Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.6.42.0. De fideicommissis.

CJ.6.42.1: Imperator Antoninus

Si probaveris demetrium petisse de matre heredeque sua, ut tibi alimenta menstrua et vestiarium annuum praestaret, eamque secutam voluntatem filii sui per multum temporis, id est non minus in tali causa triennio, ea praestitisse: ut in futurum quoque ea praestentur et, si qua in praeteritum praestita non sunt, exsolvantur, impetrabis. * ant. a. demetrio. * <a 212 pp.Xvii k.Sept.Duobus aspris conss.>

CJ.6.42.2: Imperator Antoninus

Etsi inutiliter fideicommissum relictum est, tamen si heredes comperta voluntate defuncti praedia ex causa fideicommissi avo tuo praestiterunt, frustra ab heredibus de ea re quaestio tibi movetur, cum non ex ea sola scriptura, sed ex conscientia relicti fideicommissi satis defuncti voluntati factum esse videatur. * ant. a. eupatrio. * <a 215 pp.Vi k.Aug.Laeto ii et cereale conss.>

CJ.6.42.3: Imperator Antoninus

Cum secundum voluntatem defunctae chrysidem puellam ab heredibus manumissam eamque, priusquam ei restitueretur hereditas, intestatam vita functam proponas, ad manumissores eius successio pertinet. qui si adierint eius hereditatem, confusis actionibus fideicommisso sunt liberati. * ant. a. rufino. * <a 215 pp.V id. dec.Laeto ii et cereale conss.>

CJ.6.42.4: Imperator Alexander Severus

Voluntas patris prohibentis liberos fundos extra familiam vendere vel pignori dare fratrem sorori donare prohibuisse non videtur. * alex. a. victorino. * <a 223 pp.V k.Iul.Maximo ii et aeliano conss.>

CJ.6.42.5: Imperator Alexander Severus

Si frater tuus, posteaquam patri heres extitit, pubes iam sine liberis decessit, ex pupillari substitutione tibi hereditas eius delata non est. sed si verbis fideicommissi aliqua parte testamenti confirmata est, fideicommissum ab heredibus petere non prohiberis. * alex. a. reginae. * <a 224 pp.Xv k.Febr.Iuliano et crispino conss.>

CJ.6.42.6pr.: Imperator Alexander Severus

Praedia obligata per legatum vel fideicommissum relicta heres luere debet, maxime cum testator condicionem eorum non ignoravit aut, si scisset, legaturus tibi aliud, quod non minus esset, fuisset. * alex. a. nilo. * <a 224 pp.Xvi k.Mart. iuliano et crispino conss.>

CJ.6.42.6.1: Imperator Alexander Severus

Sin vero a creditore distracta sunt, pretium heres exsolvere cogetur, nisi contraria defuncti voluntas ab herede ostendatur. <a 224 pp.Xvi k.Mart. iuliano et crispino conss.>

CJ.6.42.7: Imperator Alexander Severus

Voluntatis defuncti quaestio in aestimatione iudicis est. * alex. a. septimo. * <a 225 pp.Xv k.Mart.Fusco ii et dextro conss.>

CJ.6.42.8: Imperator Alexander Severus

Qui fideicommissariam libertatem meruit, legata seu fideicommissa a defuncto sibi data suo iure persequitur. * alex. a. mascello. * <a 225 pp.Xv k.Iun.Fusco ii et dextro conss.>

CJ.6.42.9: Imperator Gordianus

Ab eo, qui neque legatum neque fideicommissum neque hereditatem vel mortis causa donationem accepit, nihil per fideicommissum relinqui potest. * gord. a. paulinae. * <a 238 pp. xvii k. oct. pio et pontiano conss.>

CJ.6.42.10: Imperator Gordianus

Verbum " volo" licet desit, tamen quia additum perfectum sensum facit, pro adiecto habendum est. * gord. a. firmo. * <a 239 pp. iii id. dec. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.6.42.11: Imperator Gordianus

