Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.7.16.0. De liberali causa.

CJ.7.16.1: Imperator Antoninus

Rem quidem illicitam et inhonestam admisisse confiteris, quia proponis filios ingenuos a te venumdatos. sed quia factum tuum filiis obesse non debet, adi competentem iudicem, si vis, ut causa agatur secundum ordinem iuris. * ant. a. saturninae. * <pp. v id. febr.>

CJ.7.16.2: Imperator Antoninus

Si hi, quos servos tuos esse dicis, liberi esse a diversa parte dicuntur, de statu eorum more solito quaeri oportet: nec enim res iudicata, qua de proprietate eorum pronuntiatum est, opponi causae liberali potest. * ant. a. vereniano. * <a 214 d. non. febr. romae messala et sabino conss.>

CJ.7.16.3: Imperator Alexander Severus

Si liber homo alienae ancillae contubernium sequatur, licet ei fuerit denuntiatum, ut se abstineret, servus domini mulieris non fit. * alex. a. quirino. * <a 225 pp. non. febr. fusco et dextro conss. >

CJ.7.16.4: Imperator Alexander Severus

Si is, quem in servitutem petebas, liber quamvis absente te causa cognita pronuntiatus est, secunda in servitutem petitio eius dari tibi non debet. sed si, posteaquam cognovisti de sententia iudicis, appellasti, an iure lata sit, in auditorio quaeretur. * alex. a. iucundo. * <>

CJ.7.16.5pr.: Imperator Alexander Severus

Non ideo minus in libertatem proclamare potest ea, quam ancillam tuam esse dicis , quia eam vendente fisco comparasti. * alex. a. sabino. * <>

CJ.7.16.5.1: Imperator Alexander Severus

Sed nec hoc ad praescriptionem operatur, quod venditionis tempore maior viginti annis fuit, cum aetatis adlegatio non alias possit praescriptionem adversus civem romanum accommodare, quam si participandi pretii gratia consensum servituti dedisse probetur. <>

CJ.7.16.5.2: Imperator Alexander Severus

Probationis sane onus, cum ex servitute in libertatem adseritur, ad se recipit. qui si adfirmationem suam non impleat, inconcussum possessionis ius obtinebis. <>

CJ.7.16.6: Imperatores valer., gallien.

Nec si volens scripsisses servum te esse, non liberum, praeiudicium iuri tuo aliquid comparasses: quanto nunc magis, cum eam scripturam dare compulsum te esse testaris? * valer. et gallien. aa. et valer. nobil. c. vausumetio.* <>

CJ.7.16.7: Imperator aurel.

Si ab eo cuius servus fuisti manumissus es, frustra libertatis controversiam sustines, maxime ab herede eius qui manumisit, cum, etsi iure libertas non processit, respectu tamen aditae hereditatis voluntatem defuncti suo consensu firmare debuit. * aurel. a. secundo. * <>

CJ.7.16.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum adfirmes placuisse quondam domino tuo, ut pro te et filia tua dato nummo certae quantitatis vos manumitteret, et te tantummodo liberaverit, aditus rector provinciae hortabitur eum salva reverentia, quam patrono liberti solent exhibere , placito suo stare. * diocl. et maxim. aa. veneriae. * <a 286 pp. prid.... sept. maximo ii et aquilino conss.>

CJ.7.16.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum precum tuarum conceptio, licet eum contra quem supplicas ex ancilla natum esse expresserit, tamen nomini cognomen, quo liberi dumtaxat nuncupantur, addiderit et non servum esse, sed servili macula adspersum comprehenderit, contra eum qui servus non est supplicasse te intellegitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. proculo. * <a 293 >

CJ.7.16.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Liberos privatis pactis vel actus quacumque administrati ratione non posse mutata condicione servos fieri certi iuris est. * diocl. et maxim. aa. et cc. stratio. * <a 293 d. iiii non.>

CJ.7.16.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Liberos priva non mutant servi statum, si ad civiles honores illicite atque improbe adspiraverint. unde si status moveatur quaestio, intellegere vobis licet nonil prodesse posse, quod pater vester honores civiles gessit. sollemnibus itaque ordinatis apud praesidem provinciae de statu vestro cognoscetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. faustino. * <a 293 d. iiii non.>

CJ.7.16.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si liberum te natum aliquis comparavit, statum retines, quem antea habuisti. si vero ex ancilla editum naturalis pater idemque dominus distraxit ac post emptori pretium solvisti, non idcirco libertatem consecutus es. * diocl. et maxim. aa. et cc. secundo. * <a 293 pp. xviii k. mart. aa. conss.>

CJ.7.16.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Principaliter destatu defuncti agi non potest. si vero ex peculio quondam eius, quem tibi bona reliquisse commemoras, res vindicentur vel eius filiis moveatur status quaestio, haec omnia sollemniter praesidali notione decidi debent. * diocl. et maxim. aa. et cc. antistiae. * <a 293 d. v k. mai. aa. conss.>

CJ.7.16.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Lite ordinata in possessione libertatis is, de cuius libertate quaeritur, constituitur et interim pro libero habetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. quintianae. * <a 293 d. iiii k. mai. heracleae aa. conss.>

