Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.6.49.0. Ad senatus consultum trebellianum.
CJ.6.49.1: Imperatores Severus, Antoninus
Si ex senatus consulto partem quartam hereditatis retinuisti et dodrantem fideicommissi restituisti, quod creditoribus hereditariis pro novem unciis praestiteris, a fideicommissario petere potes. * sev. et ant. aa. probo. * <a 197 pp. xv k. april. laterano et rufino conss.>
CJ.6.49.2: Imperator Philippus
Ad eum, cui ex trebelliano senatus consulto pars hereditatis restituitur, successionis onera seu legatorum praestationem pro competenti portione spectare indubitati iuris est. * philipp. a. et philipp. c. iuliano. * <a 244 pp. xviii k. nov. peregrino et aemiliano conss.>
CJ.6.49.3: Imperatores carus, carinus, numer.
Si per fideicommissum hereditas rei publicae relicta est, ex trebelliano senatus consulto, quod ab intestato quoque locum habet, quartae partis et fructus eius vobis restitutio competit. * carus carinus et numer. aaa. zotico. * < sine die et consule.>
CJ.6.49.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non iustam te gerere sollicitudinem per fideicommissum relictae portionis hereditatis perspicimus verentem, ne fructum amittas relicti fideicommissi, quoniam avia testatoris ex parte scripta heres et tibi rogata restituere calliditate ac fraude repudiavit, ut ad alium nepotem eundemque coheredem devolvatur portio, a quo tibi nominatim non fuerat fideicommissum relictum, et coacta suspectam hereditatem adire, priusquam pro herede gereret, rebus sit humanis exempta: cum divo antonino parenti nostro deberi etiam a substitutis fideicommissum contemplatione iudicii testatoris quasi tacite ab his repetitum iam dudum placuerit. neque enim quartae retentionem, quam illa quae repudiaverit hereditatem, adire coacta suspectam retinere non potuit, timere debes. * diocl. et maxim. aa.Et cc. quint iano. * <a 293 s.Vi id.Iul philippopoli aa. conss. >
CJ.6.49.5pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Et sine scriptura per fideicommissum hereditas recte relinquitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. ver. * <a 294 s.V k.Mai.Sirmi cc. conss.>
CJ.6.49.5.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Igitur si te uxor tua et privignum suum in discrimine mortis constituta designavit velle successionem obtinere, usque ad dodrantem eius voluntatem ratam servari convenit, cum intestato ei succedentes de restituendo fideicommisso conventos ultra quartam ( aere alieno deducto), quam penes eos sententia senatus consulti relinqui praecepit, tantum obtinere posse praestiterit. <a 294 s.V k.Mai.Sirmi cc. conss.>
Iubemus, quotiens pater vel mater, filio seu filiis, filia seu filiabus ex aequis partibus vel inaequis heredibus institutis, invicem seu simpliciter quosdam ex his aut quendam rogaverit, qui prior sine liberis decesserit, portionem hereditatis suae superstiti seu superstitibus restituere, ut modis omnibus retenta quarta pro auctoritate trebelliano senatus consulti, non per imputationem redituum, licet hoc testator rogaverit vel iusserit, sed in ipsis rebus hereditariis, dodrans restituatur. * zeno a. dioscure pp. * <a 489 pp.K.Sept.Constantinopoli eusebio cons.>
Idemque in retinenda legis flacidiae portione obtinere iubemus, et si pater vel mater filio seu filia institutis ( sicut supra dictum est) heredibus rogaverit eos easve nepotibus vel neptibus, pronepotibus vel proneptibus suis ac deinceps restituere hereditatem. <a 489 pp.K.Sept.Constantinopoli eusebio cons.>
In supra dictis autem casibus fideicommissorum servandorum satisdationem cessare iubemus, si non specialiter eandem satisdationem testator exigi disposuerit et cum pater vel mater secundis existimant nuptiis non abstinendum: in his etenim duobus casibus, id est cum testator specialiter satisdari voluerit vel cum secundis se pater vel mater matrimoniis iunxerint, necesse est, ut eadem satisdatio pro legum ordine praebeatur. <a 489 pp.K.Sept.Constantinopoli eusebio cons.>
