Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.6.35.0. De his quibus ut indignis auferuntur et ad senatus consultum silanianum.

CJ.6.35.1pr.: Imperatores Severus, Antoninus

Heredes, quos necem testatoris inultam omisisse constitit, fructus integros cogantur reddere. neque enim bonae fidei possessores ante controversiam illatam videntur fuisse, qui debitum officium pietatis scientes omiserint. * sev. et ant. aa. celeri. * <a 204 d.Xv k.April.Cilone et libone conss.>

CJ.6.35.1.1: Imperatores Severus, Antoninus

Ex hereditate autem rerum distractarum vel a debitoribus acceptae pecuniae post motam litem bonorum usuras inferant. <a 204 d.Xv k.April.Cilone et libone conss.>

CJ.6.35.1.2: Imperatores Severus, Antoninus

Quod in fructibus quoque locum habere, quos in praediis hereditariis inventos aut exinde perceptos vendiderint, procul dubio est. <a 204 d.Xv k.April.Cilone et libone conss.>

CJ.6.35.1.3: Imperatores Severus, Antoninus

Usuras autem semisses dependere satis est. <a 204 d.Xv k.April.Cilone et libone conss.>

CJ.6.35.2pr.: Imperatores Severus, Antoninus

Polla quidem liberam habuit administrandi patrimonii sui potestatem nec idcirco, quod pupillus illi heres extitit, ea quae ab ipsa finita sunt revocari in disceptationem oportet. * sev. et ant. aa. vero. * <a 208 pp.Vii k.Mai.Antonino a.Iii et geta iii conss.>

CJ.6.35.2.1: Imperatores Severus, Antoninus

Sed si pupilli nomine falsum dicere vis testamentum, de quo per pollam transactum est, potes experiri, dum memineris, si in causa non obtinueris, et portionem, quam ex eo testamento pupillus habet, te ei salvam facturum, quam adimi pupillo necesse erit secundum iuris formam, et de calumnia tua praesidem deliberaturum, quamvis pupilli nomine agere videaris, cum retractas ea quae finita sunt per coheredem. <a 208 pp.Vii k.Mai.Antonino a.Iii et geta iii conss.>

CJ.6.35.3: Imperator Alexander Severus

Si ea quaestio infertur filiis eius, quam consobrinam tuam dicis, quod tabulae testamenti patris eorum, qui a familia interfectus dicebatur, priusquam quaestio de servis haberetur, apertae et recitatae sunt, propter amplissimi ordinis consultum hereditas a fisco vindicatur et ideo agi causa apud procuratorem meum debet, quia non eo tempore pupilli fuerunt. * alex. a. antiochiano. * <a 222 pp.Ii non.April.Alexandro a. cons.>

CJ.6.35.4: Imperator Alexander Severus

Hereditas in testamento data per epistulam vel codicillos adimi non potuit. quia tamen testatrix voluntatem suam non mereri unum ex heredibus declaraverat, merito eius portio non iure ad alium translata fisco vindicata est. libertates autem in eadem epistula datae peti poterunt. * alex. a. philomuso. * <a 223 pp.Ii k.Dec.Maximo ii et aeliano conss.>

CJ.6.35.5: Imperator Alexander Severus

Non oportet ut indignis heredibus successiones auferri praetextu, quod in sepultura supremis defunctorum obtemperatum non fuisset. * alex. a. tyranno. * <a 224 pp. vii id. mart. iuliano et crispino conss.>

CJ.6.35.6pr.: Imperator Alexander Severus

Minoribus quinque et viginti annis heredibus non obesse crimen inultae mortis placuit. * alex. a. venusto et clementino. * <a 229 pp.Xv k.Iul.Alexandro a. iii et dione conss.>

CJ.6.35.6.1: Imperator Alexander Severus

Cum autem vos etiam accusationem pertulisse et quosdam ex reis punitos proponatis, licet is qui mandasse caedem dicitur provocaverit, vereri non debetis, ne quam hereditatis paternae a fisco meo quaestionem patiamini. convenit enim pietati vestrae respondere causam appellationis reddenti. <a 229 pp.Xv k.Iul.Alexandro a. iii et dione conss.>

CJ.6.35.6.2: Imperator Alexander Severus

Quod si maioris aetatis fuissetis, etiam ex necessitate provocationis certamen implere deberetis, ut possitis adire hereditatem. <a 229 pp.Xv k.Iul.Alexandro a. iii et dione conss.>

