Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.6.37.1: Imperator Antoninus
Quamvis verbis his:" ut quoad cum claudio iusto morati essetis", alimenta vobis et vestiarium legatum sit, tamen hanc fuisse defuncti cogitationem interpretor, ut et post mortem iusti eadem vobis praestari voluerit. * ant. a. pius libertis sextiae basiliae.* <a sine die et consule >
CJ.6.37.2: Imperatores Severus, Antoninus
Quamvis heres institutus hereditatem vendiderit, tamen legata et fideicommissa ab eo peti possunt et quod eo nomine datum fuerit, venditor ab emptore vel fideiussoribus eius petere poterit. * sev. et ant. aa. sabiniano. * <a 197 pp.X k.Sept.Laterano et rufino conss.>
CJ.6.37.3: Imperatores Severus, Antoninus
Qui post testamentum factum praedia quae legavit pignori vel hypothecae dedit, mutasse voluntatem circa legatariorum personam non videtur: et ideo, etiam si in personam actio electa est, recte placuit ab herede praedia liberari. * sev. et ant. aa. victorino. * <a 211 pp.Vi k.Mai.Gentiano et basso conss.>
CJ.6.37.4: Imperator Antoninus
Servis testamento dominorum non data libertate legatum seu fideicommissum relictum non valet nec convalescere potest, licet post mortem testatoris libertatem aliqua ratione consecuti sunt. * ant. a. sulpicio. * <a 213 pp.V k.Iul.Antonino a.Iiii et balbino conss.>
CJ.6.37.5: Imperator Antoninus
Non est dubium denegari actionem legatorum ei pro portione competenti in his rebus, quas subtraxisse eum de hereditate apparuerit. * ant. a. donato. * <a 213 pp.V id.Sept.Antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.6.37.6: Imperator Antoninus
Si legata relicta primus legatarius agnovit, substitutio eorum in personam pontianae facta evanuit. * ant. a. iulio. * <a 215 pp.Viii k.Mai.Romae laeto ii et cereale conss.>
CJ.6.37.7pr.: Imperator Antoninus
Si fortidianum fundum primo pater tuus fratribus per praeceptionem ac mox tibi legavit, concursu dominium eius tibi quoque quaeritur. * ant. a. fausto. * <a 215 pp.V id.Iul.Laeto ii et cereale conss.>
CJ.6.37.7.1: Imperator Antoninus
Error autem nominum in scriptura factus, si modo de mancipiis vel de possessionibus legatis non ambigitur, ius legati dati non minuit. <a 215 pp.V id.Iul.Laeto ii et cereale conss.>
CJ.6.37.8: Imperator Antoninus
Ab administratione tutelae religio sacramenti Marcellum, quem vobis a patre tutorem datum testamento proponitis, eripit. quae res, quominus legatum consequatur , non impedit: nec enim iuste ab ea petitione repellitur, cum, etiam si vellet, tutelam administrare prohibeatur. * ant. a. demetrio. * <a 216 pp.Viii id.Mart.Romae sabino ii et anullino conss.>
CJ.6.37.9: Imperator Alexander Severus
Si in fraudem eorum quae testamento relicta sunt admissus est accusator, qui testamentum falsum diceret, praeses provinciae secundum iurisdictionis formam solvi legata iubebit, interposita cautione, si evicta fuerit hereditas, ea restituturum, quamvis alias cautioni tunc locus sit, cum sine controversia legata solvantur. * alex. a. antiocho. * <a 223 pp.Vii id.Febr.Maximo ii et aeliano conss.>
CJ.6.37.10: Imperator Alexander Severus
Cum alienam rem quis reliquerit, si quidem sciens, tam ex legato quam ex fideicommisso ab eo qui legatum seu fideicommissum meruit peti potest. quod si suam esse putavit, non aliter valet relictum, nisi proximae personae vel uxori vel alii tali personae datum sit, cui legaturus esset, et si scisset rem alienam esse. * alex. a. ingenuae. * <a 227 pp.V k.Febr.Albino et maximo conss.>
CJ.6.37.11: Imperator Alexander Severus
Filia legatorum non habet actionem, si ea, quae ei testamento reliquit, pater vivus postea in dotem dedit. * alex. a. albiniano. * <a 231 pp.V non.Mart.Pompeiano et peligno conss.>
CJ.6.37.12pr.: Imperator Alexander Severus
Cum responso viri prudentissimi papiniani, quod precibus insertum est, praeceptionis legatum et omissa parte hereditatis vindicari posse declaratur, intellegis desiderio tuo iuxta iuris formam esse consultum. * alex. a. muciano. * <a 240 pp.Constitutio v id.Iul.Sabino ii et venusto conss.>
CJ.6.37.12.1: Imperator Alexander Severus
Verba vero responsi haec sunt: filiae mater praedium ita legavit: " praecipito sumito extra partem hereditatis": cum hereditati matris filia renuntiasset, nihilo minus eam recte legatum vindicare visum est. <a 240 pp.Constitutio v id.Iul.Sabino ii et venusto conss.>
