Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.6.61.0. De bonis, quae liberis in potestate constitutis ex matrimonio vel aliter adquiruntur, et eorum administratione.
CJ.6.61.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Cum venerandae leges vetuerint patribus iure potestatis adquiri, quidquid eorum filiis avus avia proavus proavia a linea materna venientes quocumque titulo contulissent, hoc quoque convenit observari, ut, quidquid vel uxor marito non emancipato vel maritus uxori in potestate positae quocumque titulo vel iure contulerit seu transmiserit, hoc patri nullatenus adquiratur: atque ideo in eius tantum , cui delatum est, iure durabit. * theodos. et valentin. aa. ad senatum. * <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.6.61.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Constitutionis novae capitulum clariore interpretatione sancimus, ut, quae per filios nepotes pronepotes itemque filias neptes proneptes, quamvis in potestate sint, minime adquiri decrevimus a marito vel uxore quocumque titulo collata sive ultima voluntate transmissa, nullus ad id quoque pertinere existimet, quod ab ipso parente datum vel ante nuptias donationis causa pro una ex memoratis personis praestitum fuerat, ut minime ad eum, si casus tulerit, revertatur ( prospiciendum est enim, ne hac iniecta formidine parentum circa liberos munificentia retardetur) : sed ut his potestatis iure ad parentes reversis cetera, quae ex substantia speciali coniugis ad superstitem devenerunt, quamvis idem in sacris sit , fructu tamen solo atque usu parentibus deputato, dominium ei qui a coniuge vel quae meruit reservetur, parente pro emancipationis etiam beneficio, si voluerit , sicut in maternis rebus vel quae per eanden lineam veniunt, praemium habituro. * theodos. et valentin. aa. hierio pp. * <a 428 d. x k. mart. felice et tauro conss.>
CJ.6.61.3pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quod scitis prioribus continetur nec a filia quae in potestate est donationem ante nuptias patri nec a filio dotem adquiri, eo addito confirmamus, ut, defunctis his adhuc in potestate patris, si liberis extantibus moriantur, ad liberos eorum eaedem res iure hereditatis, non ad patres iure peculii transmittantur nec per nepotes avo videlicet adquirendae. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 439 d. vii id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss. >
CJ.6.61.3.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sin autem idem nepos superstitibus tam patre quam avo paterno diem suum sine liberis obierit, eorum dominium, quae ad ipsum ex matre vel ab eius linea pervenerunt, non ad avum, sed ad patrem eius perveniat: usu fructu videlicet et in huiusmodi casibus avo, dum supererit, servando. <a 439 d. vii id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss. >
CJ.6.61.4pr.: Imperatores Leo, Anthemius
Quaecumque res ad filium vel filiam, nepotes sive pronepotes utriusque sexus in potestate constitutos ex priore vel secundo aut tertio seu coniugio numerosiore pervenerint ex dote vel quacumque donatione seu hereditate legato vel fideicommisso, earum usque in diem vitae suae pater vel avus vel proavus usum fructum habeant: easdem res quocumque modo alienandi vel pignoris seu hypothecae iure obligandi facultate eis penitus interdicta, dominio videlicet earum ad filios et nepotes sive pronepotes utriusque sexus permanente, etiamsi ex eodem matrimonio procreati non sint, ex quo eaedem res ad parentes eorum, qui quaeve in potestate sunt, fuerint devolutae. * leo et anthem. aa. erythrio pp. * <a 472 d. v k. mart. marciano cons.>
CJ.6.61.4.1: Imperatores Leo, Anthemius
Eo videlicet observando, ut morientium fratrum sororumve portiones, qui quaeve ex eodem matrimonio progeniti vel progenitae sunt, primo quidem ad liberos eorum , ut dictum est, si tamen fuerint, deinde his non extantibus ad superstites tantummodo fratres vel sorores eorum perveniant aut ad superstitem, si ex isdem fratribus sive sororibus unus unave remanserit. <a 472 d. v k. mart. marciano cons.>
CJ.6.61.4.2: Imperatores Leo, Anthemius
Omnibus autem, qui ex eodem coniugio fuerint procreati, defunctis tunc demum ad eos, qui ex alio matrimonio sunt editi, easdem res pro virili parte venire statuimus: nullo autem ex memoratis personis existente parentes eorum eas percipere. <a 472 d. v k. mart. marciano cons.>
