Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.6.38.0. De verborum et rerum significatione.

CJ.6.38.1pr.: Imperator Antoninus

Praediis instructis legatis, quamvis ex fructibus oleum et vinum in eodem fundo habuerit, tamen si id venale fuit, item ea, quae ad tempus propter incursionem latronum tutelae causa in praedium translata sunt, legato non cedere iuris auctoribus placuit. * ant. a. antipatrae. * <a 213 pp. vi id. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.6.38.1.1: Imperator Antoninus

Vinum vero, quod in apothecis fuit, si ideo illic habuit, ut, cum in praedium venisset mater familias, eo uteretur, legato cedere ignorare non debes. <a 213 pp. vi id. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.6.38.2pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Fundo " sicut instructus est" legato sive per fideicommissum relicto vilicum hominesque et omnia, quae vel, ut ipse pater familias, cum ibi ageret, vel fundus esset instructus, non temporis causa habuit in eo, relicta esse iuris auctoritate definitum est: ea etiam, quae tam fructuum colligendorum quam servandorum. * diocl. et maxim. aa. et cc. rufino. * <a 293 d. non. oct. sirmi aa. conss.>

CJ.6.38.2.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Item pecora stercorandi vel pascendi causa ibi constituta, ut fructus de his capiantur vel ut fundus sit instructior, fideicommisso cedere certi iuris est. <a 293 d. non. oct. sirmi aa. conss.>

CJ.6.38.3: Imperator Justinianus

Sancimus cautionis nomine vel asphaleias non esse fideiussoris dationem interpretandam, nisi hoc specialiter vel in graecis vel in latinis verbis scriptum fuerit: nisi enim vel generaliter de satisdatione vel de fideiussione specialiter sit nominatum, cautione vel cautela vel asphaleia minime fideiussionem, sed nudam promissionem significari. * iust. a. iuliano pp. * <a 531 d. k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.38.4pr.: Imperator Justinianus

Cum quidam sic vel institutionem vel legatum vel fideicommissum vel libertatem vel tutelam scripsisset: " ille vel ille heres mihi esto" vel " illi aut illi do lego" vel " dari volo", vel " illum aut illum liberum" vel " tutorem esse volo" vel " iubeo", dubitabatur, utrumne inutilis sit huiusmodi institutio et legatum et fideicommissum et libertas et tutoris datio, an occupantis melior condicio sit, an ambo in huiusmodi lucra vel munia vocentur et an secundum aliquem ordinem admittantur, an uterque omnimodo, cum alii primum in institutionibus quasi institutum admitti, secundum quasi substitutum, alii in fideicommissis posteriorem solum accepturum fideicommissum existimaverunt, quasi recentiore voluntate testatoris utentem. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. prid. k. mai. constantinop oli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.38.4.1: Imperator Justinianus

Et si quis eorum altercationes singillatim exponere maluerit, nihil prohibet non leve libri volumen extendere, ut sic explicari possit tanta auctorum varietas, cum non solum iuris auctores, sed etiam ipsae principales constitutiones, quas ipsi auctores rettulerunt, inter se variasse videntur. <a 531 d. prid. k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.38.4.1a: Imperator Justinianus

Melius itaque nobis visum est omni huiusmodi verbositate explosa coniunctionem " aut" " pro" " et" accipi, ut videatur copulativo modo esse prolata et magis sit paradiazeuxis, ut et primam personam inducat et secundam non repellat. <a 531 d. prid. k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.38.4.1b: Imperator Justinianus

Quemadmodum enim verbi gratia in interdicto quod vi aut clam " aut" coniunctio pro " et" apertissime posita est, ita et in omnibus huiusmodi casibus sive institutionum sive legatorum sive fideicommissorum vel libertatum seu tutelarum hoc esse intellegendum, et ambo veniant aequa lance ad hereditatem, ambo legata similiter accipiant, fideicommissum in utrumque dividatur, libertas utrumque capiat , tutoris ambo fungantur officio. <a 531 d. prid. k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.38.4.1c: Imperator Justinianus

Sic nemo defraudetur a commodo testatoris, sic maior providentia pupillis inferatur, ne, dum dubitatur, apud quem debet esse tutela, in medio res pupillorum depereant. sed haec quidem sancimus, cum in personas huiusmodi proferatur scriptura. <a 531 d. prid. k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.38.4.2: Imperator Justinianus

Sin autem una quidem est persona, res autem ita derelictae: " illam aut illam rem illi do lego", vel " per fideicommissum relinquo", tunc secundum veteres regulas et antiquas definitiones vetustatis iura maneant incorrupta, nulla innovatione eis ex hac constitutione introducenda. <a 531 d. prid. k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.38.4.3: Imperator Justinianus

Quod etiam in contractibus locum habere censemus. <a 531 d. prid. k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.38.5pr.: Imperator Justinianus

Suggestioni illyricianae advocationis respondentes decernimus familiae nomen talem habere vigorem: parentes et liberos omnesque propinquos et substantiam, libertos etiam et patronos nec non servos per hanc appellationem significari. * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>

CJ.6.38.5.1: Imperator Justinianus

Et si quis per suum elogium fideicommissum familiae suae reliquerit, nulla speciali adiectione super quibusdam certis personis facta, non solum propinquos, sed etiam his deficientibus generum et nurum. et hos enim nobis humanum esse videtur ad fideicommissum vocari, ita videlicet, si matrimonium morte filii vel filiae fuerit dissolutum. nullo etenim modo possint gener vel nurus filiis viventibus ad tale fideicommissum vocari, cum hi procul dubio eos antecedant: et hoc videlicet gradatim fieri, ut post eos liberti veniant. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>

CJ.6.38.5.2: Imperator Justinianus

Hoc eodem valente, et si quis rem immobilem cuidam legaverit vel fideicommiserit eamque alienari prohibuerit adiciens, ut, si hoc fideicommissarius praeterierit , familiae suae res adquiratur. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>

CJ.6.38.5.3: Imperator Justinianus

In aliis autem casibus nomen familiae pro substantia oportet intellegi, quia et servi et aliae res in patrimonio uniuscuiusque esse putantur. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License