Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.6.55.0. De suis et legitimis liberis et ex filia nepotibus ab intestato venientibus.
CJ.6.55.1: Imperatores Severus, Antoninus
Si fratri tuo legitima heres esse potes, centum dierum praefinitione non excluderis ad adquirendam hereditatem. * sev. et ant. aa. crispinae. * <a 205 pp. iii non. nov. antonino a. ii et geta ii conss.>
CJ.6.55.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nepotes ex diversis filiis varii numeri avo succedentes ab intestato non virilibus portionibus, sed ex stirpibus succedunt. * diocl. et maxim. aa. aviae. * <a 290 s. iii k. mart. hadrianopoli ipsis aa. iiii et iii conss.>
CJ.6.55.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ut intestato defuncto filius ac nepos ex alio, qui mortis eius tempore in rebus humanis non invenitur, manentes in sacris pariter succedant, evidenter lege duodecim tabularum cavetur. quod et honorarii iuris observatio sequitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. frontoni. * <a 293 s. xv k. iul. aa. conss.>
CJ.6.55.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Intestato defuncto postumum suum heredem quam sororem licet consanguineam haberi potiorem ordo successionum lege duodecim tabularum factus nimis evidenter demonstrat. * diocl. et maxim. aa. et cc. Marcellae. * <a 293 s. vi id. dec. aa. conss.>
CJ.6.55.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si te parens, in cuius fuisti potestate, sollemniter in adoptionem dedit, cum filiis naturalibus adoptivi patris ante vel post quaesitis defuncto intestato succedere potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. appiano. * <a 293 d. vi k. ian. sirmi aa. conss.>
CJ.6.55.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ex libera conceptus et servo velut spurius habetur nec ut decurionis filius, quamvis pater eius naturalis manumissus et natalibus suis restitutus hunc fuit adeptus honorem, defendi potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. posidonio. * <a 294 supposita vi id. febr. cc. conss.>
CJ.6.55.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Filium habere suum libertus in potestate non prohibetur, cum ob praeteritum statum ex legitimis nuptiis ingenuorum exemplo filios habere liberto non sit interdictum. * diocl. et maxim. aa. et cc. aemilianae. * <a 294 s. xvi k. mart. sirmi cc. conss.>
CJ.6.55.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Apud hostes patre defuncto filia communis vobis, quo casu scientia mortis non postulatur, heres extitit sua et ad te transmisit successionem. * diocl. et maxim. aa. et cc. catoniae. * <a a. 294 s. xii k. dec. nicomediae cc. conss.>
CJ.6.55.9pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Si defunctus cuiuscumque sexus aut numeri reliquerit filios et ex filia diem functa cuiuscumque sexus aut numeri nepotes, eius partis, quam defuncta filia superstes patri inter fratres suos fuisset habitura, duas partes consequantur nepotes ex eadem filia, tertia pars fratribus sororibusve eius quae defuncta est, id est filiis filiabusque eius, de cuius bonis agitur, avunculis scilicet sive materteris eorum, quorum commodo legem sancimus, adcrescat. * valentin. theodos. et arcad. aaa. constantino pp.Galliarum. * <a 389 d.V k.Mart.Mediolani timasio et promoto conss.>
CJ.6.55.9.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Haec eadem, quae de avi materni bonis constituimus, de aviae maternae sive etiam paternae simili aequitate sancimus: nisi forte avi ad elogia inurenda impiis nepotibus iusta se motos ratione dixerint et hoc fuerit legibus approbatum. <a 389 d.V k.Mart.Mediolani timasio et promoto conss.>
CJ.6.55.9.2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Non solum autem si intestatus avus aviave defecerit, haec nepotibus quae sancimus iura servamus, sed et si avus vel avia, quibus huiusmodi nepotes erunt, testati obierint et praeterierint nepotes aut exheredaverint, easdem et de iniusto avorum testamento et si quae filiae poterant vel de re vel de lite competere actiones nepotibus deferimus secundum iustum nostrae legis modum, quae de parentum inofficiosis testamentis competunt filiis. <a 389 d.V k.Mart.Mediolani timasio et promoto conss.>
CJ.6.55.10: Imperatores Honorius, Theodosius
Ubi aviarum successio morte interveniente discutitur, capitis deminutio materna quaerenda non est. tunc enim in huiusmodi hereditatibus filiorum status aut persona spectatur, quotiens de eius bonis, qui potestatem familiae potuit habere, tractatur. * honor. et theodos. aa. maximo. pp. * <a 420 d.V k.Oct.Ravennae theodosio a.Viiii et constantio iii conss.>
CJ.6.55.11: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si matre superstite filius vel filia, qui moritur, filios dereliquerit, omnimodo patri suo matrive ipso iure succedant. quod sine dubio et de pronepotibus observandum esse censemus. * theodos. et valentin. aa. ad senatum urb. romae. * <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.6.55.12: Imperator Justinianus
Quotiens aliquis vel aliqua intestatus vel intestata mortuus vel mortua fuerit nepotibus vel pronepotibus cuiuscumque sexus vel deinceps aliis descendentibus derelictis, quibus unde liberi bonorum possessio minime competit, et insuper ex latere quibuscumque agnatis, minime possint idem agnati quartam partem hereditatis mortuae personae sibi vindicare, sed soli descendentes ad mortui successionem vocentur. quod tantum in futuris, non etiam praeteritis negotiis servari decernimus. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iul. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons.>