Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.7.11.0. Qui manumittere non possunt et ne in fraudem creditorum manumittatur.

CJ.7.11.1: Imperator Alexander Severus

Certum ius est non alias directas libertates per legem aeliam sentiam, quae sunt in fraudem creditorum manumissorum, revocari, nisi et consilium fraudis hoc animo manumittentis et eventus damni suum recipere volentium sequatur. inter creditores autem etiam eos numerandos esse, quibus fideicommissum debetur, olim placuit. * alex. a. antiocho. * <a 223 pp. iii id. nov. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.7.11.2: Imperator Alexander Severus

Servos meos nec per interpositam personam ad libertatem producere homines peculii sui posse mandatis comprehenditur. * alex. a. nataliano. * <>

CJ.7.11.3: Imperator Alexander Severus

Divo marco auctore amplissimus ordo censuit, ne quis spectaculo, quod edatur, actorem suum alienumve servum manumitteret et, si factum esset, pro infecto haberetur. * alex. a. iustinae. * <>

CJ.7.11.4: Imperator Alexander Severus

Si minor annis viginti ad libertatem praestandam homines tradidisti, senatus consulto quod gestum est irritum constituitur. * alex. a. felic. * <a 224 pp. iii id. mai. iuliano et crispino conss.>

CJ.7.11.5: Imperator Alexander Severus

Si in fraudem eorum quae fisco debebantur probari potest libertas data, non valet. sed si pecuniam is, quem patrem tuum appellas, emptori dederit et ab eo redemptus ad libertatem productus est, nihil videtur bonis defuisse eius, qui fisci debitor dicitur. * alex. a. prisco. * <a xxx >

CJ.7.11.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nec fideicommissariam libertatem a pupilla sua servis debitam tutorem posse praestare certi iuris est. unde si hos, quos tu rogata manumittere fueras certo aetatis tuae tempore, ad libertatem non produxisti, sed tutor manumisit, remanserunt in servitute. * diocl. et maxim. aa. et cc. olympio. * <a xxx >

CJ.7.11.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si debitor ex administratione curae dominus tuus non solvendo constitutus fideicommissariam tibi reliquit libertatem, cum in fideicommissariis libertatibus eventum inspici tantum obtinuerit, nihil eius voluntas tibi prodesse potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. zotico. * <a xxx >




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License