Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.7.17.0. De adsertione tollenda.
CJ.7.17.1pr.: Imperator Justinianus
Lites super servili condicione movendas ad clementiorem tam examinationem quam terminum transferimus iubentes, si quis vel adhuc serviens liberum se esse dixerit vel in libertate commorans ad servitutem vocatus fuerit, adsertoris difficultatem in utroque casu cessare ipsumque per se ad intentiones eius qui dominum sese adserit respondere et, si ex possessione libertatis ad servitutem ducitur, etiam procuratorem dare minime prohiberi, quod his, qui ex servitute ad libertatem prosiluerint, penitus interdicimus: illis legibus, quae dudum et secunda et tertia vice adsertorias lites examinari praecipiebant, in posterum conquiescentibus, cum sit iustum primam definitionem in suis manere viribus, cum provocatio nulla oblata fuerit: qua porrecta, ad similitudinem aliorum negotiorum iudex, ad quem res ex provocatione ducitur, eam examinabit, cuius et ipsius iudicium ad secundam exquisitionem minime deducetur occasione legum, quae super adsertoriis litibus positae sunt. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. iii id. dec. dn. iustiniano pp. a. ii cons.>
CJ.7.17.1.1: Imperator Justinianus
Super peculio etiam eorum vel aliis rebus aut causis veterem defensoris observationem tollimus, praecipientes illorum tantummodo peculia, qui ex possessione servitutis super libera condicione litigant, aliasque res quae vindicantur in tuto pro dispositione iudicis collocari. <a 528 d. iii id. dec. dn. iustiniano pp. a. ii cons.>
CJ.7.17.1.2: Imperator Justinianus
Omnes vero, qui pro libertate periclitantur, si quidem possint fideiussorem dare , eum exigi: sin vero re vera datio eius impossibilis eis sit hocque iudici manifeste ostendatur, iuratoriae cautioni committi: scientes quod, si post hiusmodi expositionem afuerint et edictis citati in absentia nihilo minus per unum annum duraverint, omnimodo servituti obnoxii erunt et eius dominio, qui litem eis intulit, sine ulla dubitatione adsignabuntur. <a 528 d. iii id. dec. dn. iustiniano pp. a. ii cons.>
CJ.7.17.1.3: Imperator Justinianus
Scire vero eos volumus, qui aliquem ad servitutem vocant, quod, si post primam accusationem in quocumque iudicio vel ex divali iussione factam et admonitionem ei oblatam, qui servus esse dicitur, in alio iudicio eum accusaverint ( praeterquam si eius occasionem ipse qui servus esse dicitur praestiterit), etsi domini sint, suo iure privabuntur. <a 528 d. iii id. dec. dn. iustiniano pp. a. ii cons.>
CJ.7.17.2pr.: Imperator Justinianus
Expeditam antea quaestionem, in praesenti autem ex nostra lege, quam de adsertione tollenda posuimus, in quandam difficultatem incidere periclitantem, compendioso remedio fulciendam esse censemus. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept.>
CJ.7.17.2.1: Imperator Justinianus
Cum enim per adsertores super libertate iudicium agitabatur, si in medio adsertore litem agente adsertus ab hac luce fuerit subtractus, necessitas imponebatur nihilo minus adsertori litem implere, ut emptor, si victus erat et pro libertate fuerat pronuntiatum, habeat regressum adversus venditorem, ut ei quasi liberae personae venditor reddat id, quod emptionali instrumento continebatur vel natura contractus exigebat. <a 531 d. k. sept.>
CJ.7.17.2.2: Imperator Justinianus
In praesenti autem, quia adsertorum vana nomina reiecta sunt, si persona pro cuius condicione lis agitur, mortua fuerit, quemadmodum iudicium potest adimpleri una tantummodo persona in iudicium veniente? <a 531 d. k. sept.>
CJ.7.17.2.3: Imperator Justinianus
Sancimus itaque in praesenti casu licentiam esse emptori adversus suum auctorem venire, quatenus vel ostendat venditor servum se vendidisse vel, si non potuerit , quasi libera persona vendita evictionis periculum ad eum revertatur. <a 531 d. k. sept.>