CJ.6.37.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Proprias tuas res legari vel fideicommitti tibi non potuisse manifestum est. * diocl. et maxim. aa. severae. * <a 286 pp.Xv k.Mai.Maximo ii et aquilino conss.>
CJ.6.37.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Monumenta quidem legari non posse manifestum est, ius autem mortuum inferendi legare nemo prohibetur. * diocl. et maxim. aa. tatiano. * <a 286 pp.Ii k.Sept.Maximo ii et aquilino conss.>
CJ.6.37.15pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si universae facultates, quas pater vester reliquit, debito fiscali aut privato absumuntur, nihil ex his, quae testamento eius adscripta sunt, valere potest. * diocl. et maxim. aa. terentio. * <a 290 pp.Iii k.Oct.Ipsis iiii et iii aa.Conss.>
CJ.6.37.15.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod si deducto debito in relictis bonis superfluum est, libertates impediri iuris ratio non permittit, quando etiam legata nec non fideicommissa salva lege falcidia praestanda sunt. <a 290 pp.Iii k.Oct.Ipsis iiii et iii aa.Conss.>
CJ.6.37.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Creditor, si a debitore suo rem, quam pignoris nomine susceperat, legatum sibi contendit, etiam debito ab heredibus eius oblato, quominus restituat, defendi potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. scyllae. * <a 294 s.Xviii k.Febr.Sirmi cc. conss.>
CJ.6.37.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Datum legatum adimi tam pure quam sub condicione, non libertis tantum, sed etiam ingenuis placuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. eutychiano. * <a 294 d iii non.Mart.Cc. conss.>
CJ.6.37.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ex legato nominis, actionibus ab his qui successerunt non mandatis, directas quidem actiones legatarius habere non potest, utilibus autem suo nomine experietur. * diocl. et maxim. aa. et cc. iustino. * <a 294 d.Vi id.Dec.Cc. conss.>
CJ.6.37.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non tantum duum mensuum, sed etiam minoris temporis maritus uxori testamento scriptus succedit, nec legata vel fideicommissa seu donationes temporis huius angustia capi prohibet. * diocl. et maxim. aa. et cc. niconi. * <a 294 d. v id. dec. nicomediae cc. conss.>
CJ.6.37.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Uxor patrui tui si testata decesserit, res tuas tantum usum fructum earum habens legare non potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. eutychiano. * <a 294 d.Vii k.Ian.Cc. conss.>
CJ.6.37.21: Imperator Constantinus
In legatis vel fideicommissis verborum necessaria non sit observantia, ita ut nihil prorsus intersit, quis talem voluntatem verborum casus exceperit aut quis loquendi usus effuderit. * constant. a. ad pop. * <a 339 d.K.Febr.Constantio ii et constante conss.>
CJ.6.37.22: Imperator Justinianus
In annalibus legatis vel fideicommissis, quae testator non solum certae personae , sed etiam eius heredibus praestari voluit, eorum exactionem omnibus heredibus et heredum heredibus conservari pro voluntate testatoris praecipimus. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons.>
CJ.6.37.23pr.: Imperator Justinianus
Cum quaestio talis de significatione verborum animos veterum movit, si quis cuidam agrum puta cornelianum vel alium quendam in solidum legaverit, deinde alii partem eius dimidiam, quantam portionem primus, quantam secundus legatarius consequitur ( simili dubitatione et in hereditate et in fideicommissis habita) , cumque computationes multae introducebantur et multis ratiocinatoribus dignae: nos huiusmodi computationes quasi superfluas et contrarias voluntati testatorum omnes esse sopiendas censemus. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.37.23.1: Imperator Justinianus
Cum enim manifestissimum est eum, qui ab initio duodecim uncias rei cuidam reliquit, alii autem postea sex, recessisse quidem a priore voluntate, voluisse autem minui eam sex unciis, cum alii eas obtulit, et praesens casus exitum apertissimum inveniet. <a 530 d. xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.37.23.1a: Imperator Justinianus
Si quis itaque vel agrum vel hereditatem reliquerit, primo quidem in totum, secundo autem in partem dimidiam, utrumque in sex uncias esse vel dominum rei legatae vel heredem. <a 530 d. xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.37.23.1b: Imperator Justinianus