CJ.6.61.4.3: Imperatores Leo, Anthemius
Parentibus vero, quorum sub potestate sunt, usum fructum dumtaxat habituris memoratas res iure potestatis alienandi vel obligandi licentiam denegamus, non prohibendis isdem liberis, quandoque sui iuris fuerint, nulla temporali praescriptione obsistente easdem res omnibus modis vindicare, nisi forte, postquam potestate parentium eos contigerit liberari, tantum temporis effluxerit, ut ex continua et inconcussa tenentis possessione eorum excludatur intentio. <a 472 d. v k. mart. marciano cons.>
CJ.6.61.5pr.: Imperatores Leo, Anthemius
Non sine ratione de negotio, quod inter matrem familias, cuius vestra suggestio meminit, et germanum eius vertitur, magnitudo tua diversis legibus ex utraque parte prolatis nostram credidit consulendam esse clementiam, cum mulier diversis iuris lectionibus idem intellegi maritum et sponsum niteretur probare, germanus mariti nomen illi soli, qui nuptias contraxerit, recitatione constitutionis divorum retro principum theodosii et valentiniani, qua cavetur, quidquid maritus vel uxor in potestate constituti invicem sibi reliquerint, non patri adquiri, sed ad eorum ius pertinere, imponere. * leo et anthem. aa. nepoti mag. mil. dalmatiae. * <a 473 d.K.Iun.Leone a.V.Cons.>
CJ.6.61.5.1: Imperatores Leo, Anthemius
Quamvis ergo significatione nominis maritus vel uxor post coeptum matrimonium intellegatur, ex quo videlicet inducta est dubietas, attamen, quia consequens est ambiguas atque legum diversis interpretationibus titubantes causas benigne atque naturalis iuris moderamine temperare, non piget nos in praesenti quoque negotio, de quo sublimitas tua suggessit, aequitati convenientem iuliani tantae existimationis viri atque disertissimi iuris periti opinionem sequi. qui cum de dotali praedio tractatu proposito idem ius tam de uxore quam de sponsa observare arbitratus sit, licet lex iulia de uxore tantum loquatur: qua ratione tam spons aliciam donationem quam hereditatem, quam memoratus sponsus suam sponsam lucrari voluit, non adquiri patri, sed ad eam pervenire benignum esse perspeximus. <a 473 d.K.Iun.Leone a.V.Cons.>
CJ.6.61.6pr.: Imperator Justinianus
Cum oportet similem providentiam tam patribus quam liberis deferri, invenimus autem in veteris iuris observatione multas esse res, quae extrinsecus ad filios familias veniunt et minime patribus adquiruntur, quemadmodum in maternis bonis vel quae ex maritali lucro ad eos perveniunt, ita et in his, quae ex aliis causis filiis familias adquiruntur, certam introducimus definitionem. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii dn.Iustiniani. d.Iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ.6.61.6.1: Imperator Justinianus
Si quis itaque filius familias vel patris sui vel avi vel proavi in potestate constitutus aliquid sibi adquisierit non ex eius substantia, cuius in potestate sit, sed ab aliis quibuscumque causis, quae ex liberalitate fortunae vel laboribus suis ad eum perveniant, ea suis parentibus non in plenum, sicut antea erat sancitum, sed usque ad solum usum fructum adquirat, et eorum usus fructus quidem apud patrem vel avum vel proavum, quorum in sacris sit constitutus, permaneat, dominium autem filiis familias inhaereat ad exemplum tam maternarum quam ex nuptialibus causis filiis familias adquisitarum rerum. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii dn.Iustiniani. d.Iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ.6.61.6.1a: Imperator Justinianus
Sic etenim et parenti nihil derogabitur usum fructum rerum possidenti et filii non lugebunt, quae ex suis laboribus sibi possessa sunt, ad alios transferenda adspicientes vel extraneos vel ad fratres suos, quod etiam gravius multis esse videtur. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii dn.Iustiniani. d.Iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ.6.61.6.1b: Imperator Justinianus
Exceptis castrensibus peculiis, quorum nec usum fructum patrem vel avum vel proavum habere veteres leges concedunt: in his enim nihil novamus, sed vetera iura intacta servamus. eodem observando etiam in his peculiis, quae quasi castrensia peculia ad instar castrensis peculii accesserunt. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii dn.Iustiniani. d.Iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ.6.61.6.1c: Imperator Justinianus