Quotiens ab omnibus, qui alienatione facta ad fideicommissi petitionem adspirare possint, venditio celebratur aut quibusdam vendentibus alii consenserint, auctoritas contractus convelli nequaquam potest. * gord. a. papiniano. * <a 241 pp. ii k. ian. gordiano a. ii et pompeiano conss.>

CJ.6.42.12: Imperator Philippus

Post mortem suam rogatam restituere hereditatem defuncti iudicio et antequam fati munus impleat posse satisfacere ( id est restituere hereditatem) quarta parte vel retenta vel omissa, si voluerit, explorati iuris est. * philipp. a. et philipp. c. rufino. * <a 244 pp. id. oct. peregrino et aemiliano conss.>

CJ.6.42.13: Imperator Philippus

Quotiens principali loco heres institutus testatori succedit, legata seu fideicommissa a substituto data posci iure non possunt. * philipp. a. et c. sempronio. * <a 246 pp. viii k. mart. praesente et albino conss.>

CJ.6.42.14pr.: Imperatores valer., gallien.

Ea, quam frater tuus instituerat, sive quaesita sive non quaesita hereditate decesserit, cum tamen simpliciter, antequam duodecimum annum aetatis implesset, verbis precativis testamento facto nonnullos ei voluerit substitutos, nihil prohibet fideicommissum peti vel ab ipsius heredibus, qui bona intestati tenent. * valer. et gallien. aa. falconi. * <a 255 pp. xiiii k. sept. valeriano iii et gallieno ii aa. c onss.>

CJ.6.42.14.1: Imperatores valer., gallien.

Tunc enim locum habet, quod regulariter traditur ea quae in testamento relinquuntur, si ex testamento non adeatur hereditas, non valere, cum verbis relicta directis adiri potuit hereditas, non cum illa ipsa sic data est, ut esset etiam ab intestato successoribus postulanda. <a 255 pp. xiiii k. sept. valeriano iii et gallieno ii aa. c onss.>

CJ.6.42.14.2: Imperatores valer., gallien.

Quod rescripsimus sequentes adseverationem tuam, quasi scripta heres non fuerit iure adoptata. alioquin si in familia relicta heres facta decessit, et consequenter ipsius heredes petitioni fideicommissi respondere coguntur. <a 255 pp. xiiii k. sept. valeriano iii et gallieno ii aa. c onss.>

CJ.6.42.15: Imperatores valer., gallien.

Quamvis simpliciter te ac fratrem tuum aliquis instituerit heredes eiusque hereditatis commodum pater ex tua fratrisque persona pro portionibus vestris potestatis ratione quaesierit, tamen quia inferioribus verbis testamenti vos sui iuris facere testator curavit, intellegi potest restituendi hereditatis commodi fideicommisso patrem obstrictum esse. * valer. et gallien. aa. philocrati. * <a 256 pp. vi id. oct. romae maximo ii et glabrione conss.>

CJ.6.42.16pr.: Imperatores carus, carinus, numer.

Cum virum prudentissimum papinianum respondisse non ignoramus etiam legata huiusmodi fideicommisso contineri, id est ubi heres rogatus fuerat, quidquid ex hereditate pervenerit, post mortem restituere, animadvertis etiam praeceptionis compendium testatoris verbis comprehensum esse. * carus carinus et numer. aaa. isidorae. * <a 283 pp. prid. id. nov. caro et carino aa. conss.>

CJ.6.42.16.1: Imperatores carus, carinus, numer.