Et si primo re tota relicta tertiam partem secundo reliquerit, secundum praedictum modum octo quidem uncias vel agri vel hereditatis apud primum remanere, tertiam autem partem vel quattuor uncias ad secundum migrare. <a 530 d. xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.37.23.1c: Imperator Justinianus
Et sic in omnibus statuendum est, id est in hereditatibus vel legatis vel fideicommissis: vestigia enim voluntatis testatoris non aliter nisi per huiusmodi viam aestimanda sunt. <a 530 d. xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.37.23.2: Imperator Justinianus
( 1) sed et aliam disceptationem iuris antiqui non absimilem constitutam decidere nobis humanum esse apparuit. agitabatur enim, si quis agrum cornelianum vel forte alium vel quandam rem cuidam legaverit et postea iterum vel saepius ei eandem rem per legatum vel fideicommissum dederit, post talia autem verba testamenti sempronio eundem agrum vel aliam rem legaverit, ut saepius quidem titii fuisset mentio, semel autem sempronii, quid statuendum est, et quid iuris sit, si coniunctim an separatim eis relinquatur, sive in legato hoc consistat sive in hereditate? <a 530 d. xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.37.23.2a: Imperator Justinianus
Huiusmodi igitur decidentes antiquam controversiam sancimus, cuicumque fuerit vel hereditas vel ager in memoratis casibus sive coniunctim sive soli sive saepius eidem relictus, aequa lance et hereditatem et agrum et aliam quamcumque rem dividi et ad dimidiam partem unumquemque vocari, nisi specialiter expresserit et dixerit testator tantas quidem partes velle unum, tantas autem alterum habere. in omnibus etenim testatoris voluntatem, quae legitima est, dominari censemus. <a 530 d. xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.37.24pr.: Imperator Justinianus
Cum quidam suum filium familias impuberem exheredatum fecit aliis heredibus scriptis, eidem autem pupillo alium substitutum reliquit, maximam scilicet ostendens ad filium suum adfectionem, cui nihil quidem emolumenti reliquit, sed post exheredationis iniuriam etiam substitutionem ei addidit et a substituto legatum reliquit, quaerebatur, si huiusmodi legatum vel fideicommissum potest valere. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.37.24.1: Imperator Justinianus
Sed et si legatum eidem exheredato filio pater reliquerit et substituerit ei exheredato facto aliquem extraneum, iterum certabatur, si saltem per eundem modum fideicommissum potest relinquere. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.37.24.2: Imperator Justinianus
Cum igitur antiquitas quidem haec diverse tractare maluit, nobis autem huiusmodi iurgia supervacua esse videntur, sancimus nullo legato nullo fideicommisso huiusmodi substitutum qui exheredato pupillo datus est praegravari, nec si ipsam rem quam pupillo legavit a substituto eius vel legare vel fideicommittere voluit. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.37.25pr.: Imperator Justinianus
Si legatarius celaverit testamentum et postea hoc in lucem emerserit, an possit legatum sibi derelictum is qui celaverit ex eo testamento vindicare, dubitabatur. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.37.25.1: Imperator Justinianus
Quod omnimodo inhibendum esse censemus, ut non accipiat fructum suae calliditatis, qui heredem voluit hereditate defraudare: sed huiusmodi legatum illi quidem auferatur, maneat autem quasi pro non scripto apud heredem, ut, qui alii nocendum esse existimavit, ipse suam sentiat iacturam, quemadmodum, si legatarius, cui propter tutelam gerendam aliquid derelictum sit, non subierit tutelam, ei quidem legatum aufertur, pupillo autem adsignatur, cui ille utilis esse noluit. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.37.26pr.: Imperator Justinianus
Illud, quod de legatis vel fideicommissis temporalibus utpote irritis a legum conditoribus definitum est, emendare prospeximus sancientes et talem legatorum vel fideicommissorum speciem valere et firmitatem habere. * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.6.37.26.1: Imperator Justinianus
Cum enim iam constitutum est fieri posse temporales donationes et contractus, consequens est etiam legata vel fideicommissa, quae ad tempus relicta sunt, ad eandem similitudinem confirmari: post completum videlicet tempus ad heredem isdem legatis vel fideicommissis remeantibus, necessitatem habente legatario vel fideicommissario cautionem in personam heredis exponere, ut post transactum tempus res non culpa eius deterior facta restituatur. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>