Sub hac tamen definitione hunc legis articulum inducimus, ut in successione quidem earum rerum, quae extrinsecus filiis familias adquiruntur, iura eadem observentur, quae in maternis et nuptialibus rebus statuta sunt. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii dn.Iustiniani. d.Iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ.6.61.6.2: Imperator Justinianus
Non autem hypothecam filii familias adversus res patris viventis adhuc seu iam mortui sperare audeant nec ratiocinia eis super administratione inferre, sed tantummodo alienatione vel hypotheca suo nomine patribus denegata rerum, habeat parens plenissimam potestatem uti fruique his rebus, quae per filios familias secundum praedictum modum adquiruntur. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii dn.Iustiniani. d.Iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ.6.61.6.2a: Imperator Justinianus
Et gubernatio earum sit penitus impunita et nullo modo audeat filius familias vel filia vel deinceps personae vetare eum, cuius in potestate sunt, easdem res tenere aut quomodo voluerit gubernare, vel si hoc fecerint, patria potestas in eos exercenda est: sed habeat pater vel aliae personae, quae superius enumeratae sunt, plenissimam potestatem uti frui gubernareque res praedicto modo adquisitas. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii dn.Iustiniani. d.Iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ.6.61.6.2b: Imperator Justinianus
Et si quid ex usu earum pater avus vel proavus collegerit, habeat licentiam quemadmodum cupit hoc disponere et in alios heredes transmittere, vel si ex earum rerum fructibus res mobiles vel immobiles vel se moventes comparaverit, eas etiam quomodo voluerit habeat et transmittat et in alios transferat sive extraneos sive liberos suos seu quamlibet personam. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii dn.Iustiniani. d.Iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ.6.61.6.2c: Imperator Justinianus
Sin autem res sibi memorato modo adquisitas parens noluerit tenere, sed apud filium vel filiam vel deinceps personas reliquerit, nullam post obitum eius licentiam habeant heredes alii patris avi vel proavi eundem usum vel quod ex hoc ad filios familias pervenit utpote patri debitum sibi vindicare, sed quasi diurna donatione in filium celebranda, qui usum fructum detinuit, quem patrem habere oportuerat, ita causa intellegatur et eundem usum fructum post obitum patris ipse lucretur, parente ius exactionis quasi sibi debitae a filio, qui usum fructum consensu eius possidebat, suae posteritati vel successioni minime transmittente, quatenus in omni pace inter se successio eius permaneat nec altercationis cuiu sdam maxime inter fratres oriatur occasio. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii dn.Iustiniani. d.Iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ.6.61.6.3: Imperator Justinianus
Cum autem constantiniana lege cautum erat, si filii familias ab his, qui eos in potestate habent, nexu paterno per emancipationem liberentur, debere patrem tertiam partem bonorum, quae adquiri non solent, quasi remunerationis gratia a filio accipere vel retinere, et ex hac causa iterum pars non minima substantiae liberorum adimebatur, sancimus huiusmodi casu interveniente et emancipatione liberis imposita non tertiam partem dominii rerum minime adquisitarum, sed dimidiam usus fructus apud maiores qui emancipationem donant residere: exceptis et in hoc casu castrensibus et quasi castrensibus tantummodo peculiis, quibus nihil nec ex hac causa diminuitur. sic enim nec liberis cuiuscumque sexus aliquid dominii auferetur et patribus amplioris patrimonii usus fructus adsignabitur. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii dn.Iustiniani. d.Iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ.6.61.6.3a: Imperator Justinianus
