Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.7.37.0. De quadriennii praescriptione.

CJ.7.37.1: Imperator Constantinus

Notum est a fisco quaestionem post quadriennium continuum super bonis vacantibus inchoandam non esse. additum etiam est et eos, qui nostra largitate nituntur, nulla inquietudine lacessendos nec his a fisco nostro controversiam commovendam, qui quoquo modo aut titulo easdem res possederint. * const. a. ad orfitum. * <>

CJ.7.37.2pr.: Imperator Zeno

Omnes, qui quascumque res mobiles vel immobiles seu se moventes vel in actionibus aut quocumque iure constitutas a sacratissimo aerario comparaverint, eos quin etiam, quibus quaecumque res mobiles seu immobiles seu se moventes aut in actionibus vel quocumque iure constitutae munificentiae principalis nomine datae fuerint, omnibus pariter privilegiis, quae ex divinis sanctionibus inclitae recordationis leonis et nostrae pietatis super certis patrimoniis antea emptores consecuti sunt, perpotiri et ita cunctos huiusmodi beneficiis seu privilegiis perfrui, tamquam si super singulis substantiis seu patrimoniis etiam nunc vel postea data fuisset huiusmodi dispositio: nec posse contra emptores praedictarum rerum factos iam vel futuros, vel contra eos, quibus super huiusmodi rebus largitas nostra delata est vel fuerit, aliquas actiones in rem dominii vel hypothecae gratia vel in personam, civiles seu praetorias, vel ex legibus aut sacratissimis constitutionibus descendentes vel quaslibet alias, licet nominatim praesenti sanctione non sint comprehensae, moveri: data volentibus licentia intra quadriennium contra sacratissimum aerarium, si quas sibi competere actiones existimant, exercere, ita tamen, ut post elapsum quadriennium nec sacratissimum fiscum lice re sibimet quibuslibet actionibus pulsare cognoscant. * zeno a. aeneae com. rer. privat. * <>

CJ.7.37.2.1: Imperator Zeno

Ad haec fiscalium rerum emptoribus cum ratione iustitiae consulentes iubemus, quotiens competens scrinium gestis intervenientibus distractarum rerum pretia sese deposuerit suscepisse, minime post huiusmodi solutae pecuniae depositionem emptores quasi non numeratis pecuniis molestari vel necessitatem isdem emptoribus imponi, licet non sollemnem consecuti fuerint securitatem, soluta fuisse pretia probare. sed cum sit in arbitrio pretia suscipientis minime deponere sese quod non accepit suscepisse, ita convenit nec emptores plenissimam ex huiusmodi depositione super pretii solutione securitatem consecutos ullum ( sicut dictum est) ulterius probatione gravamen penitus formidare. <>

CJ.7.37.3pr.: Imperator Justinianus

Bene a zenone divae memoriae fiscalibus alienationibus prospectum est, ne homines, qui ex nostro aerario donationis vel emptionis vel cuiuslibet alienationis titulo quicquam accipiunt, si quid circa contractum contrarium emerserit vel evictionis vel alterius inquietudinis gratia ad dominium vel hypothecam respiciens , aliquid sustineant detrimentum: sed adversus emptores quidem vel donationem accipientes vel per alios titulos alienationis quicquam detinentes minime quaecumque actiones moveantur, sed tantummodo contra aerarium usque ad quadriennium tantum, quo translapso neque adversus fiscum remaneat aliqua actio. * iust. a. floro com. rer. privat. et curat. dominic. domus et petro viro ill. curat. divin. domus sereniss. augustae et macedonio viro ill. curat. et ipsi dominicae domus.* <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. c c.>

CJ.7.37.3.1: Imperator Justinianus

Sed scimus hoc quidem in fiscalibus alienationibus naviter observari, sed non simili modo rem fuisse observatam circa eas res, quae a sacratissimis imperatoribus non a fiscalibus rebus, sed ex privata eorum substantia procedunt. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.37.3.1a: Imperator Justinianus