Sane quoniam in fideicommissis voluntas magis quam verba plerumque intuenda sunt , si quas pro rei veritate praeterea probationes habes ad commendandam hanc patris voluntatem, quam fuisse adseveras, apud praesidem experiri non vetaris. <a 283 pp. prid. id. nov. caro et carino aa. conss.>

CJ.6.42.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si creditoris voluntas iure subnixa liberari te debito volentis doceri potest, et antequam sollemniter tibi liberatio a successore praestetur, exceptionem tibi ex voluntate descendentem competere manifestum est. * diocl. et maxim. aa. fortunato. * <a 286 pp. xii k. mai. maximo ii et aquilino conss.>

CJ.6.42.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum necessitatem reddendae rationis defunctus remittendam tibi esse petierit, manifesti iuris est voluntatem defuncti immotam esse debere. * diocl. et maxim. aa. apolausto. * <a 290 pp. id. mart. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.6.42.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Clari et aperti iuris est in fideicommissis posteriores voluntates esse firmiores. * diocl. et maxim. aa. ampliato. * <a 290 pp.Viii id.Sept.Ipsis iiii et iii aa.Conss.>

CJ.6.42.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Etiam a pupillorum tutoribus velut ab ipsis relicta fideicommissa debentur. * diocl. et maxim. aa. iuliano. * <a 290 pp.Iii non.Dec.Ipsis iiii et iii aa.Conss.>

CJ.6.42.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si in persona patris tui, cui te successisse proponis, fideicommissi dies utiliter cessit, licet tempore quo fuerat datum necdum te natum probetur, uxorem patrui, quem contendis patri tuo rogatum, si sine liberis decesserit, ab avo relicta restituere, si ei successit, de fideicommisso convenire debes. nam si patrui etiam hereditas tibi quaesita est, non de fideicommisso quaerendum, sed hereditas ab ea vindicanda est. * diocl. et maxim. aa. et cc. tiberio. * <a 293 d.Vi id.Febr.Aa. conss.>

CJ.6.42.22: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Et in epistula vel brevi libello vel sine scriptura, immo etiam nutu fideicommissum relinqui posse adhibitis testibus nulla dubitatio est. * diocl. et maxim. aa. et cc. planciano. * <a 293 d.Id.April.Byzantii aa. conss.>

CJ.6.42.23: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si veritas vel sollemnitas iuris deest nec amplexus parentis voluntatem relicta dedisti vel transactionis causa stipulantibus promisisti negotiumque integrum est, ad solutionem urgueri non potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. stratonico. * <a 293 d.V k.Febr.Aa.Conss.>

CJ.6.42.24: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Instrumenta praediorum per fideicommissum relictorum, quae ad probationem originis eorum pertinent, heredes praestare necesse non habent: tamen cautionem praestare debent, quod, si opus fuerit legatario seu fideicommissario, ipsa, si habent, proferant. * diocl. et maxim. aa. et cc. menestrato. * <a 293 d.K.Dec.Sirmi aa. conss.>

CJ.6.42.25: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Heredum etiam res proprias per fideicommissum relinqui posse non ambiguitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. iulianae. * <a 294 d.Ii.K.Mart.Cc.Conss.>

CJ.6.42.26: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ex repudiatione fideicommissi doli mali exceptio iusta causa intercedente tunc opponitur, quando ipse, cui fideicommissum relictum est, repudiatione usus fuerit. unde cum hoc non te, sed patrem fecisse adseveras, qui tibi nocere non potuit, nihil tibi obesse potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. gaiano. * <a 294 d.Ii id.April.Sirmi cc. conss.>

CJ.6.42.27: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Fideicommissum eius qui reliquerat paenitentia probata successores numquam praestare compelluntur. * diocl. et maxim. aa. et cc. olympiadi. * <a 294 d.V k.Oct.Viminacii cc. conss.>

CJ.6.42.28: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ex fideicommisso sub condicione sine libertate servis propriis inutiliter dato libertas peti non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. gaio. * <a 294 d.Xv k.Nov.Trans mare cc. conss.>

CJ.6.42.29: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ex testamento, quod iure non valet, nec fideicommissum quidem, si non intestato quoque succedentes rogati probentur, peti potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. achilleo. * <a 294 d.Viii id.Dec.Cc.Conss.>