Hoc obtinente et si in emancipatione sibi parentes hoc minime servaverint: sed nisi specialiter vel in emancipatione huic praemio renuntiaverint vel donatione facta sese et ab huiusmodi beneficio alienaverint et in liberos hoc transtulerint, manere ad eos etiam tacentes ius et beneficium usus fructus retinendi, ut post obitum eorum et usus fructus in omnibus memoratis causis ad eos perveniat, quorum dominium est, scilicet secundum, quod iam diximus, in successionibus eorum omnibus servandis, quae de maternis et nuptialibus bonis consultissimis legibus definita sunt. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii dn.Iustiniani. d.Iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ.6.61.6.4: Imperator Justinianus
Sed cum tacitas hypothecas tam veteres leges in quibusdam certis casibus introduxerunt quam nos in maternis ceterisque, quas servare necesse est, et dubitabatur, ex quo hypothecas competere oportet, utrumne ab initio an ex eo tempore, ex quo male aliquid gestum est, compendiosa narratione interpretamur initium gerendae vel deserendae administrationis vel observationis esse spectandum et non tempus, ex quo male aliquid fuerit gestum. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii dn.Iustiniani. d.Iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ.6.61.7pr.: Imperator Justinianus
Cum multa privilegia imperialibus donationibus iam praestita sunt, dignum incrementum et his offerre nostra dignata est clementia. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. proposit. xii k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.61.7.1: Imperator Justinianus
Si quis igitur a serenissimo principe vel a piissima augusta sive masculus sive femina donationem sit consecutus vel consecuta sive mobilium sive immobilium seu se moventium rerum, in filiis familias tamen constitutus vel constituta, habeat huiusmodi res omni adquisitione absolutas et nemini eas adquirat neque earum usum fructum pater vel avus vel proavus sibi vindicet, sed ad similitudinem castrensis peculii omnem facultatem in eas filii vel filiae familias habeant. <a 530 d. proposit. xii k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.61.7.2: Imperator Justinianus
Ut enim imperialis fortuna omnes supereminet alias, ita oportet et principales liberalitates culmen habere praecipuum. <a 530 d. proposit. xii k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.61.8pr.: Imperator Justinianus
Cum non solum in maternis rebus, quae filiis familias deferuntur, sed etiam de aliis omnibus, quae adquisitionem effugiunt, et maxime post novellam nostri numinis legem, quae omnia, quae extrinsecus ad filios familias perveniunt et non ex paterna substantia, non esse adquirenda patribus statuit nisi tantummodo ad usum fructum, variae altercationes exortae sunt et varios eventus variosque continent tractatus et semper in iudiciis versantur, necesse est utiliter et apertissime omnia dirimere. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.61.8.1: Imperator Justinianus
Sancimus itaque in omnibus rebus, quae fugiunt quidem dominii adquisitionem, sed usus fructus tantummodo patri offertur vel aliis parentibus a filio familias cuiuscumque gradus vel sexus, sive pater adire filium familias integrae aetatis compellit et ille reclamandum existimat, sive filius familias adire cupit et pater in contrarium inclinat, liberam habere licentiam et patrem ipsum sibi adire hereditatem recusante filio et omne sive damnum sive lucrum in suam habere fortunam, nullo ex hoc praeiudicio filio generando: sive e contrario patre recusante filius adire hereditatem voluerit, nullam adquisitionem nec usum fructum patri offerri, sed ipsum filium sibi imputare, si quid ex hoc contigerit: nulla actione neque contra patrem danda, ubi adversus eius voluntatem filius hereditatem vel legatum vel fideicommissum vel aliud quidquid ex quocumque titulo sive donat ionis sive contractus sibi adquirere maluerit, neque adversus filium simili modo actione extendenda, ubi recusante eo pater sua auctoritate haec sibi vindicet, huiusmodi aditionis tramite ex praesenti lege patri competente. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.61.8.1a: Imperator Justinianus
Sed habeat et pater omnem licentiam et actiones movere et ab aliis pulsari, ubi ad eum totum commodum pervenit, et filius simili modo in agendo et pulsando solus habeat et detrimentum et commodum, necessitate per officium patri imponenda tantummodo filio consentire vel agenti vel fugienti, ne iudicium sine patria voluntate videatur consistere. et haec quidem, si plenae aetatis filius est, qui paternam voluntatem sequi non patitur. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.61.8.1b: Imperator Justinianus
