Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.6.60.0. De bonis maternis et materni generis.

CJ.6.60.1pr.: Imperator Constantinus

Res, quae ex matris successione fuerint ad filios devolutae, ita sint in parentum potestate, ut fruendi dumtaxat habeant facultatem, dominio videlicet earum ad liberos pertinente. * const. a. conss. praett. tribb. plebis senatui salutem. * <a 319 d. xv k. aug. aquileia. recitata apud vettium rufinum pu. in senatu non. sept. constantino a. v et licinio c. conss.>

CJ.6.60.1.1: Imperator Constantinus

Parentes autem, penes quos maternarum rerum utendi fruendique tantum potestas est, omnem debent tuendae rei diligentiam adhibere et quod iure filiis debetur in examine per se vel per procuratorem poscere et sumptus ex fructibus impigre facere et litem inferentibus resistere atque ita omnia agere, tamquam solidum perfectumque dominium et personam gerant legitimam, ita ut, si quando rem alienare voluerint, emptor vel is cui res donatur observet, ne quam partem earum rerum, quas alienari prohibitum est, sciens accipiat vel ignorans. <a 319 d. xv k. aug. aquileia. recitata apud vettium rufinum pu. in senatu non. sept. constantino a. v et licinio c. conss.>

CJ.6.60.1.2: Imperator Constantinus

Docere enim pater debet proprii iuris eam rem esse, quam donat aut distrahit: et emptori, si velit, fideiussorem licebit accipere, quia nullam poterit praescriptionem opponere filiis quandoque rem suam vindicantibus. <a 319 d. xv k. aug. aquileia. recitata apud vettium rufinum pu. in senatu non. sept. constantino a. v et licinio c. conss.>

CJ.6.60.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Quidquid avus avia, proavus proavia ex materna linea venientes nepoti nepti pronepoti pronepti testamento fideicommisso legato donatione vel alio quolibet titulo largitionis vel etiam intestati successione contulerint, pater filio filiaeve integra illibataque custodiat, ut vendere donare relinquere alteri obligare, sicut nec materna bona, non possit usu fructu dumtaxat ad eum pertinente, ita ut , quemadmodum ipse super his licentiam totius potestatis amittit, defuncto eo filio filiaeve praecipua computentur nec ab illis, qui ex patre sunt coheredes, vindicentur. * arcad. et honor. aa. florentino pu. * <a 395 d. id. oct. mediolani olybrio et probino conss.>

CJ.6.60.3pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Si viva matre emancipati sunt filii et postea mater decesserit, quoniam omni commodo destituitur pater nec retinet usum fructum, viriles ei inter filios, sive unus seu plures sunt, usus fructus tribuimus portiones. * theodos. et valentin. aa. ad senatum urb. romae. * <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>

CJ.6.60.3.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Si vero mulier moriens alios ex filiis emancipatos a patre, alios in patria potestate dimiserit, in casu dispari utitur maritus defunctae beneficio, quod casui utrique praescripsimus, id est circa eorum quidem portionem, quos adhuc in sacris retinet, usum fructum ex legum auctoritate retinebit et praemium delatae, cum volet, emancipationis accipiet, in eorum vero parte, quos exisse de potestate viva matre constiterit, usum fructum virilis inter eos portinnis secundum praescripta percipiet. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>

CJ.6.60.3.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

In nepotibus etiam vel neptibus hoc observandum esse censemus, ut maritus, qui uxore mortua, non extantibus filiis, cum solis nepotibus vel neptibus ex hac lege ad emolumentum vocandus est, si unus vel una pluresve nepotes ex filio uno vel pluribus, qui in potestate defecerunt, procreati sunt, hoc iure utatur, quod de filiis constitutum est. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>

CJ.6.60.3.2a: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Nam licet hoc novum praesens lex constituat in nepotes, non est tamen ab re, ut in hoc casu deteriores esse nepotibus filii non sinantur. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>

CJ.6.60.3.2b: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Habeat igitur avus veniens cum nepotibus in potestate durantibus usum fructum bonorum omnium, quae ex defunctae aviae successione delata sunt. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>

CJ.6.60.3.2c: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Cum vero his quoque libertatem emancipatione largitur, similiter et ab ipsis, sicut de filiis constitutum est, praemium manumissionis accipiat, vel si ex pluribus alteros manumittit alteros retinet, ex parte manumissorum legitimum praemium, ex parte vero in potestate manentium retineat usum fructum. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>

CJ.6.60.3.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quod si nepotes sint neptesve aut ex emancipato filio aut ex filia procreati aut ab ipso avia vivente sacris dimissis idem avus virilis cum ipsis portionis habeat usum fructum. si vero ex nepotibus neptibusve tempore, quo in aviae successionem vocantur, alii in avi sunt potestate, id est mariti defunctae, alii sui iuris sint, circa personam quidem eorum, qui in potestate consistunt, et in usu fructu consequendo et in emancipationis praemio conquirendo ratio supra dicta servetur: in his vero, qui sui iuris sunt, facultas capiendi usus fructus virilis inter eos portionis habeatur. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>

CJ.6.60.3.4: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Eadem autem et de pronepotibus sexus utriusque sancimus, manente definitione, quae de singulis sancita est, si filii sint pariter ac nepotes. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>

CJ.6.60.4pr.: Imperator Leo

Omnem ambiguitatis confusionem amputantes hac liquida et compendiosa lege sancimus circa usum fructum maternarum rerum nullam esse differentiam, sive in priore matrimonio pater, ex quo filios habuit, permanere voluerit sive novercam filiis superduxerit: legibus, quae de maternis bonis latae sunt, suam habentibus firmitatem. * leo a. callicrati pp. per illyricum. * <a 468 d. k. sept. anthemio a. ii cons.>

CJ.6.60.4.1: Imperator Leo

Patres igitur usum fructum maternarum rerum, etiamsi ad secundas migraverint nuptias, sine dubio habere debebunt: nec ullam filiis vel quibuslibet ex persona eorum contra patres improbam vocem accusationemque posse competere. <a 468 d. k. sept. anthemio a. ii cons.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License