Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.6.54.0. Ut in possessionem legatorum vel fideicommissorum servandorum causa mittatur et quando satisdari debet.
Quoniam nihil actor amplius postulat, quam ut fideicommissi nomine satisdetur, non debet is qui iuri dicendo praeest subtiliter cognoscere, debetur nec ne fideicommissum, sed tantum decernere, ut satisdetur. * divus pius salvio. * < sine die et consule.>
Ipsis rerum experimentis cognovimus ad publicam utilitatem pertinere, ut satisdationes, quae voluntatis defunctorum tuendae gratia in legatis, item fideicommissis inductae sunt, eorundem voluntate remitti possint. quocumque enim indicio voluntatis cautio legati seu fideicommissi remitti potest. * divus marcus stratonicae. * < sine die et consule.>
CJ.6.54.3: Imperatores Severus, Antoninus
Si postquam servandi legati seu fideicommissi gratia in possessionem inductus es , pignoris obligatio aut venditio ab herede intervenit, praecedere causam tuam, quam iure praetorio velut pignus habuisti, manifestum est. * sev. et ant. aa. symphoro. * <a 196 pp.Xi k.Dec.Dextro et prisco conss.>
CJ.6.54.4pr.: Imperatores Severus, Antoninus
Cum artemidoram patri pupillorum tuorum heredem extitisse proponas, quamvis, ut fideicommissam hereditatem his cum moreretur restitueret, petita sit, nullam tamen adversus debitores hereditarios habent pupilli tui actionem. * sev. et ant. aa. protagorae. * <a 215 pp.Iii k.Iul.Laeto ii et cereale conss.>
CJ.6.54.4.1: Imperatores Severus, Antoninus
Plane ut satis fideicommissorum artemidora det, si modo testator id fieri non prohibuerit, apud suum iudicem conveni. <a 215 pp.Iii k.Iul.Laeto ii et cereale conss.>
CJ.6.54.5: Imperator Alexander Severus
Qui legati sive fideicommissi causa in possessionem mittuntur, non proprietatem nanciscuntur, sed ius pignoris. ut autem et post acceptum pignus satisfiat defuncti voluntati, competens iudex te adeunte providebit. * alex. a. paulinae. * <a 224 pp. iii id. aug. iuliano et crispino conss.>
CJ.6.54.6: Imperator Alexander Severus
Certa est forma iurisdictionis, qua fideicommissi servandi causa in possessionem rerum, quae in causa hereditaria sunt aut dolo malo esse desierint, is, cui legati vel fideicommissi nomine satis non datur, mittitur vel in proprias res heredis, si fideicommisso satis non fit post sex menses, quam peti coeperit, secundum divi antonini patris mei constitutionem. * alex. a. donato. * <a 225 pp. vi id. ian. fusco ii et dextro conss.>
CJ.6.54.7: Imperator Alexander Severus
Scire debetis fideicommissi quidem et legati satisdationem remitti posse divum marcum et divum commodum constituisse: ut autem boni viri arbitratu is, cui usus fructus relictus est, utatur fruatur, minime satisdationem remitti testamento posse. * alex. a. proculiano. * <a 225 pp. x k. mart. fusco ii et dextro conss.>
CJ.6.54.8: Imperator Alexander Severus
Contra eos sive successores eorum, qui rem publicam administrantes per officii necessitatem civitati sub condicione relicti fideicommissi satis accipere debuerunt, quanti rei publicae interest satis acceptum non esse, dirigendam certum est actionem. * alex. aa. et cc. iulio et zenodoro. * <a 294 supposita vii k. mart. cc. conss.>