Sin autem in secunda aetate adhuc filius est et hereditate ei delata pater consentire adeunti hereditatem noluerit vel patre volente ipse reclamaverit, si quidem recusaverit filius, licentiam damus patri simili modo hereditatem adire et eam pleno iure habere, his omnibus quae superius diximus locum habentibus. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.61.8.1c: Imperator Justinianus
Sin autem patre recusante filius adire maluerit, damus quidem licentiam ei hoc facere, patre autem nolente res filii gubernare propter causae necessitatem habeat facultatem filius adire competentem iudicem et ex eo petere curatorem hereditati dari, per quem gubernatio rerum in eum delatarum procedat: in utroque casu in integrum restitutionis auxilio minime ei denegando. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.61.8.2: Imperator Justinianus
Similique modo et in milite filio familias, qui recusaverit aditionem hereditatis, quae ei ex castrensibus occasionibus perveniat, patri danda licentia adire hereditatem, ut ad ipsum perveniat pleno iure tam per usum fructum quam per dominium eandem hereditatem possessurum, quasi ipse pater ab initio fuisset heres institutus: eo videlicet subiacente omnibus oneribus hereditariis et omnia commoda habituro et ad filium nullo periculo redundante, et haec quidem in his casibus observanda sunt, quibus discordia inter patrem et filium vertitur. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.61.8.3: Imperator Justinianus
Ubi autem in unum voluntas eorum concurrit, et pater usum fructum et filius habeat proprietatem, et in agentibus et in fugientibus pater quidem suscipiat actiones et moveat, cuiuscumque aetatis filius inveniatur, adhibeatur autem etiam filiorum consensus, nisi adhuc in prima sunt aetate constituti vel longe absunt, sumptibus videlicet a patre propter rerum incrementa faciendis. cum enim nuda proprietas apud filium invenitur, ex qua substantia possibile est eum sumptus litis dependere? <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.61.8.4: Imperator Justinianus
Sin autem aes alienum ex defuncti persona descendit, cum etiam apud veteres haec esse substantia intellegitur, quae post detractum aes alienum supersederit, habeat pater licentiam ex rebus hereditariis primum quidem mobilibus, sin autem non sufficiunt, et immobilibus sufficientem partem filii nomine venumdare, ut ilico reddatur aes alienum et non usurarum onere praegravetur. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.61.8.4a: Imperator Justinianus
Quod si pater hoc facere supersederit, ipse usuras vel ex reditibus vel ex sua substantia omnimodo dare compelletur. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.61.8.4b: Imperator Justinianus
Sin autem legata vel fideicommissa sive annalia sive semel relicta imminent huiusmodi personis, si quidem tales reditus sunt, qui sufficiunt ad annalia legata, pater ex huiusmodi reditibus haec dependere compelletur. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.61.8.4c: Imperator Justinianus
Sin autem non habet substantia sufficientem reditum ad legatorum vel fideicommissorum praestationem vel minime reditus vel alias accessiones contineat, sint tamen res mobiles vel immobiles, steriles quidem, non tamen inutiles, veluti domus in provinciis pretiosae vel ubicumque posita suburbana, ex quibus huiusmodi legata possunt explicari, licentia dabitur patri sufficientem partem eorum similiter filii nomine vendere et satisfacere legatis. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.61.8.4d: Imperator Justinianus
Hoc procul dubio observando, ut et mancipia ipse usufructuarius aleret et omnia circa usum fructum faceret, quae nullo modo proprietatem possint deteriorem facere, paterna reverentia eum excusante et a ratiociniis et a cautionibus et ab aliis omnibus, quae usufructuarii extranei a legibus exiguntur, secundum nostrae constitutionis tenorem, quam iam super huiusmodi casibus tulimus. ipsum autem filium vel filios vel filias et deinceps alere patri necesse est non propter hereditates, sed propter ipsam naturam et leges, quae et parentibus alendos esse liberos imperaverunt et ipsis liberis parentes, si inopia ex utraque parte vertitur. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.61.8.5: Imperator Justinianus