CJ.7.16.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nec omissa professio probationem generis excludit nec falsa simulata veritatem minuit. cum itaque ad examinationem veri omnis iure prodita debeat admitti probatio, aditus praeses provinciae sollemnibus ordinatis, prout iuris ratio patitur , causam liberalem inter vos decidi providebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. palladio. * <a 293 >

CJ.7.16.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si ministerium quasi libera exhibuisti ac te nesciente quasi ancilla in dotem data conscriptum instrumentum est, nihil haec libertati tuae nocere potuerunt, maxime cum te minorem aetate fuisse commemores et placuerit minores viginti annis nulla ratione mutare statum ac pro liberis servos fieri, ne ante libertatem inconsulte amittant, quam aliis propter aetatis rationem sine consilio praestare non possunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. diogeniae. * <a 293 pp. vi id. mai. hadrianopoli aa. conss.>

CJ.7.16.17pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Multis rationibus natalibus ingenuis fratribus natis, post delictis vel casibus intervenientibus singulorum causae status separantur. * diocl. et maxim. aa. et cc. regio. * <a 293 s. x k. iun. aa. conss.>

CJ.7.16.17.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nihil itaque prohibet eundem et tibi non movere quaestionem et eos, quos fratres tuos adseveras, in servitutem vindicare sive retinere. <a 293 s. x k. iun. aa. conss.>

CJ.7.16.17.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Igitur ad demonstrandam fratrum tuorum libertatem aliae sunt probationes necessariae: nam quod tibi non movetur quaestio libertatis, eorum non idoneam constat habere probationem. <a 293 s. x k. iun. aa. conss.>

CJ.7.16.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ad probationem ingenuitatis ab eo, contra cuius successores postulas, facta tibi locatio non sufficit, nec tamen hoc solum ad servitutis vinculum argumentum est idoneum. * diocl. et maxim. aa. et cc. zotico. * <a 293 s. id. iul. philippopoli aa. conss.>

CJ.7.16.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Principaliter causam eius de quo supplicas esse quam tuam perspicimus. nam cum te eum ad libertatem produxisse profitearis, illius interest magis sollemniter suum tueri statum et consequenter tua etiam agetur causa: nam si ab eo, contra quem fundis preces, servus dicatur eique libertas ex manumissione tua vindicetur , probatio servitutis originis et beneficium manumissionis libertatem illi adsignans tuum etiam ius patronatus tuetur. si vero consentiat servituti, tunc iure concesso adito praeside provinciae eum invitum etiam defendere poteris. * diocl. et maxim. aa. et cc. paulo. * <a 293 >

CJ.7.16.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sicut semel praestitam libertatem revocari non licet, sic per ea, quae non manumittendi causa domini cum servis propriis agunt, nihil sibi detrahunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. aeternali. * <a 293 s. vi k. sept. aa. conss.>

CJ.7.16.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Eam, quae in possessione libertatis non sine dolo malo reperitur, in servitutem constitutae simile habere praeiudicium edicto perpetuo " si controversia erit, utrum ex servitute in libertatem petatur an ex libertate in servitutem" sui conceptione manifeste probatur, nec quicquam ancillae dolus proprii iuris dominis aufert. * diocl. et maxim. aa. et cc. thallusae. * <a 293 s. non. oct. sirmi aa. conss.>

CJ.7.16.22: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Parentes natales, non confessio adsignat. quapropter si ex ancilla nata post ad libertatem manumissa pervenisti, te velut ex altera natam ancilla servam professa quaesitam manumissione libertatem huiusmodi simulatione vel errore amittere minime potuisti, cum servi nascantur ratione certa, non confessione constituantur. * diocl. et maxim. aa. et cc. pardaleae. * <a 293 d. v k. dec. aa. conss.>

CJ.7.16.23: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si tibi testamento directa libertas a domino relicta est et ex eo successerunt scriptae filiae, non idcirco, quod secundum eius voluntatem vel contra de filiis uni praestas obsequium, ceterae filiae tuam rescindere possunt libertatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. musciae. * <a 293 >

CJ.7.16.24: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Interrogatam et professam apud acta se esse ancillam huiusmodi factum defensionem libertatis non excludit. * diocl. et maxim. aa. et cc. sebastiano. * <a 293 s. iiii k. ian. aa. conss.>

CJ.7.16.25: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sicut praetermissa instrumenta manumissionis recte factae nullum adferunt praestitae libertati vitium, ita si servum ad libertatem produxisti, instrumentorum amissio nihil ei nocere potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. licentiano. * <a 294 s. v id. febr. cc. conss.>

CJ.7.16.26: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sicut datam libertatem manumissis adimere patronus non potest, ita manumissionis instrumentum praestare cogitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. molento. * <a 294 s. vii id. mart. cc. conss.>

CJ.7.16.27pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Arrianus si mota quaestione a leonide liber fuit pronuntiatus, in servitutem a victo iterum non recte petitus est. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio asterio. * <a 294 d.Iii k.April.Sirmio cc.Conss.>

