Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.7.14.0. De ingenuis manumissis.

CJ.7.14.1: Imperator Alexander Severus

Si ingenuum te et testamento manumissum esse dicas, apud suos iudices causam agere debes, si tamen iustum contradictorem habes, id est eum, qui se patronum tuum esse dicit, memor senatum censuisse, ut, qui post manumissionem originem repetierint, ea quae de domo manumissoris habent ibi relinquant. in qua causa etiam legata ut liberto data esse iuris prudentibus placuit. * alex. a. phileto. * <>

CJ.7.14.2: Imperator Gordianus

Ingenuam natam neque nutrimentorum sumptus neque servitutis obsequium faciunt ancillam neque manumissio libertinam. * gord. a. pompeiae. * <a 240 pp. v id. mai. sabino ii et venusto conss.>

CJ.7.14.3: Imperator Philippus

Si aviam tuam manumissam postea ingenuam sollemniter constitit statumque eius iustae sententiae tuetur auctoritas, filios eius quamvis ante sententiam susceptos ingenuam libertatem non immerito flagitare, si cum peritioribus tractatum habuisses, facile cognosceres. * philipp. a. felic. * <>

CJ.7.14.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum cognatum tuum ingenuum, factum palmyrene factionis dominatione velut captivum, distractum esse dicas, praeses provinciae ingenuitatis suae reddi eum efficiet. * diocl. et maxim. aa. et cc. agrippae. * <a 293 s. iiii id. ian. aa. conss.>

CJ.7.14.5pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Defamari statum ingenuorum seu errore seu malignitate quorundam periniquum est, praesertim cum adfirmes diu praesidem unum atque alterum interpellatum a te vocitasse diversam partem, ut contradictionem faceret, si defensionibus suis confideret. * diocl. et maxim. aa. et cc. crescenti. * <a 293 d. prid. non. april. aa. conss.>

CJ.7.14.5.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Unde constat merito rectorem provinciae commotum adlegationibus tuis sententiam dedisse, ne de cetero inquietudinem sustineres. <a 293 d. prid. non. april. aa. conss.>

CJ.7.14.5.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si igitur adhuc diversa pars perseverat in eadem obstinatione, aditus praeses provinciae ab iniuria temperari praecipiet. <a 293 d. prid. non. april. aa. conss.>

CJ.7.14.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Scientis condicionem liberum non posse fieri servum evidentissimi iuris est. cum igitur proponas patrem pupillorum, quorum precibus fecisti mentionem, velut liberum te penes se habuisse, ministerium, licet in actu longi temporis, non praecedente vero titulo, quibus dominia quaeri solent, mutare tuam condicionem minime potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. dionysio. * <a 293 s. vii k. mai. aa. conss.>

CJ.7.14.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si te ac filios tuos ingenuos esse constat, natalium veritas vos tuetur. nam qui servitutis moverat quaestionem, apud acta causae renuntiando ad ingenuitatis probationem nec nocere quicquam nec prodesse potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. matronae. * <a 293 s. xv k. iul. aa. conss.>

CJ.7.14.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ingenui nascuntur, libertini manumissione tantum constituuntur: pactum autem nec servis nec libertinis ingenuitatem adsignat nec his, qui transactioni non consenserunt, quicquam praeiudicare potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. callimorpho. * <a 293 s. iiii k. ian. aa. conss.>

CJ.7.14.9pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Libertina matre procreatam ingenuis nasci natalibus evidentis ac manifesti iuris est. * diocl. et maxim. aa. et cc. potamoni. * <>

CJ.7.14.9.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum igitur te matre libertina editam, dehinc ab hostibus captam postliminio reversam proponas et nunc tibi servitutis moveri quaestionem, consequens est adiri praesidem provinciae, qui de causa liberali cognoscet iure laturus sententiam, sciens neque huiusmodi matris condicionem neque captivitatem reversis de statu pristino quicquam posse detrahere. <>

CJ.7.14.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ad recognoscendos singulos nomina comparata publico consensu, ob celandos natales ingenuis si mutentur, minime nocet, natosque, licet in ministerio servitutis, liberae condicionis non servos possessio, sed status ingenuos edi perficit. * diocl. et maxim. aa. et cc. athenodorae. * <>

CJ.7.14.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si vestram possessionem nullus praecessit titulus, sed ingenui constituti operas mercede placita locastis, nec statui quicquam vestro derogatum est nec ad conventionis implendam fidem sollemniter agere prohibemini. * diocl. et maxim. aa. et cc. maximae. * <a 294 s. non mart. cc. conss.>

CJ.7.14.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ad mutandum liberae statum commissum plagii nihil promovet, sed abductam natales , quibus nata est, post hunc etiam casum obtinere convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. quietae. * <a 294 s. iii k. dec. cc. conss.>

CJ.7.14.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ingenuum se contendendo nec probando non amittit libertinitatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. menandro. * <a 294 s. vii id. dec. cc. conss.>

CJ.7.14.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Status ingenuae ex eo solo, quod velut ancilla sponsaliorum nomine data proponitur, praeiudicari nulla ratione potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. aristoteli. * <a 294 s. vii k. ian. cc. conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License