Sin autem is, qui fideicommissaria restitutione gravatus est, uno filio superstite vel nepote ex filio seu ex filia nato, vel pronepote vel postumo relicto decesserit, non videtur extitisse condicio et ideo deficit fideicommissi petitio. <a 489 pp.K.Sept.Constantinopoli eusebio cons.>
Illud etiam admonemus ea, quae de falcidiae portione non per reditus, sed per ipsas res hereditarias retinenda et de satisdatione fideicommissorum ( sicut supra dictum est) concedenda diximus, non ulterius quam in his personis et casibus, quorum superius mentio facta est, oportere produci. <a 489 pp.K.Sept.Constantinopoli eusebio cons.>
CJ.6.49.7pr.: Imperator Justinianus
Sancimus licentiam esse etiam soli tutori recte fieri fideicommissi nomine universitatis restitutionem, quod pupillo relictum est, et sine onere fideiussionis, ubi tamen pupillus fari non possit vel abesse noscitur, ne, dum nimia subtilitate circa res utimur pupillares, ipsa subtilitas ad perniciem eorum revertatur. * iust. a. iohanni pp. * <a 530 d.X k.Nov.Constantinopoli lampadio et oreste vv.Cc.Conss.>
CJ.6.49.7.1: Imperator Justinianus
Idemque iuris esse oportet, et si furioso fideicommissaria debeatur hereditas, ut restitutio curatori eius soli, nomine scilicet furiosi, celebretur. quis enim sensus, quae vox certa furioso esse intellegitur, cum in utroque casu restituentes plenissimam consequantur ex nostra lege securitatem? <a 530 d.X k.Nov.Constantinopoli lampadio et oreste vv.Cc.Conss.>
CJ.6.49.7.1a: Imperator Justinianus
Hoc eodem observando, et si ipsi pupilli vel furiosi restitutione gravati sunt. <a 530 d.X k.Nov.Constantinopoli lampadio et oreste vv.Cc.Conss.>
CJ.6.49.7.1b: Imperator Justinianus
Cum autem aliquis hereditatem restituere iussus est et dolo malo vel post litem contestatam vel antea sese contumaciter celaverit, vel si suppositus fideicommissariae restitutioni, antequam restitueret hereditatem, ab hac luce subtractus est nullo herede vel successore existente, vel si fideicommissarius, cui restituta est ex trebelliano hereditas, alii per fideicommissum restituere iussus fuerit res hereditarias: quemadmodum actionum translatio celebretur in tribus istis casibus, apud veteres dubitabatur: et domitius ulpianus constituendum esse super his putavit. <a 530 d.X k.Nov.Constantinopoli lampadio et oreste vv.Cc.Conss.>
CJ.6.49.7.1c: Imperator Justinianus
Sancimus itaque, ut, sive per contumaciam afuerit is, cui restitutio imposita est, sive morte praeventus nullo relicto successore fuerit, sive a primo fideicommissario in secundum translatio celebrari iussa est, ipso iure utiles actiones transferantur. <a 530 d.X k.Nov.Constantinopoli lampadio et oreste vv.Cc.Conss.>
CJ.6.49.8pr.: Imperator Justinianus
Quidam testamento condito iussit heredem omnem hereditatem quam ei dereliquit alii restituere, speciale autem fideicommissum alteri adscripsit. et quaerebatur, specialis fideicommissarius id quod ei derelictum est a quo consequi debeat, utrumne ab herede, ut post retentionem eius alias res universitatis fideicommissarius accipiat, an una cum aliis rebus oporteat et hoc generali fideicommissario adgregari, ut ipse speciali fideicommissario hoc tradat, sive in rebus sive in pecuniis sit fideicommissum. * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d.Xv k.Nov.Constant inopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.Anno secundo.>
CJ.6.49.8.1: Imperator Justinianus
Sancimus itaque totam quidem substantiam secundum senatus consulti trebelliani auctoritatem restitui generali fideicommissario, illum autem speciali fideicommissario id quod ei derelictum est dependere. <a 532 d.Xv k.Nov.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.Anno secundo.>