Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.7.19.0. De ordine cognitionum.
CJ.7.19.1: Imperator Alexander Severus
Cum et ipse confessus es status controversiam pati, qua ratione postulas, priusquam de condicione constaret tua, accusandi tibi tribui potestatem contra eum, qui te servum esse contendit? cum igitur, sicut adlegas, statu generis fretus es , iuxta ius ordinarium praesidem pete, qui cognita prius liberali causa ex eventu iudicii, quid de crimine statuere debeat, non dubitabit. * alex. a. vitalio. * <a 223 pp. v id. m... maximo ii et aeliano conss.>
CJ.7.19.2: Imperator Alexander Severus
Si de hereditate et libertate controversia est, prius agi causa libertatis debet. sed si de hereditate agetur, ordinanda quidem est causa libertatis, sed sufficit ei, qui libertate utitur, ad victoriam de hereditate secundum se pronuntiatum. * alex. a. galliae. * <a 223 pp. v id. aug. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.7.19.3: Imperator Alexander Severus
Si crimen aliquod inferatur ei, quam ingenuam esse dicis, ante liberalis causa suo ordine agi debet, cognitionem suam praeside praebente, quoniam necesse est ante sciri, si delictum probatum fuerit, ut in liberam et ingenuam an ut in ancillam constitui oportet. * alex. a. valeriano. * <a 223 pp. vi k. dec. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.7.19.4pr.: Imperator Gordianus
Si status controversiam pateris, lite prius liberali terminata, si pro te fuerit pronuntiatum, agere etiam adversus eum, qui se dominum tuum esse contendit, non prohiberis. * gord. a. menedemo. * <a 239 d. x k. dec. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.7.19.4.1: Imperator Gordianus
Quod si ideo te ab accusatione elidet, quasi servum non proprium sed alienum, liberale quidem iudicium cessat, causae autem examinatio apud eum qui iudicat ostendet, utrumne accusatio induci debeat propter statum personae, an evanescat. <a 239 d. x k. dec. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.7.19.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum status quaestionem tibi moveri et te debita velle petere commemores, ordinarium est prius sollemnibus interpositis, si hoc iuris admiserit ratio, causam liberalem apud praesidem provinciae decidi, ut, si liber fueris vel servus non esse pronuntiatus, tunc tibi iure debita restitui iubeat, cum hoc incerto, utrumne tibi libero constituto an domino tuo, si servum te sententia declaraverit, debeatur, ad solutionem debitorem tuum urgueri non oporteat. * diocl. et maxim. aa. et cc. alpheo. * <a 293 s. prid. k. mai. beraci aa. conss.>
CJ.7.19.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si res tuas raptas vel amotas esse dicis ab his, quos servos tuos esse contendis , hique in libertatem proclamaverunt, causa liberalis prius adversus eos et tunc damni dati rerumque amotarum lis apud praesidem provinciae contestanda est, ut, si quidem liberi vel servi non esse pronuntientur, tunc demum damni dati et amotarum rerum procedere possit adhibita probatione condemnatio, si vero secus, quaestio rerum amotarum evanescat. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandriae. * <a 293 d. iii k. ian. sirmi aa. conss.>
CJ.7.19.7pr.: Imperator Constantinus
Si quando negotium status fuerit exortum, si ab eius parte qui dicitur servus aliquid dicatur dominus abripuisse, prius considerari placet, utrum de possessione servitutis in libertatem reclamandum putet an vero ex possessione libertatis in servitutem vocatur. * const. a. ad bassum. * <a 317 - 319? >
CJ.7.19.7.1: Imperator Constantinus
Ac si eum de obsequiis servilibus libertatem constiterit flagitare, ante decidi status convenit causam atque ita praeberi direptorum negotiorum, si res exegerit , audientiam. <a 317 - 319? >
CJ.7.19.7.2: Imperator Constantinus
Quod si ei qui ad servitutem vocatur quicquam direptum esse memoretur, universa quae constiterit ablata ita demum reddi convenit ei, qui servus esse contenditur , si modo salvam rem futuram per idoneos fideiussores promiserit. <a 317 - 319? >
CJ.7.19.7.3: Imperator Constantinus
Nam si tales non potuerit dare, tunc ea convenit, de quibus in iudicio tractabitur, sequestrari in eum diem, in quo controversia sopietur, ita ut ex isdem, si alia facultas esse non poterit, tantum litis sumptibus et alimoniae hominis subministretur, quantum moderato iudicis arbitrio fuerit aestimatum. <a 317 - 319? >
CJ.7.19.7.4: Imperator Constantinus
( 1) cum autem necdum lite de statu mota res ab aliquo direptae sint et sententia de restituenda possessione rerum lata ille, ne sententiae satisfieret, de statu controversiam movit, necessitatem habebit et sine satisdatione easdem res reddere et tunc causam liberalem secundum iuris ordinem exercere. <a 317 - 319? >