CJ.6.35.7: Imperator Alexander Severus

Si ideo ultio necis testatoris non est desiderata, quia caedis auctores reperiri non potuerunt, obesse heredibus, in quo nulla eorum culpa detegitur, non oportet. * alex. a. vitaliae. * <a 232 pp.Id.Mart.Lupo et maximo conss.>

CJ.6.35.8: Imperator Gordianus

Alia causa est eius, qui falsi instituta accusatione ad finem usque quod insimulabat perduxit et contrariam sententiam meruit, alia eius, qui inchoatam accusationem non pertulit, cum in illius quidem partem succedat fiscus, hic autem, qui contrariam iudicis sententiam non sustinuit, suae partis non perdat persecutionem. * gord. a. tatiae. * <a 239 pp.Xv k.Febr.Gordiano a.Et aviola conss.>

CJ.6.35.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum fratrem tuum veneno peremptum esse adseveras, ut effectus successionis eius tibi non auferatur, mortem eius ulcisci te necesse est. licet enim hereditatem eorum, qui clandestinis insidiis perimuntur, hi qui iure vocantur adire non vetantur, tamen, si interitum non fuerint ulti, successionem obtinere non possunt. * diocl. et maxim. aa. aelianae. * <a 291 pp. tiberiano et dione conss.>

CJ.6.35.10pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sororem fratris necem iure licito vindicantem evincere ab uxore scripta recte successionem non convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. silvanae. * <a 294 d. xii k. mai. sirmi cc. conss.>

CJ.6.35.10.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Secundum quae, si fiduciam innocentiae geris et neque dolo malo tuo maritum necatum neque alias indignam te successione posse probari confidis, adversus omnem calumniam maximam habes securitatem. <a 294 d. xii k. mai. sirmi cc. conss.>

CJ.6.35.11pr.: Imperator Justinianus

Cum silanianum senatus consultum et a nobis tam laudandum quam corroborandum est nec non divi marci oratio, quae circa id facta est, invenimus autem in ea nullam mentionem libertatis factam et veteres movit quaedam de libertatibus relictis in testamento necati testatoris quaestio, necessarium nobis visum est etiam haec dirimere. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.35.11.1: Imperator Justinianus

Ii enim, qui libertate fuerant in hoc testamento donati et si eam accepissent, lucrum, quod eis in medio accidit, poterant sibi adquirere, interea autem procrastinatione propter necis vindictam habita hoc minime ad eos pervenit et postea in libertatem deducti periclitabantur. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.35.11.2: Imperator Justinianus

Ne medium tempus fuerit eis damnosum, et maxime si ancillae in medio pepererint et postea hereditas adita sit, bellissimum nobis videtur divi marci prudentissimi principis orationem et in libertatibus producere, ne princeps philosophiae plenus aliquid videatur imperfectum sanxisse: sed ita in hereditatibus et in legatis et in fideicommissis et maxime in libertatibus, quas semper philosophia amplectitur, extendatur eius oratio, ut et lucrum quod in medio accidit eis post libertatem acceptam restituatur et partus liber et ingenuus esse intellegatur nullaque machinatione huiusmodi praepeditio damnum aliquod inrogare concedatur et libera eorum posteritas, si in medio fuerint ab hac luce subtracti, suorum gen itorum commodum consequatur. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.35.11.3: Imperator Justinianus

Merito enim nobis sanctissimi marci per omnia constitutionem replere placuit: nihil etenim actum esse credimus, dum aliquid addendum superest. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.35.12pr.: Imperator Justinianus

Talis de antiquo iure dubietas nostrae serenitati suggesta est propter senatus consultum silanianum et servos, qui supplicio adficiuntur sub eodem tecto commorantes et non suum auxilium domino per insidias occiso praebentes. veteres enim certum non faciunt, qui intellectus de verbis " sub eodem tecto" significatur, sive in eodem cubiculo sive in triclinio vel porticu vel in aula haec appellatio accipi debeat, adicientes, si dominus in via vel in agro fuerit interfectus, eos servos puniri, qui praesto erant et non auxilium ad prohibendum periculum praebuerunt, nulla distinctione super qualitate praesentiae utentes. * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>

CJ.6.35.12.1: Imperator Justinianus

Nos igitur omnem eis occasionem ad declinanda supplicia super neglegentia salutis domini sui amputantes sancimus omnes servos, ex quocumque loco sive in domo sive in via sive in agro possint clamorem exaudire vel insidias sentire et non auxilium tulerint, supplicio senatus consulti subiacere. oportet enim eos, ubicumque senserint dominum periclitantem, ad prohibendas insidias concurrere. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License