Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.6.44.0. De falsa causa adiecta legato vel fideicommisso.
CJ.6.44.1: Imperator Antoninus
Verba testamenti, quae inseruisti, aut solutam pecuniam debitam testatori declarant aut voluntatem eius liberare volentis debitorem manifeste ostendunt. et ideo aut peti quod solutum est non potest aut ex causa fideicommissi, ut debitor liberaretur, agendum est, nisi liquido probari possit eum non liberari debitorem voluisse, sed errore lapsum solutam sibi pecuniam existimasse. * ant. a septimio. * <a 213 pp.Vii k.Mart.Antonino a.Iiii et balbino conss.>
CJ.6.44.2: Imperator Alexander Severus
Etiam si veritas debiti non subest, falsa demonstratio non perimit legatum et ex testamento eius quoque nomine competit actio. * alex. a. faustinae. * <a 222 pp.Vii id.Nov.Alexandro a. cons.>
CJ.6.44.3pr.: Imperator Alexander Severus
Si non designata certa quantitate dotem tibi legavit maritus, sed quodcumque ad eum dotis nomine pervenisset perventurumve esset, et id ex testamento petis, necessaria probatio est numeratae pecuniae. * alex. a. verinae. * <a 223 pp.Non.Mai.Maximo ii et aeliano conss.>
CJ.6.44.3.1: Imperator Alexander Severus
Quod si quantitatem expressit, debetur et si in dotem datum non est, quasi aliud legatum, non eo iure, quo dos fungitur. <a 223 pp.Non.Mai.Maximo ii et aeliano conss.>
CJ.6.44.4: Imperator Gordianus
Si dotem, ut proponis, defuncta in matrimonio uxore tua patri eius reddidisti, vel etiam ea non reddita testamenti verbis, ut adseveras, munitus es, quibus recepisse dotem universam quondam socer tuus significavit, ne hoc nomine conveniaris, sollicite agere non debes, cum aut soluta dote nulla supersit actio aut non reddita adversus petentem iuxta defuncti voluntatem parata sit exceptio. * gord. a. alexandro. * <a 240 pp.Xv k.Iun.Sabino ii et venusto conss.>
CJ.6.44.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Refert largiter, dotem reddi maritus tibi, an quae instrumento dotali conscripta sunt, legati seu precariis verbis statuit, quippe superiore quidem casu datum probanti repeti tantum, posteriore vero nihil nocente falsa demonstratione significatum instrumento postulari possit. * diocl. et maxim. aa. et cc. severae. * <a 294 s.Xiiii k.Dec.Cc.Conss.>