Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.6.58.0. De legitimis heredibus.

CJ.6.58.1: Imperator Alexander Severus

In successione titulo consanguinitatis vel in bonorum possessione, quae proximitatis nomine competit, tam fratres quam sorores pari iure esse, licet non eadem matre susceptae sunt, ius certum est. nec huic derogatur, quod amitas vestras ab avo vestro dotatas fuisse proponitis. * alex. a. cassio et hermionae. * <a 223 pp.Non.Mai.Maximo ii et aeliano conss.>

CJ.6.58.2: Imperator Alexander Severus

Si eius, quae vos heredes instituit, patri non quaesistis hereditatem posteaque mortuo patre ac repudiata eius hereditate defunctae successionem agnovistis, ea, quae bonorum sunt defunctae, ab his separari, quae patris vestri fuerunt, praeses provinciae non ignorabit. * alex. a. tatianae et aliis. * <a 239 pp.Vi id.April.Gordiano a. et aviola conss.>

CJ.6.58.3pr.: Imperator dec.

Consanguinitatis iure et feminas ad intestatorum successionem admitti posse explorati iuris est. * dec. a. asclepiodotae. * <a 250 pp. ii non. dec. decio a. et grato conss.>

CJ.6.58.3.1: Imperator dec.

Proinde cum fratris tui intestato mortui ad te consanguinitatis iure hereditas pertineat, nulla ratione alterius fratris tui filii ad eandem successionem adspirare desiderant: nam et cessante iure agnationis in persona omnium praetorii iuris beneficio ad te potius, quae secundum gradum obtines, hereditas pertinet quam ad fratris tui filios, qui tertio gradu constituti sunt. <a 250 pp. ii non. dec. decio a. et grato conss.>

CJ.6.58.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si aut nullum testamentum nepos patrui tui ordinavit aut intra quattuordecim annos constitutus fecit et agnationis iure successio eius tibi delata est, etiam citra bonorum possessionis subsidium legitimo iure subnixus es. * diocl. et maxim. aa. caecilio. * <a 290 pp. id. iul. ipsis aa. iiii et iii conss.>

CJ.6.58.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ad intestati successionem agnationis iure quam proximitatis venientes haberi potiores certum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. cyrillae. * <a 293 supposita xvi k. iul. sirmi aa. conss.>

CJ.6.58.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Defuncto, suis extantibus heredibus et abstinentibus vel repudiantibus hereditatem, frater iure consanguinitatis succedere potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. claudianae. * <a 293 s. prid. k. ian. aa. conss.>

CJ.6.58.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Patruo ac materterae tertio constitutis gradu non pariter intestati successio defertur, sed patris frater agnationis iure sorori matris anteponitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. ammiano. * <a 294 s. xvii k. mart. sirmi cc. conss.>

CJ.6.58.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si his, de quorum successione agitur, apud hostes defunctis secundum legis corneliae beneficium iure agnationis adita hereditate vel petita bonorum possessione successisti, substantiam eorum vindicare non prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. silano. * <a 293 s. non. iul. sirmi aa. conss.>

CJ.6.58.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

In successione intestatae sororem quam avum maternum haberi potiorem non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. damagorae. * <a 294 s. vi k. iul. nicomediae cc. conss.>

CJ.6.58.10: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Sciant, qui ad successionem vocantur pupilli mortui, si defuncto eius patre tutorem ei secundum leges non petierint intra annum, omnem eis sive ab intestato sive iure substitutionis successionem eius, si impubes moritur, denegandam. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 439 d. vi id. iul. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.6.58.11: Imperator Anastasius

Si ab eo, qui ex sacro rescripto secundum nostram constitutionem fieri postulaverit emancipationem liberorum, petitum sit, quatenus ei, qui emancipandus emancipandave est, minime legitima iura per emancipationem extinguantur, eadem iura tam emancipato vel emancipatae contra personas alias hoc modo sibi coniunctas quam aliis itidem contra eum vel eam in hereditatibus vel successionibus et tutelis nec non ceteris serventur intacta. * anastas. a. constantino pp. * <a 502 d. xv k. aug. constantinopoli probo et avieno iuniore conss.>

CJ.6.58.12pr.: Imperator Justinianus

Si maior quinquagenaria partum ediderit, si debet huiusmodi suboles suo patri sua constitui et hereditatem eius nancisci, a caesariana advocatione interrogati sumus. * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d. iix k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>

CJ.6.58.12.1: Imperator Justinianus

Et sancimus, licet mirabilis huiusmodi partus invenitur et raro contingit, nihil tamen eorum, quae probabiliter a natura noscuntur esse producta, respui, sed omne ius, quod ex quacumque lege liberis praestitum est, hoc merum atque immutilatum huiusmodi filiis vel filiabus servari in omnibus successionibus sive ex testamento sive ab intestato. <a 532 d. iix k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>

CJ.6.58.12.2: Imperator Justinianus

Et summatim non absimiles aliis fiant, quos similes natura effecit, maxime cum et anteriore nostra lege huiusmodi nuptias permisimus, impares eas videri minime concedentes. <a 532 d. iix k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>

