Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.6.50.0. Ad legem falcidiam.

CJ.6.50.1: Imperatores Severus, Antoninus

Scire debes omissa falcidia, quo pleniorem fidem portionis restituendae exhiberes, non videri plus debito solutum esse. * sev. et ant. aa. prisco. * <a 197 pp.Iii id.Mai.Laterano et rufino conss.>

CJ.6.50.2: Imperatores Severus, Antoninus

Falcidiae rationem adversus omnes pro modo legatorum et fideicommissorum locum habere certi et explorati iuris est. * sev. et ant. aa sanctiano. * <a 197 pp.K.Iul.Laterano et rufino conss.>

CJ.6.50.3: Imperator Alexander Severus

Etiamsi tacitum fideicommissum heredem administrasse apparuerit, legata tamen seu fideicommissa, quae testamento relicta sunt, praestanda esse ambigi non oportet, ad eum videlicet modum, quem lex falcidia patiatur, cum quartam, quae aufertur heredi, qui contra legem fidem suam obtulit, legatariis proficere non placuit. * alex. a. hermagorae. * <a 222 pp.Id.Oct.Alexandro a. cons.>

CJ.6.50.4: Imperator Alexander Severus

Et in legatis principi datis legem falcidiam locum habere merito divo hadriano placuit. * alex. a. philetiano. * <a 222 pp.V k.Ian.Alexandro a.Cons.>

CJ.6.50.5: Imperator Alexander Severus

Si mortis causa immodicas donationes in sororem tuam matrem contulisse probare potes, legis falcidiae ratione secundum constitutionem divi severi avi mei uti potes. * alex. a. samosatae. * <a 223 pp.Xv k.Nov.Maximo ii et aeliano conss.>

CJ.6.50.6pr.: Imperator Alexander Severus

In ponenda ratione legis falcidiae omne aes alienum deducitur, etiam quod ipsi heredi mortis tempore debitum fuerit, quamvis aditione hereditatis confusae sint actiones. * alex. a. secundinae. * <a223 s.V k.Ian.Maximo ii et aeliano conss.>

CJ.6.50.6.1: Imperator Alexander Severus

Omnia autem legata, quamvis in operibus publicis conficiendis statuisque ponendis data sint, ad contributionem dodrantis pro rata suae cuiusque quantitatis revocantur. <a223 s.V k.Ian.Maximo ii et aeliano conss.>

CJ.6.50.6.2: Imperator Alexander Severus

Nec si quid ultro solidum heres praestiterit aut perfecerit, legitimae computationi praeiudicatur. <a223 s.V k.Ian.Maximo ii et aeliano conss.>

CJ.6.50.7: Imperator Alexander Severus

In testamento quidem militis ius legis falcidiae cessat. sed ea, quae ad vos pertinentia defunctus tenuit, bonorum eius videri minime possunt et ideo recte rationem eorum ut aeris alieni haberi desiderabitis. * alex. a. pomponio. * <a 226 pp.K.Mai.Alexandro ii et Marcello conss.>

CJ.6.50.8pr.: Imperator Alexander Severus

Irritum quidem propterea testamentum fratris tui esse non potest, quod ex causa fideicommissi obligatus fuit, ut, si sine liberis prior decederet, paternam tibi hereditatem redderet. * alex. a. aurelio. * <a 223 pp.Id.Sept.Maximo ii et paterno conss.>

CJ.6.50.8.1: Imperator Alexander Severus

Sed licet te heredem scripserit, in ponenda tamen legatorum ratione, quibus te oneratum esse suggeris, fideicommissum debitum aeris alieni loco deduci oportet insuperque in residuo legis falcidiae beneficium vindicabis. <a 223 pp.Id.Sept.Maximo ii et paterno conss.>

CJ.6.50.9: Imperator Gordianus

Error facti quartae ex causa fideicommissi non retentae repetitionem non impedit. is autem, qui sciens se posse retinere universum restituit, condictionem non habet: quin etiam, si ius ignoraverit, cessat repetitio. * gord. a. mestriano. * <a 238 pp.Xv k.Nov.Pio et pontiano conss.>

CJ.6.50.10: Imperator Gordianus

Quamquam pater tuus fratrem tuum rogaverit, ut, si sine liberis diem suum fungeretur, portionem hereditatis tibi restitueret, tamen intestato eodem diem suum functo id, quod beneficio legis falcidiae habere potuit, ad successorem intestati pertinere ideoque non immerito sororem tuam, quae simul tecum ab intestato ei successit, emolumenti quod retineri potuit portionem sibi vindicare manifestum est. * gord. a. diogenio. * <a 241 pp.V id.Nov.Gordiano a.Ii et pompeiano conss.>