Quod satis inrationabile est. quae enim differentia intoducitur, cum omnia principis esse intellegantur, sive a sua substantia sive ex fiscali fuerit aliquid alienatum? eodemque modo et si a serenissima augusta aliquid alienetur, quare non eadem utatur praerogativa? sed curatores nostri, per quos solemus substantiam nostram gubernare, necesse habeant in venditionibus rerum et evictionem et alia quae sunt privatae utilitatis pacta emptionalibus instrumentis addere vel quasdam tales obligationes in alienationum instrumentis agnoscere vel in permutationibus vel in transactionibus, si et hoc fuerit celebratum? <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.37.3.1b: Imperator Justinianus

Hoc enim est eorum, qui nec maiestatem imperialem agnoscunt et quantum inter privatam fortunam et regale culmen medium est, et nostros curatores, per quos res divinarum domuum aguntur, aliquibus iniuriis vel damnis adficere conantur. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.37.3.1c: Imperator Justinianus

Quae omnia resecantes per hanc generalem et in perpetuum valituram legem sancimus omnes alienationes de aula procedentes, sive a nostra clementia sive a serenissima augusta coniuge nostra sive ab his, qui postea digni fuerint nomine imperiali, sive iam alienatum quid est sive postea fuerit, sine omni inquietudine permanere, sive res eis per nosmet ipsos sive procuratores, ex epistalmate tamen nostro, fuerint adsignatae. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.37.3.1d: Imperator Justinianus

Et nemo audeat eos, qui res accipiunt per quemcumque titulum alienationis sive mobiles sive immobiles seu se moventes vel iura incorporalia vel panes civiles, iudiciis adficere vel sperare aliquam contra eos esse sibi viam apertam sed omnis aditus excludatur, omnis motus et spes huiusmodi petulantiae. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.37.3.2: Imperator Justinianus

Sed adversus domos nostras habeant, intra quadriennium tamen, secundum imitationem fisci, quas existimant posse sibi competere actiones in rem vel hypothecariam, ut ex nostra iussione causa moveatur et competentem mereatur effectum. quod si quadriennium fuerit emensum, nec adversus nostram domum habeat quis quamcumque actionem. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.37.3.3: Imperator Justinianus

Quia igitur multa scimus tam nosmet ipsos quam serenissimam augustam coniugem nostram variis personis iam donasse et vendidisse et per alios titulos adsignasse , et maxime sacrosanctis ecclesiis et xenonibus et ptochotrophiis et episcopis et monachis et aliis innumerabilibus personis, et eandem liberalitatem ex nostra substantia sive serenissimae coniugis nostrae esse confectam, sancimus etiam eos firmo iure habere quod consecuti sunt, ita ut contra illos quidem nulla moveatur actio, intra quadriennium autem ex praesenti die numerandum pateat omnibus aditus contra nostras divinas domos suas actiones super isdem rebus movere, scituris, quod praefato quadriennio finito neque adversus nostras domos aliquis eis reservetur regressus. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.37.3.4: Imperator Justinianus

Cum enim multa privilegia augusta fortuna meruit et in donationibus sine insinuatione gestorum omnem firmitatem habentibus et super rebus, quas pro tempore serenissimus princeps divinae augustae constante matrimonio donaverit vel ipse a serenissima augusta per donationis titulum consequatur, ut maneat ilico donatio plena, nullo alio adfirmationis tempore expectando, ita et hoc videatur imperiale esse privilegium. qui enim suis consiliis suisque laboribus pro toto orbe terrarum die noctuque laborant, quare non habeant dignam sua praerogativam fortuna ? <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.37.3.5: Imperator Justinianus

Quae igitur pro augusto honore et cautela res accipientium nostra statuit aeternitas, haec tam sublimitas tua quam ceteri omnes iudices nostri observare festinent, ex eo tempore valitura, ex quo nutu divino imperiales suscepimus infulas. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License