Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.6.56.0. Ad senatus consultum tertullianum.
CJ.6.56.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Licet liberi matribus ab intestato ita demum per se heredes existant, si fari possint, tamen matres liberis, etiamsi infantes naturae concesserint, posse succedere nulla dubitatio est. * diocl. et maxim. aa. vivianae. * <a 291 pp. x k. april. tiberiano et dione conss.>
CJ.6.56.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
In successionem filii vel filiae communis sine liberis et fratribus vel sororibus morientis pater manumissor, quia ei sit vetus ius servatum, matri praefertur. * diocl. et maxim. aa. et cc. rhesae. * <a 294 s. vi id. dec. cc. conss.>
CJ.6.56.3: Imperator Constantinus
Matres, quae puberes amiserunt filios, licet impuberibus eis tutores non petierunt, praescriptione non petiti tutoris ad excludendam eorum successionem minime debere praescribi certum est. * const. a. catullino procons. africae. * <a 315 d. vi k. aug. constantino a. iiii et licinio iiii conss.>
CJ.6.56.4pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si qua mulier nequaquam religionem priori viro, ex quo filios seu filias non habet, nuptiarum festinatione praestiterit, ex iure quidem notissimo sit infamis, nisi huiusmodi maculam imperiale beneficium ei remittat. * grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. * <a 380 pp. xv k. ian. gratiano v et theodosio aa. conss.>
CJ.6.56.4.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sin autem ei filii erunt seu filiae et impetraverit indulgentiam, infamiae abolitionem permittimus et ceterarum poenarum antiquationem, si facultatum omnium, quae fuerint tempore nuptiarum, medietatem filio filiaeve, filiis seu filiabus donaverit, quos habebat ex viro priore susceptos, pure scilicet et omni donationis sollemnitate completa nec retento quidem usu fructu. <a 380 pp. xv k. ian. gratiano v et theodosio aa. conss.>
CJ.6.56.4.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quem quidem semissem si duobus filiis seu filiabus pluribusve donaverit et sorte fatali unus vel una, seu alius vel alia ex isdem intestatus vel intestata obierit, semper ad superstites fratres vel sorores volumus pertinere. <a 380 pp. xv k. ian. gratiano v et theodosio aa. conss.>
CJ.6.56.4.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sin autem universae vel universi intestati diem obierint durae fortunae ad matrem solacia ex integro revertantur, ita scilicet, ut hunc semissem, quem filiis seu filiabus donaverat, intestato diem filiis seu filiabus obeuntibus rursus ipsa separatim ab ultimi filii vel filiae hereditate praesumat. <a 380 pp. xv k. ian. gratiano v et theodosio aa. conss.>
CJ.6.56.5pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Mater, quae defuncto filio filiave sine liberis ex testamento vel ab intestato succedit, si matrimonum secundum post mortem filii vel filiae non contraxerit, omnia filii morte delata pleno iure conquirat. * theodos. et valentin. aa. ad senatum urb. romae. * <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.6.56.5.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sin vero alterius elegerit coniugium mariti, extrinsecus quidem quaesita filio filiaeve simili firmitate possideat, rerum vero paternarum defuncti solo usu fructu humanitatis contemplatione potiatur, proprietatem sorori et fratribus transmissura defuncti. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.6.56.6: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Omnem matri sive ab intestato sive iure substitutionis, si filius impubes moritur, denegandam volumus successionem, si ea legitima liberorum tutela suscepta ad secundas contra sacramentum praestitum adspiraverit nuptias, antequam ei tutorem alium fecerit ordinari eique quod debetur ex ratione tutelae gestae persolverit. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 439 d. vi id. iul. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.6.56.7pr.: Imperator Justinianus
Si quis vel si qua matre superstite et fratre vel legitimo vel sola cognationis iura habente intestatus vel intestata decesserit, non excludi a filii successione matrem, sed una cum fratre mortui vel mortuae, si superstes vel filius vel privignus ipsius sit, ad eam pervenire ad similitudinem sororum mortui vel mortuae: ita tamen, ut, si quidem solae sorores agnatae vel cognatae et mater defuncti vel defunctae supersint, pro veterum legum tenore dimidiam quidem mater, alteram vero dimidiam partem omnes sorores habeant: sin vero matre superstite et fratre vel fratribus solis vel etiam cum sororibus intestatus quis vel intestata moriatur, in capita distribuatur eius hereditas nec liceat matri occasione soro rum mortui vel mortuae ampliorem partem sibi vindicare, quam rata portio capitum exigit: patruo scilicet mortui vel mortuae eius filio vel nepote nullum ius ad eius hereditatem matre herede existente habentibus nec ex veteribus legibus vel ex constitutionibus partem matris minui. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons.>
CJ.6.56.7.1: Imperator Justinianus
Sin autem defuncta persona non solum matrem et fratres et sorores superstites habeat, sed etiam patrem, si quidem sui iuris decessit, quia patris persona interveniens matris iura superare videtur, omnibus pio animo providentes sancimus fratres quidem et sorores mortuae personae ad successionem proprietatis solos pro virili parte vocari, patri autem et matri usus fructus totius successionis bessem competere aequa lance inter patrem et matrem dividendum, reliqua parte usus fructus apud fratres et sorores remanente. <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons.>
CJ.6.56.7.2: Imperator Justinianus
Sin vero defuncta persona in sacris patris constituta decesserit, pater quidem usum fructum, quem et vivente filio habebat, detineat donec vivat incorruptum, mater autem, quia hunc usum fructum habere vivente patre non potest totum apud patrem constitutum, una cum fratribus defunctae personae ad proprietatem vocetur , scilicet cum sororibus sola in dimidiam, cum fratribus vel promiscui generis secundum supra scriptam distributionem in virilem portionem. <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons.>
CJ.6.56.7.3: Imperator Justinianus
Omnibus videlicet, quae de mulieribus ad secundas nuptias migrantibus sancita sunt, in suo statu durantibus. <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons.>