Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.7.2.0. De testamentaria manumissione.

CJ.7.2.1: Imperatores Severus, Antoninus

Si codicillos maior viginti annis fecisset, confirmationis tempus libertati non nocere certum est: nec enim potestas iuris, sed iudicii consideratur. * sev. et ant. aa. primo. * <aproposita.>

CJ.7.2.2: Imperatores Severus, Antoninus

Ex testamento defuncti libertates praestari non possunt hereditate non adita, vel si rei memoria propter crimen quod morte non intercidit damnata est. * sev. et ant. aa. phileto. * <>

CJ.7.2.3: Imperatores Severus, Antoninus

Libertas testamento data adita hereditate contingit, et si heres scriptus per in integrum restitutionem abstinuerit hereditate, nihil ea res libertati obest. * sev. et ant. aa. euphrosynae. * <a 207 s. xvii k. mai. apro et maximo conss.>

CJ.7.2.4pr.: Imperatores Severus, Antoninus

Cum testamento directam libertatem pater tuus sit consecutus, quamvis ei heres extiteris, frustra tamen, rationes quas tempore servitutis gessit ut reddas, compelleris, cum non ea condicione acceperit libertatem. * sev. et ant. aa. anchilao. * <a 215 proposita vii k. dec. laeto ii et cereale conss.>

CJ.7.2.4.1: Imperatores Severus, Antoninus

Is autem, cui libertas sive fideicommissaria sive directa, si rationes reddidisset, relicta est, ante reliqua illata et ea, quae malo consilio amota sunt, ad libertatem non potest pervenire: sin autem non debitor ex rationibus fuerit repertus, post aditam hereditatem quasi puram libertatem consequitur. <a 215 proposita vii k. dec. laeto ii et cereale conss.>

CJ.7.2.5: Imperator Alexander Severus

In fraudem creditorum testamento datae libertates, quamvis debitori heres qui solvendo est extiterit, per legem aeliam sentiam non valent. * alex. a. quintiano. * <>

CJ.7.2.6: Imperator Gordianus

Si hereditas eius, a quo testamento dicis te esse manumissum, ob aes alienum spernitur ab heredibus, conservandae libertatis gratia non iniusta ratione creditoribus hereditariis satis offerens iudicium testatoris servari tibi postulabis, maxime cum id etiam a divo marco consultissimo principe sit constitutum: quod in extranea quoque persona observari oportet. * gord. a. pisistrato. * <>

CJ.7.2.7: Imperator Gordianus

Contra voluntatem matris tuae libertatem in eum conferre, quem illa liberum fieri prohibuit, non debes, ne videaris iura pietatis violare. * gord. a. .Tae. * <a 240 pp. x k. febr. sabino ii et venusto conss.>

CJ.7.2.8: Imperator Philippus

Cum testator libertatem tempore nuptiarum filii sui vel filiae servo dari iussit , non tempus praestandae libertati praestituit, sed potius condicioni locum fecit, ut non insecutis nuptiis libertas iure posci non possit. * philipp. a. et philipp. c. gemello. * <>

CJ.7.2.9: Imperatores carus, carinus, numer.

Servo tuo defunctus, licet te heredem scripsisse proponatur, tamen directam libertatem dare non potuit: iure enim directo libertatem servis alienis dare nemo potest. * carus carinus et numer. aaa. mauro. * <a 283 pp. vi id. nov. caro et carino conss.>

CJ.7.2.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Directis verbis iure data libertate non sola impositione pilei, sed adita hereditate, si nulla iuris impediat constitutio, liberti constituuntur. * diocl. et maxim. aa. et cc. germano. * <a 293>

CJ.7.2.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si iure non substitit testamentum, in hoc nec libertates ( cum non fuisse additum, ut pro codicillis scriptum valeret, proponas) recte datas constabit. * diocl. et maxim. aa. et cc. laurinae. * <a 293 pp. sub die xvi k. april. sirmi aa. conss.>

CJ.7.2.12pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si heredes iure facto testamento sollemniter adierint hereditatem, ex testamento tibi libertas quaesita post colludentibus tam scriptis heredibus quam ab intestato vindicantibus successionem adimi non potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. rhizo. * <a 293 s. k. dec. sirmi aa. conss.>

CJ.7.2.12.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quod si sponte repudiaverunt sibi delatam successionem, omnia quae testamento fuerant scripta defecisse convenit. <a 293 s. k. dec. sirmi aa. conss.>

CJ.7.2.12.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si vero, ut vos fraudarent libertate, collusisse eos praeses animadverterit, secundum haec quae divus pius antoninus constituit libertatibus consuli providebit. <a 293 s. k. dec. sirmi aa. conss.>

CJ.7.2.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Statuliberis datam libertatem adimi ab herede non posse certum est: nec alienatio nec usucapio statulibero, quominus existente condicione libertatem consequatur, nocere potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. martiali. * <>

CJ.7.2.14: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Directas libertates graecis verbis liceat in testamentis relinquere, ut ita libertates directae datae videantur, ac si legitimis verbis eas testator dari iussisset. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 439 d. prid. id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.7.2.15pr.: Imperator Justinianus

