Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.7.33.0. De praescriptione longi temporis decem vel viginti annorum.

CJ.7.33.1pr.: Imperatores Severus, Antoninus

Cum post motam et omissam quaestionem res ad nova dominia bona fide transierint et exinde novi viginti anni intercesserint sine interpellatione, non est inquietanda quae nunc possidet persona, quae sicut accessione prioris domini non utitur, qui est inquietatus, ita nec impedienda est, quod ei mota controversia sit. * sev. et ant. aa. iuliano pp. * <d. iii et antonino aa. conss.>

CJ.7.33.1.1: Imperatores Severus, Antoninus

Quod si prior possessor inquietatus est, etsi postea per longum tempus sine aliqua interpellatione in possessione remansit, tamen non potest uti longi temporis praescriptione. <d. iii et antonino aa. conss.>

CJ.7.33.1.2: Imperatores Severus, Antoninus

Quod etiam in re publica servari oportet. <d. iii et antonino aa. conss.>

CJ.7.33.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Longi temporis praescriptio his, qui bona fide coeptam possessionem continuatam nec interruptam inquietudine litis tenuerunt, solet patrocinari. * diocl. et maxim. aa. * <a 286 pp. v k. dec. maximo ii et aquilino conss.>

CJ.7.33.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si vineae, quas mater tua vitrico in dotem dedit, tuae proprietatis sunt nec ulla praescriptio ex transacti temporis prolixitate adolevit, praeses provinciae restitui tibi eas efficiet. * diocl. et maxim. aa. et cc. antonio. * <a 293 >

CJ.7.33.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Diutina possessio iure tantum successionis sine iusto titulo obtenta prodesse ad praescriptionem hac sola ratione non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. hermo. * <a 293 pp. iiii id. april. aa. conss.>

CJ.7.33.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nec petentem dominium ab eo, cui petentis solus error causam possessionis sine vero titulo praestitit, silentii longi praescriptione depelli iuris evidentissimi est. * diocl. et maxim. aa. et cc. sotericho. * <a 293 s. sirmi xi k. mai. aa. conss.>

CJ.7.33.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si fraude et dolo, licet inter maiores annis, facta venditio est, hanc confirmare non potuit consequens tempus, cum longi temporis praescriptio in malae fidei contractibus locum non habeat. * diocl. et maxim. aa. et cc. pars epist.Ad primosum praes. syriae.* <a 293 accepta.>

CJ.7.33.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Longi temporis praescriptione munitis instrumentorum amissio nihil iuris aufert nec diuturnitate possessionis partem securitatem maleficium alterius turbare potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. antheae.* <a 293 d. prid. k. ian. aa. conss.>

CJ.7.33.8pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si is contra quem supplicas matris tuae quondam mancipia quasi filius ex causa tantum adoptionis defendit, adfectio destinatae illicitae adoptionis ad horum dominium ei quaerendum sola non sufficit. * diocl. et maxim. aa. et cc. celso.* <a 294 >

CJ.7.33.8.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quapropter mancipia petere non prohiberis nullam timens temporis praescriptionem , si hoc tantum initio procedente is contra quem supplicas horum possessionem adeptus est. <a 294 >

CJ.7.33.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Emptor bona fide contra praesentem decennii praescriptione, cuius initio contestationem haberi sufficit, posteaquam suam impleverit intentionem petitor, adhibita probatione iustae possessionis defensus absolvi recte postulat. * diocl. et maxim. aa. et cc. demostheni.* <a 294>

CJ.7.33.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nec bona fide possessionem adeptis longi temporis praescriptio post moram litis contestatae completa proficit, cum post motam controversiam in praeteritum aestimetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. regino.* <a 294 pp. v id. dec. cc. conss.>

CJ.7.33.11: Imperator Justinianus

Super longi temporis praescriptione, quae ex decem vel viginti annis introducitur, perspicuo iure sancimus, ut, sive ex donatione sive ex alia lucrativa causa bona fide quis per decem vel viginti annos rem detinuisse probetur, adiecto scilicet etiam tempore prioris possessoris, memorata longi temporis exceptio sine dubio ei competat nec occasione lucrativae causae repellatur. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iun. dn. iustiniano pp. a. ii cons.>

CJ.7.33.12pr.: Imperator Justinianus

Cum in longi temporis praescriptione tres emergebant veteribus ambiguitates, prima proter res, ubi positae sunt, secunda propter personas, sive utriusque sive alterutrius praesentiam exigimus, et tertiae, si in eadem provincia vel si in eadem civitate debent esse personae tam petentis quam possidentis et res, pro quibus certatur: omnes praesentis legis amplectimur definitione, ut nihil citra eam relinquatur. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc. >

CJ.7.33.12.1: Imperator Justinianus

Sancimus itaque debere in huiusmodi specie utriusque personae tam petentis quam possidentis spectari domicilium, ut tam is qui dominii vel hypothecae quaestionem inducit quam is qui res possidet domicilium in uno habeant loco, id est in una provincia. hoc etenim nobis magis eligendum videtur, ut non civitate concludatur domicilium, sed magis provincia, et si uterque domicilium in eadem habet provincia, causam inter praesentes esse videri et decennio agentem excludi. <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc. >

CJ.7.33.12.2: Imperator Justinianus

De rebus autem, de quibus dubitatio est, nulla erit differentia, sive in eadem provincia sint sive in vicina vel trans mare positae et longo spatio separatae. <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc. >

CJ.7.33.12.3: Imperator Justinianus

Sin autem non in eadem provincia uterque domicilium habeat, sed alter in alia, alius in altera, tunc ut inter absentes causam disceptari et locum esse viginti annorum exceptioni. nihil enim prohibet, sive in eadem provincia res constitutae sint sive in alia, super his controversiam in iudicio provinciali moveri et multo magis in hac florentissima civitate. <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc. >

CJ.7.33.12.3a: Imperator Justinianus

Quid enim prodest in ipsa provincia esse possessionem an in alia, cum ius vindicationis incorporale est et, ubicumque res positae sunt, et dominium earum et vinculum ad dominum vel creditorem possit reverti? ideo enim nostri maiores subtilissimo animo et divino quodam motu ad actiones et earum iura pervenerunt, ut incorporales constitutae possint ubicumque ius suum et effectum corporalem extendere. <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc. >

CJ.7.33.12.3b: Imperator Justinianus

Sit igitur secundum hanc definitionem causa perfectissime composita et nemo posthac dubitet, neque inter praesentes neque inter absentes quid statuendum sit, ut bono initio et possessione tenentis et utriusque partis domicilio requisito sit expedita quaestio pro rebus ubicumque positis, nulla scientia vel ignorantia expectanda, ne altera dubitationis inextricabilis oriatur occasio. <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc. >

CJ.7.33.12.4: Imperator Justinianus

Eodem observando et si res non soli sint, sed incorporales, quae in iure consistunt, veluti usus fructus et ceterae servitutes. <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc. >




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License