Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.7.10.0. De his qui a non domino manumissi sunt.
CJ.7.10.1: Imperator Antoninus
Eum, qui servos alienos ac si suos manumittit, ut pretium eorum dominis, si hoc elegerint, dependat, quanti sua interest, saepe rescriptum est. * ant. a. corneliano. * <a 213 pp. k. mart. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.7.10.2: Imperator Alexander Severus
Felicissima, quam mandante te servos emisse dicis, si dominium servi quem manumisit nondum ad te transtulerat, frustra petis, ut denegata libertate eius quem manumissum dicis possessio tibi tradatur. * alex. a. mercuriali. * <>
CJ.7.10.3: Imperator Alexander Severus
Qui tibi hereditatem vendidit, antequam res hereditarias traderet, dominus earum perseveravit et ideo manumittendo libertatem servo hereditario praestitit. * alex. a. pompeio mil. * <a 230 pp. vi k. aug. agricola et clemente conss.>
CJ.7.10.4: Imperatores valer., gallien.
Si non proprietatem donaveras, sed ministerium ancillae dederas, libertatem mancipio dando ea, quae precarium usum haberet, dominio tuo nihil praeiudicavit. nemo enim alienum servum, quamvis ut proprium manumittat, ad libertatem producere potest. * valer. et gallien. aa. zoilo. * <a 260 pp. x k. aug. saeculare et donato conss.>
CJ.7.10.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si tradita sunt ex donatione mancipia, ius manumittendi donatrix non habuit. * diocl. et maxim. aa. Marcellinae. * <a 286 pp. v k. mai. maximo et aquilino conss.>
CJ.7.10.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si pater servum vestrum, licet vobis minoribus viginti annis consentientibus, manumisit, ei libertatem praestare non potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. mido. * <a 294 s.Non.Mart.Cc.Conss.>
CJ.7.10.7pr.: Imperator Constantinus
Si non a dominis libertas detur mancipio alieno, si quidem ab his iudicibus impetrabitur, quibus dandi ius est, sine ulla trepidatione poenae facilis dissolutio est. * const. a. ad bassum. * <a 319 pp. id. iul. constantino a. v et licinio c. conss.>
CJ.7.10.7.1: Imperator Constantinus
Si vero iubentibus nobis quicquam lege actum esse doceatur et non dominus, ut alienum mancipium manumitteretur, petisse probetur, tunc eodem, qui in conspectu nostro libertatem monstrabitur consecutus, ei protinus ad cuius proprietatem pertinet restituto is, qui mancipium alienum fallendo principis conscientiam manumisit, mancipia duo cogatur domino eius dare, cuiusmodi sexus aetatis atque artis constiterit esse manumissum, et alia tria fisco eadem ratione similia. <a 319 pp. id. iul. constantino a. v et licinio c. conss.>
CJ.7.10.7.2: Imperator Constantinus
Quae multa non semper imponitur, sed potius conquiescit, si forte manumissus inferentem sibi quaestionem status obiecta legitima praescriptione potuerit excludere, cum sibi amissi mancipii damna debeat imputare, qui in perniciem suam gesta taciturnitate firmaverit. <a 319 pp. id. iul. constantino a. v et licinio c. conss.>