Cum constitutio divi marci declarat, si quis testamento condito vel sine testamento moriens, ut locus fiat ab intestato successioni, libertates reliquerit, nemo autem adire vult defuncti hereditatem eo, quod suspecta esse videtur, et si fuerint libertates forsitan et sine scriptis fideicommissariae relictae, licere vel cuilibet extraneo vel uni ex servis, qui et ipse libertate donatus est et pro sua periclitatur condicione, adire hereditatem sub hac condicione et satisdatione, quod et creditoribus omnibus satisfaciat et libertates imponat his, quibus voluerit testator, variae dubitationes ex hac constitutione emerserunt. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 - 532>

CJ.7.2.15.1: Imperator Justinianus

Nam si res hereditariae herede minime invento venierint an et post venditionem earundem rerum possibile est vel servum vel quemlibet alium adire et recuperare quidem ab emptoribus res, satisfacere autem creditoribus et libertatibus, quaerebatur. <a 531 - 532>

CJ.7.2.15.1a: Imperator Justinianus

Et licet divus severus semel rebus venditis hoc non admisit, nobis tamen ulpiani sententia admonente placuit maxime propter libertates, ne depereant, et post venditionem rerum annale remedium dare divi marci constitutioni, intra quod et creditoribus omnibus satisfiat et emptores nihil novi patiantur, qui annalem saepe sentiebant rescissionem, et licere servo, qui libertate donatus est, vel alii cuidam extraneo vel ante venditionem rerum vel post venditionem, intra annale tamen tempus, adire hereditatem et res recuperare, prius satisdatione danda, ut tam creditoribus quam libertatibus satisfaciat. <a 531 - 532>

CJ.7.2.15.1b: Imperator Justinianus

( 1) sin autem libertatibus quidem omnibus satisfacere quis polliceatur, creditoribus autem non in solidum, sed in partem solvere creditum, illi autem huiusmodi pactionem admiserint, sancimus et in huiusmodi casu consultissimi principis locum habere constitutionem et eum modis omnibus admittendum censemus, maxime cum ex voluntate creditorum hoc interponitur: nolentibus etenim creditoribus admitti talem petitionem nullo concedimus modo. <a 531 - 532>

CJ.7.2.15.2: Imperator Justinianus

Si vero quidam ex servis libertatem amplexi fuerint, alii autem censuerint esse respuendam, et in hunc casum extendenda est divi marci oratio et procul dubio et in hac specie audiendus est petitor hereditatis et maneat liberum arbitrium servorum, sive ad libertatem venire volunt sive in servitutem remanere. <a 531 - 532>

CJ.7.2.15.2a: Imperator Justinianus

Licet enim romanam civitatem recusare nemini servorum licet, tamen in hoc casu, ne propter quorundam indevotionem alii maneant in servitute, volentibus quidem omnibus servis licere in libertatem pervenire, nolentibus autem quibusdam vel recusantibus spontaneam servitutem imminere oportet et, quem patronum habere noluerint, dominum suum, forsitan et acerbum, sentiant. <a 531 - 532>

CJ.7.2.15.3: Imperator Justinianus

Sin vero non omnes libertates adimplere pollicitus fuerit, sed certum numerum servorum ex his, qui ad libertatem venire iussi sunt, melius est, si quidem res hereditariae sufficiunt ad implendos creditores, etiam omnibus servis dare libertatem, etsi hoc non pollicitus est. si autem deest in exsolvendis creditoribus, humanius est, ut saltim pauci veniant ad libertatem. <a 531 - 532>

CJ.7.2.15.4: Imperator Justinianus

Sed hoc quidem antiquis dubitationibus remedium invenimus. bellissimam autem repletionem praefatae constitutioni donantes sancimus: si non unus veniat hereditatis petitor, sed plures, si quidem uno momento uterque vel ampliores, omnibus detur licentia communiter hereditatem adire, prius satisdatione ab omnibus danda , ut creditoribus et libertatibus satisfaciant. <a 531 - 532>

CJ.7.2.15.4a: Imperator Justinianus

Sin autem per intervalla temporum hoc fiat, qui primus veniat habeat praerogativam, si etiam satisdationem praestare potest: illo enim cessante hoc facere alii gradatim secundum tempora petitionis succedant. et hoc intra annale tempus observetur. <a 531 - 532>

CJ.7.2.15.5: Imperator Justinianus

Sin autem uno pollicente quosdam liberos facere, non autem totos, alius emerserit satisdationem paratus idoneam praestare, quod omnibus creditoribus et omnibus libertatibus satisfaciat, aequissimum est eum admitti, ut omnes libertates indistincte celebrentur. quod privilegium damus non solum servo, qui libertate donatus est, sed etiam ei, cui nulla libertas relicta est, ut aliquid venustum eveniat, ut per eum, cui libertas relicta non est, aliis libertas imponatur. <a 531 - 532>

CJ.7.2.15.6: Imperator Justinianus

Sed si quidem, antequam prior hereditarias res et libertatem accipiat, hoc eveniat, secundo petitori vel tertio vel deinceps ampliores libertates pollicentibus fieri locum censemus. <a 531 - 532>

CJ.7.2.15.7: Imperator Justinianus

Sin autem iam rebus servo, qui primus petiit hereditatem, datis et libertatibus ab eo quibusdam servis hereditariis impositis quidam alius servus hereditarius vel liber extraneus hoc facere maluerit, licebit quidem ei hoc impetrare et sub maioribus pollicitationibus et satisdationibus hereditatem accipere: sed prior in libertate petitor maneat, licet res ab eo abstrahantur. his omnibus intra annum secundum quod dictum est celebrandis, ex quo prior petitor iudicem adierit. <a 531 - 532>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License