Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.7.4.0. De fideicommissariis libertatibus.
CJ.7.4.1pr.: Imperatores Severus, Antoninus
Cum proponas hereditatem eius aditam non esse, a quo tibi fideicommissariam libertatem relictam dicis, et ab intestato alium quam qui scriptus erat hereditatem possedisse, si non a legitimo quoque herede fideicommissaria libertas repetita est, nullo iure praestari eam ab eo qui rogatus non est desideras. * sev. et ant. aa. * <a 197 pp. xiii k. mart. laterano et rufino conss.>
CJ.7.4.1.1: Imperatores Severus, Antoninus
Plane si pecunia accepta heredem institutum omisisse hereditatem docueris, libertatem tibi praestare cogetur. <a 197 pp. xiii k. mart. laterano et rufino conss.>
Quamvis codicilli, quibus avunculo defunctae legatus esse videaris, falsi pronuntiati sunt, tamen si ante motam criminis quaestionem iustam libertatem es a legatario consecutus, posterior eventus non infirmat ita datam libertatem. plane secundum divi hadriani constitutionem datur heredi viginti aureorum repetitio. * ant. a. valerio. * <a d. xviii k. aug. eodem antonio a........... conss.>
CJ.7.4.3: Imperator Alexander Severus
Cum libertatem mulieribus sub condicione datam proponas, quid dubium est eos, qui ex his ante impletam eam eduntur, servos nasci et pertinere ad heredes iure dominii? his enim demum succursum est, qui post moram praestandae libertatis progeniti sunt, ut liberi et ingenui viderentur. * alex. a. lucio. * <a 222? >
CJ.7.4.4: Imperator Alexander Severus
Si voluntate domini in libertate morata est, cui fideicommissaria libertas debita fuerit, secundum senatus consultum et constitutiones ad id pertinentes civis romana facta ingenuos peperit. sed si numquam ab ea libertas petita est, sibimet imputare debet, cum interea ex ea progeniti servi sint. * alex. a. arriano. * <a 222? >
CJ.7.4.5: Imperator Alexander Severus
Minor annis lege definitis nec per fideicommissum libertatem supremis suis relinquere potest nisi his, quorum causam probare potest. * alex. a. dionysio. * <a 222? >
CJ.7.4.6: Imperator Alexander Severus
Deberi etiam alienae ancillae fideicommissariam libertatem placuit: nec deficit hoc debitum, si interim domina, si modo nihil ex iudicio eius, qui quaeve reliquit libertatem, percepit, noluit vendere, quia possit tempore procedente, ubicumque occasio redimendae ancillae fuerit, praestari libertas. * alex. a. maximo. * <>
CJ.7.4.7: Imperator Alexander Severus
Hi, quibus per fideicommissum libertas supremis iudiciis relinquitur, eorum liberti efficiuntur, a quibus manumittuntur. * alex.A. nicomedi. * <a 225 pp. k. april. fusco et dextro conss.>
CJ.7.4.8: Imperator Alexander Severus
Cum proponas fideicommissariam libertatem ita tibi datam, si uxori testatoris placuisset, licet non adeunte hereditatem ad filium solida hereditas pertinere coepit, non refragante tamen uxore testatoris potes petere libertatem. * alex. a. eutycheti. * <a 225 pp. xv k. sept. fusco et dextro conss.>
CJ.7.4.9: Imperator Alexander Severus
Fideicommissaria quidem libertas ita tibi relicta, cum testatoris filius ad annum vigensimum quintum pervenisset, non intercidit, licet heredem intra praestitutam aetatem decessisse proponas: tempore quippe, quo, si viveret, praefinitam aetatem impleturus foret, spem libertatis non intercidere vetus placitum est. * alex. a. mercuriali. * <a 231 pp. k. april. pompeiano et peligno conss.>
CJ.7.4.10pr.: Imperatores valer., gallien.
Etsi non adscripta libertate testator servum suum tutorem filiis suis dederit, receptum est et libertatis et pupillorum favore, ut per fideicommissum manumisisse eum videatur. * valer. et gallien. aa. daphno. * <a 260 pp. iii k. mart. saeculare et donato conss.>
CJ.7.4.10.1: Imperatores valer., gallien.
