a a. 531 d. xii k. april. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.33.3.4: Imperator Justinianus
Si enim vel ex una parte vel ex utroque latere temporis prolixitas occurrit, manifestissimum est non solum missionem, sed etiam ipsam principalem causam esse sopitam. <a a. 531 d. xii k. april. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>