Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.7.18.0. Quibus ad libertatem proclamare non licet et de rebus eorum, qui ad libertatem proclamare non prohibentur.
CJ.7.18.1pr.: Imperator Gordianus
Dispar causa est eius, qui dissimulata condicione sua distrahi se passus est, et eius qui pretium participatus est. nam superiori quidem non denegatur libertatis defensio, posteriori autem, et si civis romanus sit et participatus est pretia, libertas denegatur. * gord. a. proculo. * <a 239 pp. k. mai. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.7.18.1.1: Imperator Gordianus
Eandemque et in eo distinctionem adhibendam, cui fideicommissaria libertas debetur, meritissimo iuris auctores responderunt. <a 239 pp. k. mai. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.7.18.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
De latronum familia descendentibus ex largitione principali vel auctoritate fiscali servis factis retro principes libertatem denegari decreverunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. melanae. * <>
CJ.7.18.3pr.: Imperator Constantinus
Si quis in libertatem proclamaverit, id, quod apud se esse eius qui se dominum dicit profitebitur, quoniam de eo non dubitatur, reddi ac referri iudex protinus pronuntiabit. * const. a. ad maximum pu. * <a 323 d. xv k. iun. thessalonica severo et rufino conss.>
CJ.7.18.3.1: Imperator Constantinus
Quod vero petitur, si fuerit negatione dubium, per cautionem conservabitur ac petitio differetur, ut, si fuerit approbata libertas, ( quoniam et ipsis, qui his rem commiserunt, medendum est) gestarum rerum ab eodem ratio atque omne quod debebitur reposcatur, ut servitute depulsa qui pro domino quondam fuerat habeat, quod ut servo dominii iure largitus est et quae ex earum rerum quaestu ac fructibus conciliata sunt et quae de furtivis compendiis obscure capta ac parata sunt , cum liberum esse non oporteat, quod apud servum dominus peculii nomine collocaverat. <a 323 d. xv k. iun. thessalonica severo et rufino conss.>
CJ.7.18.3.2: Imperator Constantinus
Ea vero, quae testamento vel donatione quaesita sunt aut quae ex earum rerum emolumentis empta confectaque sunt, eidem ingenuo deputentur. quae tamen universa exacto libertatis iudicio, quae a supra dictis rebus discernantur, in sequestro esse oportet, ut his ab utroque deductis atque in medio iure collocatis ad eorum proprietatem uterque contendat. <a 323 d. xv k. iun. thessalonica severo et rufino conss.>