Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.7.38.0. Ne rei dominicae vel templorum vindicatio temporis exceptione submoveatur.
CJ.7.38.1: Imperatores Valentinianus, Valens
Saepenumero praeceptum est, ut servi atque liberti, colonique praeterea rei nostrae nec non etiam eorum suboles ac nepotes, quicumque de nostris possessionibus recessissent ac se ad diversa militiae genera contulissent, cingulo, in quo obrepserant fraudulenter, exuti, si ad aliquas fortasse transcenderint dignitates, omni temporis definitione submota nostro patrimonio redderentur. * valentin. et valens aa. ad probum pp. galliarum. *
CJ.7.38.2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Universas terras, quae a colonis dominicis iuris rei publicae vel iuris templorum in qualibet provincia venditae vel ullo alio pacto alienatae sunt, ab his qui perperam atque contra leges eas detinent, nulla longi temporis praescriptione officiente iubemus restitui, ita ut nec pretium quidem iniquis comparatoribus reposcere liceat. * valentin. theodos. et arcad. aaa. dextro com. rer. privat.* <a 387 d. v non. iul. constantinopoli valentiniano a. iii et eutropio conss.>
CJ.7.38.3pr.: Imperatores Arcadius, Honorius
Si qua usquam loca ad sacrum dominium pertinentia cuiuslibet temeritas occupavit , secundum veteris census fidem in sua iura retrahentur. * arcad. et honor. aa. ad paulum com. domorum. * <a 396 d. v k. april. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>
CJ.7.38.3.1: Imperatores Arcadius, Honorius
Rescripta igitur obreptionibus impetrata cum praescriptione longi temporis et novi census praeiudicio submovebit auctoritas tua, atque ita omnia suo corpori quae sunt avulsa restituet. neque enim incubatio diuturna aut novella professio proprietatis nostrae privilegium abolere poterit. <a 396 d. v k. april. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>