Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.6.45.0. De his quae sub modo legata vel fideicommissa relinquuntur.
CJ.6.45.1: Imperator Antoninus
In legatis quidem et fideicommissis etiam modus adscriptus pro condicione observatur. sed si per te non stat, quominus voluntati testatoris pareas, sed per eum , cui nubere iussa es, quominus id quod tibi relictum est retineas, non oberit. * ant. a. saturninae. * <a 211 pp.V k.Ian.Gentiano et basso conss.>
CJ.6.45.2pr.: Imperator Gordianus
Ex his verbis: " titio decem millia vel insulam relinquo, ita ut quinque millia ex his vel eandem insulam mevio restituat", licet antea neque legati neque fideicommissi petitio nascebatur, tamen in libertate a divo severo hoc admissum est. * gord. a. ammonio. * <a 240 pp. vi id. aug. sabino ii et venusto conss.>
CJ.6.45.2.1: Imperator Gordianus
Sed in pecuniariis causis voluntatis tuendae gratia non immerito recipiendum est , ut etiam ex huiusmodi verbis, sive ad condicionem sive ad modum respiciunt, sive ad dandum vel faciendum aliquid, fideicommissi actio omnifariam nascatur, videlicet in condicionibus post exitum earum. <a 240 pp. vi id. aug. sabino ii et venusto conss.>
CJ.6.45.2.2: Imperator Gordianus
Sin vero legato aut fideicommisso relicto testator legatarium seu fideicommissarium prohibuerit heredem suum vel alium quendam debitum exigere, habet debitor adversus legatarium seu fideicommissarium agentem usque ad quantitatem relicti fideicommissi sive legati exceptionem. <a 240 pp. vi id. aug. sabino ii et venusto conss.>