Et si non suum proprium, sed alienum servum condicionem eius sciens tutorem adscripserit, aeque fideicommissariam libertatem datam, nisi aliud evidenter defunctum sensisse appareat, prudentibus placuit. <a 260 pp. iii k. mart. saeculare et donato conss.>
CJ.7.4.11pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si servus fuisti ac tibi per fideicommissum libertas relicta fuerit, pervides sine manumissione te ad libertatem pervenire non potuisse. * diocl. et maxim. aa. et cc. flaviano. * < sine die et conss.>
CJ.7.4.11.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quapropter si verbis precariis constitutus servus libertatem accepisti, adiri praeses provinciae oportet, ut causa cognita, si tibi deberi libertatem perspexerit, ad manumittendum eum qui debet urgueat vel, si latitet, contra latitantem interposito decreto tibi prospiciat. < sine die et conss.>
CJ.7.4.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ex verbo " commendo" testamento vel codicillis non videri fideicommissariam libertatem relictam auctoritate iuris declaratur. * diocl. et maxim. aa. et cc. irenaeo. * <a 294 s. xvii k. mai. sirmi cc. conss.>
CJ.7.4.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si te, donatam ante matrimonium uxori suae, post ei legato relicto manumitti testamento seu codicillis verbis precariis a successoribus voluit, tam hos ad redemptionem et manumissionem quam eam, quae in capiendis relictis defuncti consensit iudicio, teneri tibique fideicommissariam debere libertatem non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. pythagoridae. * <a 294 s. vii id. dec. cc. conss.>
CJ.7.4.14pr.: Imperator Justinianus
Cum inter veteres dubitabatur, si fideicommissariam libertatem possibile esset relinqui servo, qui adhuc in ventre portaretur et homo fieri speraretur, nos vetus iurgium decidentes libertatis favore censemus et fideicommissariam nec non directam libertatem suam firmitatem habere sive in masculo sive in femina, quae adhuc in ventre vehatur materno, ut cum libertate solem respiciat, etsi mater sua adhuc in servitute constans eum vel eam ediderit. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.4.14.1: Imperator Justinianus
Sin autem plures creati vel creatae sint, sive unius fecit mentionem sive pluraliter nuncupavit, nihilo minus omnes ad libertatem ad prima veniant cunabula, cum in ambiguis sensibus melius est, et maxime in libertate, favore eius humaniorem amplecti sententiam. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.4.15: Imperator Justinianus
Ancillam seu servum, cum fideicommissaria libertas eis relicta sit, sancimus, si mora a debitore libertatis facta fuerit, sententia praesidis eripi ad libertatem et nullo facto aut voluntate ab herede expectanda, sed talem habere eos libertatem, quasi ab ipso testatore directis verbis fuerint libertatem consecuti, cum satis impium atque absurdum est heredes testatoris differre voluntates, maxime cum ad libertatem respiciant. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.4.16pr.: Imperator Justinianus
Si quis in suo testamento rogaverit suum heredem ex liberis ancillae suae quam nominaverit unum quem elegerit ad libertatem perducere et, cum ancilla unum vel plures enixa est, heres neque dum superest in libertatem aliquem adduxerit vel, cum deliberat, quis ad libertatem producendus est, ab hac luce fuerit subtractus : dubitabatur ab antiquis, utrumne omnes an quidam aut nemo ex his ad libertatem perveniant. sed veteris quidem iuris altercatio multa sibi super huiusmodi casibus resonavit. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xv k. dec. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.4.16.1: Imperator Justinianus
Nos autem heredis malignitatem coercentes, si non voluntatem testatoris adimpleverit et mox, cum potuerit, non elegerit unum ex liberis ancillae et eum libertate donaverit, sancimus compelli non solum eum, sed etiam heredes vel successores eius omnes ancillae liberos in libertatem producere. <a 530 d. xv k. dec. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.4.16.2: Imperator Justinianus
Neque enim hoc contrarium est sententiae testatoris: cum enim omnimodo quendam ex his liberum esse disposuit et non ad certum corpus, sed ad omnes respexit, si non paretur eius voluntati, sine dubio ex sententia testatoris omnes ad libertatem perveniunt. <a 530 d. xv k. dec. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.4.16.3: Imperator Justinianus
Similemque esse definitionem censemus, et si non ab herede, sed a legatario vel fideicommissario testator rogaverit libertatem imponi. <a 530 d. xv k. dec. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.4.16.4: Imperator Justinianus
Sic etenim iusto timore heredes vel legatarii vel fideicommissarii perterriti et voluntatem testatoris adimplere procurent et sibi non ex omnium libertate quandam adferri patiantur iacturam. quod si reclamaverint, sibi tale dispendium imputent, non ex nostra lege, sed ex sua lugentes instantia. <a 530 d. xv k. dec. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.4.17pr.: Imperator Justinianus
Cum quidam servum suum ita legavit, ut legatarius libertatem ei imponat, et heres ad huiusmodi legatum improbe versatus servum dare legatario designatus est, ut etiam lite pulsetur, et iudex non in ipsum servum, sed in aestimationem litis condemnationem proferat: veteris iuris interpretes dubitabant, ne quid obstaculum libertati ex hac causa procedat et, si placuerit eandem deberi libertatem, a quo danda est utrumne ab herede an a legatario, et si heres imponat libertatem, an legatarius, quod ex pecuniaria condemnatione accepit, firmiter detinet sive totum sive ex parte sive etiam nihil. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc.Conss.>
CJ.7.4.17.1: Imperator Justinianus
Talem itaque altercationem resecantes miramur, quare iudex, qui praepositus est in praedicta causa, non omnimodo condemnationem in servum, sed in aestimationem eius fecerat, cum ipsius vitium etiam huiusmodi altercationi praebuit occasionem. <a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc.Conss.>
CJ.7.4.17.2: Imperator Justinianus
Unde si talis quaestio emerserit, nullum quidem iudicem ita esse stultum putamus , ut huiusmodi proferat condemnationem, sed si legatarius immineat, quatenus ei servus restituatur, et post litem contestatam duorum mensum spatium effluxerit, censemus ilico ad libertatem eripi servum, et illum quidem liberum esse, heredem autem pro sua indevotione omnes expensas, quas legatarius in litem fecit, in quadruplum ei condemnari, iure patronatus integro legatario servando. <a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc.Conss.>