CJ.6.58.13pr.: Imperator Justinianus

De emancipatis filiis, qui sacro rescripto patribus impertito hoc a suis genitoribus meruerunt, dubitatum est. cum enim anastasiana lex iura fratribus legitima noscitur servare, si quis ex his sine testamento et liberis decesserit, utrumne ad fratrem vel sororem eius successio devolvatur an ad superstitem patrem, dubitabatur. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.58.13.1: Imperator Justinianus

Huiusmodi dubitationem compendioso responso duximus esse finiendam ideoque sancimus ad similitudinem maternarum rerum aliarumque, de quibus a nobis iam lex posita est, et huiusmodi hereditatem iure quidem dominii ad fratres vel sorores pervenire in totum, usum fructum autem eius patri totum, sive torum priorem servaverit sive ad secundas migraverit nuptias, adquiri, sive per sacrum oraculum emancipatio procedat sive alio legitimo modo a sacris paternis fuerint absoluti. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.58.13.2: Imperator Justinianus

Cum enim et pater utitur usu fructu et votum eius est ad alios filios suas res pervenire, quapropter, cum ex lege anastasiana in alium articulum fratribus prospectum est, non a nobis in hac specie plenius eis subvenitur, ut pater habeat usum fructum, fratres autem vel sorores dominium rerum relictarum? <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.58.13.3: Imperator Justinianus

Exceptis maternis rebus, in quibus, si ex eadem matre fratres vel sorores sunt, eos solos vocari oportet: sin autem non supersint, tunc ad similitudinem aliarum rerum in totam fraternitatem dominium earum cedere, ut sit apertissimus in omnibus tractatus et non per differentiam personarum vel rerum vacillare noscatur. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.58.14pr.: Imperator Justinianus

Lege duodecim tabularum bene romano generi prospectum est, quae unam consonantiam tam in maribus quam in feminis legitimis et in eorum successionibus nec non libertis observandam esse existimavit, nullo discrimine in successionibus habito , cum natura utrumque corpus edidit, ut maneat suis vicibus immortale et alterum alterius auxilio egeat, ut uno semoto et alterum corrumpatur. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. v k. dec. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.58.14.1: Imperator Justinianus

Sed posteritas, dum nimia utitur subtilitate, non piam induxit differentiam, sicut iulius paulus in ipso principio libri singularis, quem ad senatus consultum tertullianum fecit, apertissime docuit. <a 531 d. v k. dec. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.58.14.2: Imperator Justinianus

Qui enim ferendum est ab intestato successionibus suas quidem filias ad similitudinem masculae subolis in parentis vocari successionem et iterum germanas iure consanguinitatis eandem sibi vindicare praerogativam, deinceps autem legitimas feminarum personas, si iura consanguinitatis non possident, a successione legitima repelli, cum maribus eadem successio pateat? <a 531 d. v k. dec. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.58.14.3: Imperator Justinianus

Quare enim patris soror non ad successionem filii fratris sui una cum masculis vocatur, sed aliud ius in amita, aliud in patruis observatur? vel qua ratione fratris filius ad successionem patrui vocatur, germana autem eius ab eadem successione recluditur? <a 531 d. v k. dec. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.58.14.4: Imperator Justinianus

Huiusmodi itaque legis antiquae reverentiam et nos anteponi novitati legis censemus et sancimus omnes legitimas personas, id est per virilem sexum descendentes , sive masculini sive feminini generis sint, simili modo ad iura successionis legitimae ad successionem intestatorum vocari secundum gradus sui praerogativam non ideo excludendas, quia consanguinitatis iura secundum germanae observationem non habent. <a 531 d. v k. dec. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.58.14.5: Imperator Justinianus

Cum enim unius sanguinis iura remanent per virilem sexum incorrupta, quare naturae offendimus et legitimo iuri derogamus? cum et aliam maximam iniuriam res in se continet plerisque quasi vulnus intestinum incognitum. cum enim ad earum mulierum successionem masculi iure agnationis vocantur, quis patiatur earum quidem hereditatem ad eos legitimo iure deferri, ipsas vero neque invicem sibi neque masculis posse eodem iure succedere, sed propter hoc solum puniri, quod feminae natae sunt, et paterno vitio ( si hoc vitium est) prolem innocentem gravari? <a 531 d. v k. dec. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.58.14.6: Imperator Justinianus

( 1) in his igitur casibus legem duodecim tabularum sequentes et novum ius novissimo iure corrigentes etiam unum gradum pietatis intuitu transferri ab iure cognationis in legitimam volumus successionem, ut non solum fratris filius et filia secundum quod iam definivimus ad successionem patrui sui vocentur, sed etiam germanae consanguineae vel sororis uterinae filius et filia soli et non deinceps personae una cum his ad iura avunculi sui perveniant, et mortuo eo, qui patruus quidem est fratris sui filiis, avunculus autem sororis suae suboli, simili modo ab utroque latere succedatur, tamquam si omnes legitimo iure veniant, scilicet ubi frater et soror superstites non sunt. his etenim personis praecedentibus et hereditatem admittentibus ceteri gradus remanent penitus semoti. <a 531 d. v k. dec. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.58.14.7: Imperator Justinianus