CJ.7.16.27.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Coheres etiam tibi ab arriano datus colludens cum eo sive heredibus ipsius, qui status moverat quaestionem, nihil tibi obfuit, nec quae in confessionem inter eos venerunt, statum veritatis vel nomen substantiae defuncti mutare potuerunt. <a 294 d.Iii k.April.Sirmio cc.Conss.>

CJ.7.16.28: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Avi paterni magistratu functi dignitas ad libertatis probationem nihil nepoti prodest, si quidem in liberali causa matris, non patris inspiciatur condicio. sed nec materni avi sola sufficit, cum, licet avia quoque libera probari possit, multis tamen ex causis status mutari consueverit. * diocl. et maxim. aa. et cc. eurymedonti. * <a 294 sirmi iiii id. april. aa. conss.>

CJ.7.16.29: Imperatores Diocletianus, Maximianus

De ancilla matre natam et ab eo redemptam, in cuius fuit contubernio, si non manumittitur, in servitute permanere non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. troilae. * <a 294 >

CJ.7.16.30: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Solo obsequii non praestiti velamento data libertas rescindi non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. eutychio. * <a 294 >

CJ.7.16.31: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si tibi servitutis improbe moveatur quaestio, sollemnibus ordinatis de calumnia vel iniuria, prout vindictae viam elegeris, habita contestatione, posteaquam servus non esse fueris pronuntiatus, adversus eam sententiam postulare potes, tunc demum de his etiam quae direpta probaveris restitutionem, cum pro libertate fuerit pronuntiatum, petiturus. * diocl. et maxim. aa. et cc. corsianae. * <a 294 >

CJ.7.16.32: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Subscriptio filii domini manumittentis nec addere secuta nec omissa detrahere libertati quicquam potest. * diocl. et m1xim. aa. et cc. athenaidi. * <a 294 d. non. nov. cc. conss.>

CJ.7.16.33: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Licet accepta pecunia dominus te manumisit, tamen tributa libertas rescindi non potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. melitianae. * <a 294 s. iiii id. nov. cc. conss.>

CJ.7.16.34: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Libera concubinatus ratione non constituitur ancilla. * diocl. et maxim. aa. et cc. hermionae. * <a 294 d. id. nov. cc. conss.>

CJ.7.16.35: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Non idcirco minus, quod pupilli res velut tutor administrasse dicitur, ex eius persona servitutis pati quaestionem potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. atellio. * <a 294 sirmi non. dec. cc. conss.>

CJ.7.16.36: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Post certi temporis ministerium ancillae liberam eam esse cum ea paciscendo conventionis obtemperandi legi domina nullam habet necessitatem utque hoc verum est , ita e contrario si filios suos constituta cum his libera in ministerium tibi tradere promisisse probetur, parere placitis non compellitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. theodorae. * <a 294 >

CJ.7.16.37: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si filium tuum liberum genero vendidisti, qui tam proxima necessitudine coniunctus condicionis ignorantiam simulare non potest, utrisque sociis criminis accusator deest. * diocl. et maxim. aa. et cc. olympio. * <a 294 >

CJ.7.16.38: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Non idcirco minus, quod te limenarcha creato nemo contradixit, rei publicae nomine moveri tibi status quaestio potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. philoserapi. * <a 294 d. xvi k. ian. nicomediae cc. conss.>

CJ.7.16.39: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Liberos velut servos profitentes statum eorum mutare non posse constat. * diocl. et maxim. aa. et cc. eutychio. * <a 294 s. vii k. ian. sirmi cc. conss.>

CJ.7.16.40: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Iuxta edicti nostri continentiam in liberalibus quoque negotiis, sive de libertinitate sive de ingenuitate moventur, absente nihilo minus una parte causam discuti et pro iustitiae ratione sententiam proferri nihil prohibet. * diocl. et maxim. aa. et cc. litt. ad verinum. * <>

CJ.7.16.41: Imperatores Constantinus, licin.

Iubemus omnes epistulas actricis, quas ad aelium tamquam principalem fecerat, inanes et vacuas esse atque in irritum devocari ac de ingenuitate eiusdem aelii requiri nec mulieri id obesse, quod ad eum tamquam decurionem ac principalem scripserit, vel id, quod idem se finxerit decurionem vel principalem, maxime cum non solum testium professione et cognationis eius, quae iugum servile agnoscit, verum etiam voce propria eiusdem aelii apud aliud iudicium patuerat, quod condicionis servilis videretur. * const. et licin. aa. ad titianum praes. cappadociae. * <>

CJ.7.16.42: Imperator Constantinus

Placuit eos qui nascuntur matrum condicionibus uti, quarum mox visceribus exponuntur. ante litem vero nati suo omnes nomine in quaestionem vocentur, quoniam hos solos, qui in lite nati erunt, omnem fortunam matrum complecti oportet et aut iustis tradi dominis aut libertate cum lucis auctoribus frui. * const. a. ad maximum pu. * <a 322 d. prid. id. iun. sirmi probiano et iuliano conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License