Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.7.8.0. De servo pignori dato manumisso.
CJ.7.8.1: Imperatores Severus, Antoninus
Licet dotale mancipium vir qui solvendo est possit manumittere, tamen si te pignori quoque datum mulieri apparuerit, invita ea non posse libertatem adsequi non ambigitur. * sev. et ant. aa. proculo. * <a 205 pp. xii k. mai. antonino a ii et geta ii conss.>
CJ.7.8.2: Imperatores Severus, Antoninus
Libertas a debitore fisci servo data, qui pignori non est ex conventione speciali, sed tantum privilegio fisci obligatus, non aliter infirmatur, quam si hoc fraudis consilio effectum detegatur. * sev. et ant. aa. abascanto. * <>
CJ.7.8.3: Imperatores Severus, Antoninus
Ab eo, qui bona sua pignori obligavit, quae habet quaeque habiturus esset, posse servis libertatem dari certum est. non idem iuris est in his servis, qui pignoris iure specialiter traditi vel obligati sunt. * sev. et ant. aa. antonio. * <a 209 pp. iii k. ian. pompeiano et avito conss.>
CJ.7.8.4: Imperator Alexander Severus
Si, ut proponis, consentiente creditore, cui pignoris iure cum aliis mancipiis obligatus fuisti, a debitore manumissus es, potuisti ad libertatem pervenire. * alex. a. sabiniano. * <a 222 pp. vi id. mai. alexandro a. cons.>
CJ.7.8.5: Imperator Alexander Severus
Si creditoribus satisfactum fuerit, ancillae, quae pignori obligatae a debitore manumissae erant, liberae fiunt. nam ipse manumissor si fraudem se fecisse creditoribus, ut revocet libertates, audeat dicere, audiri non debet nec heredes eius. * alex. a. extricatiano. * <a 223 pp. iii k. iun. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.7.8.6: Imperator Alexander Severus
Si tutor tuus de pecunia tua servos emptos manumisit, quoniam huiusmodi servi sicut ceterae res pupillaribus pecuniis emptae iure pignoris ex constitutione divorum parentium meorum obligati sunt favore pupillorum, liberi facti non sunt. * alex. a. auctori. * <>
Sive cum nupsisses mancipia in dotem dedisti, sive post datam dotem de pecunia dotis maritus tuus quaedam comparavit, iuris rationibus dominia eorum ad eum pervenerunt. ideoque frustra quaestionem super statu manumissorum conaris inferre, qui eius facti, qui comparavit vel in dotem accepit, ab eo iure potuerunt manumitti. * gord. a. iulianae. * <>