Sed pater quidem in praedictis tantummodo causis habeat licentiam recte res filiorum familias vendere filii nomine vel, si emptorem non invenerit, supponere, nullo modo licentia concedanda filiis easdem venditiones vel hypothecas retractare: non item licentia parentibus danda extra memoratas causas res, quarum dominium apud eorum posteritatem est, alienare vel pignori vel hypothecae titulo dare, sed si hoc fecerint, scituris, quod necesse est eos in legum laqueos incidere, quibus huiusmodi venditiones vel hypothecae sunt interdictae, exceptis videlicet rebus mobilibus vel immobilibus illis, quae onerosae hereditati sunt vel quocumque modo damnosae, quas sine periculo vendere patri cum paterna pietate licet, ut pretium earum vel in res et causas hereditarias procedat vel filio servetur. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.61.8.5a: Imperator Justinianus
Filiis autem familias in his dumtaxat casibus, in quibus usus fructus apud parentes constitutus est, donec parentes vivunt, nec testari de isdem rebus permittimus, nec citra voluntatem eorum, quorum in potestatae sunt, ulla licentia concedenda dominium rei ad eos pertinentis alienare vel hypothecae titulo dare vel pignori adsignare. melius enim est coartare iuveniles calores, ne cupidini dediti tristem exitum sentiant, qui eos post dispersum expectat patrimonium. cum enim, sicut dictum est, parentes alere eos secundum leges compelluntur, quare ad venditionem rerum suarum prosilire desiderant? <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.61.8.6: Imperator Justinianus
Ubi autem puerilis aetas patri licentiam praestat etiam sine consensu filii hereditatem nomine eius adire, si hoc fecerit, damus quidem filio in integrum restitutionem, postquam patria fuerit potestate liberatus vel adoleverit, patrem autem oneribus hereditariis, licet nomine filii adiit, modis omnibus illigamus: quare enim talem hereditatem adiit, qualem nec ipse nunc nec filius idoneam sibi esse existimat? <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.61.8.6a: Imperator Justinianus
Non autem filio damus licentiam, si in integrum restitutionem petat respuendam esse credens hereditatem, adhuc minoribus curriculis instantibus iterum per aliam restitutionem adire praefatam hereditatem, ne ludibrio leges ei fiant saepius eandem et amplecti et respuere cupienti. si enim quod pater fecit ratum non habuit et propter hoc restitutus est, quomodo ferendus videatur iterum iudicium amplectens, quod et post patris voluntatem contraria adfectione aspernandum esse existimavit? <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.61.8.6b: Imperator Justinianus
Sin vero pater quidem hereditatem repudiaverit infante filio constituto, ipse autem filius postea vel adhuc in sacris constitutus vel patria potestate liberatus adeundam esse crediderit eandem hereditatem, licentiam damus ei vel, si sui iuris efficiatur, tutoribus vel curatoribus eius hereditatem adire, nullo praeiudicio ex recusatione paterna ei generando: simili modo et in hac parte nulla ei vel tutoribus eius vel curatoribus licentia concedenda contra priorem suam voluntatem in integrum restitutionem petere. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.61.8.6c: Imperator Justinianus
Quae et in legatis et fideicommissis tam specialibus quam per universitatem relictis et in aliis causis, quas supra enumeravimus, similibusque eis observanda sunt. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.61.8.7: Imperator Justinianus
In servis autem, qui filiis familias donantur, sive in constante matrimonio sive ab extraneis sub ea condicione, ut statim eos in libertatem producant, nullum impedimentum paterna faciat auctoritas. qualis enim usus fructus potest ei adquiri, qui momentarius esse ostenditur? si enim in ipso momento necesse habet eum et possidere et libertate donare, in talem hominem qualis usus fructus patri potest adquiri? <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.61.9-11: . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .