Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.6.53.0. Quando dies legati vel fideicommissi cedit.
CJ.6.53.1: Imperatores Severus, Antoninus
Si competenti iudici annua legata vel fideicommissa tibi relicta probaveris, ab initio cuiusque anni exigendi ea habebis facultatem. * sev. et ant. aa. agrippae. * <a 198 supposita iii k. iun. saturnino et gallo conss.>
CJ.6.53.2: Imperatores Severus, Antoninus
Agrum pluribus relictum nominatim animadvertimus et cautum, ut ad eum qui supervixisset res pertineret. quicumque igitur is fuit, ad heredem suum dominium transmisit nec tali fideicommisso adstringitur. * sev. et ant. aa. prisco. * <a 204 pp. xv k. aug. cilone et libone conss.>
CJ.6.53.3: Imperatores Severus, Antoninus
Si pontianilla pervenit ad eam aetatem, cui legatum aut fideicommissum delatum erat, petitionem ad heredes transmisit, licet ante decesserit, quam consequeretur legatum vel fideicommissum. * sev. et ant. aa. aeliae. * <a 204 pp. v k. aug. cilone et libone conss.>
CJ.6.53.4: Imperatores Severus, Antoninus
Cum uxori usus fructus fundi legatur et eius proprietas, cum liberos habuerit, nato filio statim proprietatis legati dies cedit nec quicquam obest, si is decedat. * sev. et ant. aa. ammiae. * <a 208 pp. k. aug. antonino a. iii et geta item iii conss. >
CJ.6.53.5pr.: Imperator Alexander Severus
Ex his verbis: " do lego aeliae severinae filiae et secundae decem, quae legata accipere debebit, cum ad legitimum statum pervenerit", non condicio fideicommisso vel legato inserta, sed petitio in tempus legitimae aetatis dilata videtur. * alex. a. maximo. * <a 226 pp. xiii k. ian. alexandro a. ii et Marcello conss.>
CJ.6.53.5.1: Imperator Alexander Severus
Et ideo si aelia severina filia testatoris, cui legatum relictum est die legati cedente vita functa est, ad heredem suum actionem transmisit, scilicet ut eo tempore solutio fiat, quo severina, si rebus humanis subtracta non fuisset, vicesimum quintum annum aetatis impleret. <a 226 pp. xiii k. ian. alexandro a. ii et Marcello conss.>
CJ.6.53.5.2: Imperator Alexander Severus
Non coeptum enim annum, sed impletum, si de emolumento relicti fideicommissi tractetur, expectandum esse prudentibus placuit. <a 226 pp. xiii k. ian. alexandro a. ii et Marcello conss.>
CJ.6.53.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si fideicommissum ab intestato fuerit sorori tuae relictum codicillis et, posteaquam dies fideicommissi cessit, ignorans fideicommissum decessit, actionem huiusmodi adquiri potuisse dissimulare non potueris, salva scilicet ab intestato succedenti quarta portione. * diocl. et maxim. aa. et cc. eusebio. * <a 293 supposita k.Mai.Trallis aa. conss.>