Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.7.21.0. Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.
CJ.7.21.1: Imperatores Severus, Antoninus
Aditus competens iudex causam praescriptionis examinabit et, si domitiae patronum, qui civis romanus in diem mortis vixit, ante quinque annos, quam lis bonorum mulieris inchoaretur, vita decessisse constiterit, libertae status ex persona manumissoris non retractabitur. * sev. et ant. aa. niconi. * <>
CJ.7.21.2: Imperatores Severus, Antoninus
Si is, qui te heredem fecit, propter matris condicionem servus dicitur et mater ante quinque annos litis motae vita decessit, praescriptioni locus erit, cum quaeri de statu non possit, nisi de condicione matris retractaretur. haec ita, si, quamdiu vixit, sine interpellatione ut civis romana egit. * sev. et ant. aa. maximo. * <a 205 pp. id. sept. antonino a. ii et geta c. ii conss.>
CJ.7.21.3: Imperator Alexander Severus
Quamvis defunctus sit maritus quondam tuus, cui status quaestio inferebatur, causa tamen etiam post obitum eius propter emolumentum successionis durat eamque apud eum, qui de hereditate vel de singulis rebus iudicaturus est, decidi oportet. * alex. a. olympiadi. * <>
CJ.7.21.4pr.: Imperator Alexander Severus
Si is, quem servum tuum fuisse et a fratre tuo manumissum atque heredem scriptum proponis, ut civis romanus vixit nec intra quinquennium post mortem eius status quaestionem movere coepisti, intellegis neque heredibus ab eo scriptis neque his, quos liberos esse voluit, controversiam te contra formam senatus consulti facere posse. * alex. a. marciano. * <a 228 pp. v id. iun. modesto et probo conss.>
CJ.7.21.4.1: Imperator Alexander Severus
Quod si prius, quam id spatium temporis excederet, agere coepisti, et peculium eius more iudiciorum persequi et cum manumissis ordinata lite secundum formam edicti experiri non prohiberis. <a 228 pp. v id. iun. modesto et probo conss.>
CJ.7.21.5: Imperator Gordianus
Quod est constitutum post quinquennium de statu defunctorum quaestionem incipere non posse, ad speciem emancipationis, iure nec ne perfecta sit, minime pertinet. * gord. a. severo. * <>
CJ.7.21.6pr.: Imperatores valer., gallien.
Si mater tua quasi ingenua communi opinione vixit et quinquennium a die mortis eius excessit, potes rem publicam et pupillos, si tibi status quaestionem movere temptaverint, nota praescriptione repellere. * valer. et gallien. aa. pollae. * <a 260 pp. vi id. iun. saeculare ii et donato conss.>
CJ.7.21.6.1: Imperatores valer., gallien.
An autem pro ingenua in diem mortis egerit, in iudicio requiretur. quod si varietas interveniat, posteriora tempora spectari convenit. <a 260 pp. vi id. iun. saeculare ii et donato conss.>
CJ.7.21.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si pater tuus veluti ingenuus vixit nec status controversiam, quasi fisci servus esset, apud praesidem provinciae, qui super huiusmodo quaestionibus iudicare solet, sed apud curatorem rei publicae non competentem iudicem passus est, postque mortem eius quinquennium fluxit, status tuus ex praescriptione, quae ex senatus consulto emanat, protectus est. * diocl. et maxim. aa. heliodoro. * <>
CJ.7.21.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Repetitio peculii rerum servi tui, si nullo iusto titulo intercedente corpora ab aliquo possideantur, nulla temporis praescriptione mutilabitur. nec enim senatus consultum, quo super non retractandis defunctorum statibus sancitum est, intervenit, si defunctus in fuga conversatus atque latitans decessit. * diocl. et maxim. aa. et cc. theodoro. * <a 299? d. x k. dec. mel. diocletiano et maximiano aa. conss.>