CJ.6.50.11: Imperator Gordianus

Si, ut adlegas, pater tuus eam portionem , ex qua te fecit heredem, fratribus tuis restituere iussit certisque speciebus pro falcidia praecepit esse contentam, auxilium legis falcidiae, quod imploras, apud suum iudicem non prohiberis flagitare. * gord. a. maximae. * <a 243 pp.Vii k.Nov.Arriano et papo conss.>

CJ.6.50.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

In donationibus inter virum et uxorem factis legem falcidiam habere locum, quando fideicommissi partibus funguntur, nonnullis iuris placitis comprehensum est. * diocl. et maxim. aa. iustino. * <a 290 pp.Xvi k.Iul.Ipsis aa.Iiii et iii conss.>

CJ.6.50.13pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si ea, cuius filium tuum servum significas, ex iudicio defuncti, quem dicis fideicommissariam libertatem ei reliquisse, aliquid consecuta est, ad restituendam fideicommissariam libertatem non immerito obnoxia constituta debet urgueri. * diocl. et maxim. aa. et cc. zetho. * <a 293 s.V k.Mai.Heracliae aa.Conss.>

CJ.6.50.13.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nam fideicommissum ei relictum usque ad eum modum potest petere, quod deducto pretio servorum, quos fuerat rogata manumittere, relictorum substantia patitur. <a 293 s.V k.Mai.Heracliae aa.Conss.>

CJ.6.50.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Licet adieris patris hereditatem et confusione pro parte qua eidem successeris extinguatur actio, quam tibi competere eo, quod ex administratione tutelae multa eum debuisse contendis, pro residuis tamen partibus coheredes convenire non prohiberis et fundum a te relictum eatenus, quod deducta quarta residui substantia patitur, praestare necesse habes. * diocl. et maxim. aa. et cc. faustinae. * <a 293 d.Vi k.Oct.Viminacii aa.Conss.>

CJ.6.50.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si praediorum dotis apud te iure remanentis instrumenta verbis precariis vel testamento vel codicillis uxor tibi dari mandavit, eius iudicium successores implere compellentur, cum instrumentis praediorum domino relictis falcidiae nulla potest intervenire quaestio. * diocl. et maxim. aa. et cc. pomponio. * <a 294 supposita xvi k.Febr.Sirmi cc.Conss.>

CJ.6.50.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Successores legata vel fideicommissa, si aes alienum hereditarium defuncti substantiae fines occupaverit, falcidiae legis iussio peti, item trebelliani senatus consulti praeceptum exigi non concedit. * diocl. et maxim. aa. et cc.Diomedi. * <a 294 s.Xvi k.Febr.Sirmi cc.Conss.>

CJ.6.50.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus

A coheredibus relicta legata, quatenus modus lege falcidia praestitutus patitur, posse petere certissimi iuris est. * diocl. et maxim. aa. et cc. gaio. * <a 294 supposita v k.Nov.Anchiali cc. conss.>

CJ.6.50.18pr.: Imperator Justinianus

Si quis quadringentorum forte solidorum habens substantiam iusserit heredem non aliter adire hereditatem, nisi prius trecentos octuaginta solidos cuidam persolvat vel aliam quantitatem, quae diminuere falcidiae rationem potest, sancimus heredem, si adierit, legis falcidiae beneficio sustentatum repleri quidem quod ad falcidiam deest, et prius eo dato vel retento ( sive una datio est, quae celebrari disposita fuerit, sive in multas dividitur personas) praefatae legis immutilatum habere beneficium. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d.K.Nov.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>

CJ.6.50.18.1: Imperator Justinianus

Si enim, cum mortis causa donatio procedat et haec modum legis falcidiae excedat , heres post aditionem repetit eam pecuniam, quae ultra modum falcidiae corporaliter quidem data est, lege autem in patrimonio testatoris permansit, quare non in praesenti casu et viventibus et morientibus providemus, et eorum ultima elogia conservantes et commodum hereditarium non minuentes? <a 531 d.K.Nov.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>

CJ.6.50.19: Imperator Justinianus

Cum certum sit heredem, qui plenam fidem testatori exhibet, in solidum legata dependentem non posse postea rationem legis praetendentem falcidiae repetitione uti, quia videtur voluntatem testatoris sequi, iubemus hoc simili modo firmum haberi, et si cautionem super integra legatorum solutione fecerit: quod veteribus legibus in ambiguitatem deductum est. in utroque etenim casu, id est sive solverit sive super hoc cautionem fecerit, aequitatis ratio similia suadere videtur. * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d.Xv k.Nov.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.Anno secundo.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License