CJ.6.42.30: Imperator Justinianus

Cum acutissimi ingenii vir et merito ante alios excellens papinianus in suis statuit responsis, si quis filium suum heredem instituit et restitutionis post mortem oneri subegit, non aliter hoc videri disposuisse, nisi cum filius eius sine subole vitam reliquerit: nos huiusmodi sensum merito mirati plenissimum ei donamus eventum, ut, si quis haec disposuerit, non tantum filium heredem instituens , sed etiam filiam, vel ab initio nepotem vel neptem, pronepotem vel proneptem vel aliam deinceps posteritatem, et eam restitutionis post obitum gravamini subiugaverit, non aliter hoc sensisse videatur, nisi hi qui restitutione onerati s unt sine filiis vel filiabus vel nepotibus vel pronepotibus fuerint defuncti, ne videatur testator alienas successiones propriis anteponere. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani.D.Iii k.Nov.Decio vc.Cons.>

CJ.6.42.31pr.: Imperator Justinianus

Quidam filium suum a sacris paternis remisit et postea testamento condito eum praeteriit nullo ei penitus relicto, aliis heredibus derelictis, ipsum autem, quem neque heredem neque exheredatum fecit, fideicommisso praegravavit. quaerebatur, si utile est huiusmodi fideicommissum. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d.Prid.K.Mart.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>

CJ.6.42.31.1: Imperator Justinianus

Tota igitur antiqua dubietate super hoc explosa nobis in hoc casu placuit, ut emancipatus utpote iniuria a patre adflictus non compellatur fideicommissum a sua persona relictum praestare. <a 531 d.Prid.K.Mart.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>

CJ.6.42.31.2: Imperator Justinianus

Quod etiam in aliis personis, quas exheredari necesse est, locum habere censemus. <a 531 d.Prid.K.Mart.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>

CJ.6.42.32pr.: Imperator Justinianus

Quaestionem ex facto emergentem resecantes et voluntati defunctorum prospicientes sancimus, si sine scriptura et praesentia testium fideicommisso derelicto fideicommissarius elegerit iuramentum heredis vel forsitan legatarii vel fideicommissarii, quotiens ab eo relictum est fideicommissum, sive universitatis sive speciale, necesse habere heredem vel legatarium vel fideicommissarium prius iureiurando de calumnia praestito vel sacramentum subire et omni inquietudine sese relaxare vel, si recusandum existimaverit sacramentum aut certam quantitatem manifestare fideicommissario derelictam noluerit, si forsitan maiorem fideicommissarius expetat, omnimodo exactioni fideicommissi subiacere et eum ad satisfacti onem compelli, cum ipse sibi iudex et testis invenitur, cuius religio et fides a fideicommissario electa est, nullis testibus nullisque aliis adventiciis probationibus requisitis, sed sive quinque sint testes vel minores vel nemo, causam per illius sacramentum vel dandum vel recusandum suam habere tam firmitatem quam exactionem, sive pater sit, qui fideicommissum dederit, sive extraneus, ut aequitatis ratio communiter in omnes procedat. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis. vv.Cc.>

CJ.6.42.32.1: Imperator Justinianus

Cum enim res per testium sollemnitatem ostenditur, tunc et numerus testium et nimia subtilitas requirenda est. lex etenim, ne quid falsitatis incurrat per duos forte testes compositum, maiorem numerum testium expostulat, ut per ampliores homines perfectissima veritas reveletur. <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis. vv.Cc.>

CJ.6.42.32.2: Imperator Justinianus

Cum autem is, qui quid ex voluntate defuncti lucratur, et maxime ipse heres, cui summa auctoritas totius causae commissa est, dicere compellitur veritatem per sacramenti religionem, qualis locus testibus relinquatur vel quemadmodum ad extraneam fidem decurratur, propria et indubitata relicta? cum et in leges respeximus, quae iustis dispositionibus testatorum omnimodo heredes oboedire compellunt et sic strictius causam exigunt, ut etiam amittere lucrum hereditatis sanciant eos, qui testatoribus suis minime paruerunt. <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis. vv.Cc.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License