Illo procul dubio observando, ut successio non ad stirpes, sed in capita dividatur et is gradus in ordinem legitimum transferatur: ceteris omnibus successionibus secundum ius usque ad praesens tempus observatum in suo statu manentibus. <a 531 d. v k. dec. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.58.14.8: Imperator Justinianus

Si qui autem casus iam evenerunt, secundum quod pristina iura volebant, eorum fiat distributio. <a 531 d. v k. dec. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.6.58.15pr.: Imperator Justinianus

Meminimus antea divinam promulgasse constitutionem, per quam ad vestigia legis duodecim tabularum totam progeniem ex legitima subole descendentem sive masculinam sive femininam legitimo iure hereditatem adipisci sanximus, ut, quemadmodum ipsis a legitimis succeditur, ita et ipsae legitimarum personarum amplectantur successionem. * iust. a. iohanni pp. * <a 534 d. id. oct. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.6.58.15.1: Imperator Justinianus

In qua constitutione unum gradum ex cognatis in ius legitimum reduximus, id est germanae filios et filias et sororis uterinae filios ac filias: quam constitutionem in suo robore permanere censemus, cum et in nostris institutionibus tenor eius a nobis relatus est. <a 534 d. id. oct. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.6.58.15.1a: Imperator Justinianus

Sed subtiliore tractatu habito necessarium duximus, et si quid ex praetoria iurisdictione frugi inventum est, et hoc cum perfectissima definitione posito nostras leges ampliari. <a 534 d. id. oct. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.6.58.15.1b: Imperator Justinianus

Cum igitur praetor filium emancipatum, licet subtili iure capite fuerat deminutus, attamen in patris successione sine ulla deminutione vocare manifestissimus est, non eodem autem iure ad fratrum suorum successionem ab eo vocabatur, sed nec filii eius iure legitimo suis patruis succedebant, necessarium duximus hoc primum corrigere et legem anastasianam iusto incremento perfectam ostendere, ut emancipatus filius et filia non solum in paternis bonis ad suorum similitudinem succedant, sed etiam in fratrum vel sororum suarum successione, sive omnes emancipati sint sive permixti sui cum emancipatis, aequo iure invicem sibi succedant et non secundum legem anastasianam parte aliqua deminuta. et haec quidem de fi liis emancipatis sancire bellissimum nobis visum est. <a 534 d. id. oct. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.6.58.15.2: Imperator Justinianus

Sed nec fratrem vel sororem uterinos concedimus in cognationis loco relinqui. cum enim tam proximo gradu sunt, merito eos sine ulla differentia, tamquam si consanguinei fuerant, cum legitimis fratribus et sororibus vocandos esse sancimus, ut secundo gradu constituti et legitima successione digni reperti aliis omnibus , qui sunt ulterioris gradus, licet legitimi sint, praecellant. et haec quidem de secundi gradus successione satis abundeque nobis cum summa utilitate disposita sunt. <a 534 d. id. oct. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.6.58.15.3: Imperator Justinianus

Cum autem tertio gradui ex transversa linea fuerit locus, ubi patruis et filiis fratrum et sororum locum antiquitas dedicavit, una cum illis tam emancipati fratris quam emancipatae sororis filium tantummodo et filiam, sive emancipatos sive suos patribus constitutos, et neminem alium ulterius, nec non fratris uterini et sororis germanae vel uterinae filium et filiam tantummodo ex legitima linea invicem vocari censemus, sicut iam sanximus, ut omnes, qui vel ab antiquo iure vel a nostra liberalitate in legitimorum quidem positi sunt praerogativa, eodem autem tertio gradu sunt, simili iure vocentur. <a 534 d. id. oct. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.6.58.15.3a: Imperator Justinianus

Successionis videlicet iure et in hac parte servando, ut, si qui ex secundo gradu vocati renuntiaverint hereditati et noluerint eam adire nullusque alius sit in secundo gradu, qui succedere et potest et vult, tunc hi, quos praesenti lege enumeravimus ex tertio gradu, in locum recusantium succedant. <a 534 d. id. oct. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.6.58.15.3b: Imperator Justinianus

Illo etiam observando, ut successio non ad stirpes, sed in capita dividatur: ceteris omnibus successionibus secundum ius usque ad praesens tempus observatum procedentibus et nullo ex cognatis supra memoratos gradus ad iuris agnaticii formam redigendo, sed suum ordinem suamque proximitatem tenente incorruptam. <a 534 d. id. oct. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.6.58.15.4: Imperator Justinianus

Quas autem personas ex iure cognationis in legitimas successiones transveximus, eas et tutelae gravamini vicissim supponimus, scilicet si et masculi sint et perfectae aetatis secundum nostrae constitutionis tenorem, ut non solum lucrum sentiant, sed etiam gravamini subiugentur. <a 534 d. id. oct. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.6.58.15.5: Imperator Justinianus

Si qui autem casus iam evenerunt et per iudicialem sententiam vel amicalem transactionem sopiti sunt, nullam sentiant ex hac lege retractationem. <a 534 d. id. oct. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. iiii et paulino vc. conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License