Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.7.39.0. De praescriptione xxx vel xl annorum.

CJ.7.39.1pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum adseveras te absente eos, qui oculos praediis tuis imposuerant, operam dedisse, ut annonariae collationis praetextu vili pretio ab officio praesidali praedia tua distraherentur, si legitimi temporis spatium ex venditionis die fluxit, qui provinciam regit inter vos cognoscet et, quod publico iure praescriptum est, statuet. * diocl. et maxim. aa. arrianae. * <>

CJ.7.39.1.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si autem nondum ex die publicae venditionis legitimum tempus transmissum sit, iudex examinatis adlegationibus tuis quod rei qualitas dictaverit sequetur, non ignarus, si iniustam esse emptionem perspexerit, pretium, quod pro vitioso contractu datum est, secundum principalium statutorum tenorem mala fide emptoribus restitui non oportere. <>

CJ.7.39.2pr.: Imperatores Valentinianus, Valens

Male agitur cum dominis praediorum, si tanta precario possidentibus praerogativa defertur, ut eos post quadraginta annorum spatia qualibet ratione decursa inquietare non liceat, cum lex constantiniana iubeat ab his possessionis initium non requiri, qui sibi potius quam alteri possederunt, eos autem possessores non convenit appellari, qui ita tenent, ut ob hoc ipsum solitam debeant praestare mercedem. * valentin. et valens aa. ad volusianum pu. * <a 365 d. viiii k. aug. valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.7.39.2.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Nemo igitur, qui ad possessionem conductor accedit, diu alienas res tenendo ius sibi proprietatis usurpet, ne cogantur domini aut amittere quod locaverunt aut conductores utiles sibi fortassis excludere aut annis omnibus super dominio suo publice protestari. <a 365 d. viiii k. aug. valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.7.39.3pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Sicut in rem speciales, ita de universitate ac personales actiones ultra triginta annorum spatium minime protendantur. sed si qua res vel ius aliquod postuletur vel persona qualicumque actione vel persecutione pulsetur, nihilo minus erit agenti triginta annorum praescriptio metuenda: eodem etiam in eius valente persona, qui pignus vel vel hypothecam non a suo debitore, sed ab alio per longum tempus possidente nititur vindicare. * honor. et theodos. aa. asclepiodoto pp. * <a 424 d. xviii k. dec. constantinopoli victore cons.>

CJ.7.39.3.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Quae ergo ante non motae sunt actiones, triginta annorum iugi silentio, ex quo competere iure coeperunt, vivendi ulterius non habeant facultatem. nec sufficiat precibus oblatis speciale quoddam, licet per adnotationem, promeruisse responsum, vel etiam iudiciis adlegasse, nisi adlegato sacro rescripto aut in iudicio postulatione deposita fuerit subsecuta per exsecutorem conventio. <a 424 d. xviii k. dec. constantinopoli victore cons.>

CJ.7.39.3.1a: Imperatores Honorius, Theodosius

Non sexus fragilitate, non absentia, non militia contra hanc legem defendenda, sed pupillari aetate dumtaxat, quamvis sub tutoris defensione consistit, huic eximenda sanctioni nam cum ad eos annos pervenerit, qui ad sollicitudinem pertinent curatoris, necessario eis similiter ut aliis annorum triginta intervalla servanda sunt. <a 424 d. xviii k. dec. constantinopoli victore cons.>

CJ.7.39.3.2: Imperatores Honorius, Theodosius

Hae autem actiones annis triginta continuis extinguantur, quae perpetuae videbantur, non illae, quae antiquitus temporibus limitantur. <a 424 d. xviii k. dec. constantinopoli victore cons.>

CJ.7.39.3.3: Imperatores Honorius, Theodosius

Post hanc vero temporis definitionem nulli movendi ulterius facultatem patere censemus, etiamsi se legis ignorantia excusare temptaverit. <a 424 d. xviii k. dec. constantinopoli victore cons.>

CJ.7.39.4pr.: Imperator Anastasius

Omnes nocendi quibuslibet modis artes omnibus amputantes cunctas quidem temporales exceptiones, quae ex vetere iure vel principalibus decretis descendunt, tamquam si per hanc legem specialiter ac nominatim fuissent enumeratae, cum suo robore durare et suum cunctis, quibus competunt vel in posterum competere valuerint, pro suo videlicet tenore praesidium in perpetuum deferre decernimus. * anastas. a. matroniano pp. * <a 491 d. iiii k. aug. constantinopoli olybrio cons.>

CJ.7.39.4.1: Imperator Anastasius

Quidquid autem praeteritarum praescriptionum vel verbis vel sensibus minus continetur, implentes per hanc in perpetuum valituram legem sancimus, ut, si quis contractus, si qua actio, quae, cum non esset expressim saepe dictis temporalibus praescriptionibus concepta, quorundam tamen vel fortuita vel excogitata interpretatione saepe dictarum exceptionum laqueos evadere posse videatur, huic saluberrimae nostrae sanctioni succumbat et quadraginta curriculis annorum procul dubio sopiatur, nullumque ius privatum vel publicum in quacumque causa in quacumque persona, quod praedictorum quadraginta annorum extinctum est iugi silentio, moveatur. <a 491 d. iiii k. aug. constantinopoli olybrio cons.>

CJ.7.39.4.2: Imperator Anastasius

Sed quicumque super quolibet iure, quod per memoratum tempus inconcussum et sine ulla re ipsa illata iudiciaria conventione possedit, superque sua condicione, qua per idem tempus absque ulla iudiciali sententia simili munitione potitus est , sit liber et praesentis saluberrimae legis plenissima munitione securus. <a 491 d. iiii k. aug. constantinopoli olybrio cons.>

CJ.7.39.5: Imperator Anastasius

Praescriptionem quadraginta annorum ab his, qui ad curialem condicionem vocantur , opponi non patimur, sed genitalem statum semper eos agnoscere compelli sancimus. sacra etenim nostrae pietatis lex de aliis loquitur condicionibus nec anterioribus constitutionibus per eandem novellam legem derogatur, quae manifestissime curiales et liberos eorum explosis temporalibus praescriptionibus patriis suis reddi praecipiunt. * anastas. a. ad thomam pp. per illyricum. * <>

CJ.7.39.6pr.: Imperator Anastasius

Comperit nostra serenitas quosdam sacratissimam nostrae pietatis constitutionem, quae de annorum quadraginta loquitur praescriptione, ad praeiudicium etiam publicarum functionum solutionis trahere conari et, si quid per tanti vel amplioris temporis lapsum minime vel minus quam oportuerat tributorum nomine solutum est, non posse requiri seu profligari contendere, cum huiusmodo conamen manifestissime sensui propositoque nostrae legis obviare noscatur. * anastas. a. leontio pp. * <>

CJ.7.39.6.1: Imperator Anastasius

Ideoque iubemus eos, qui rem aliquam per continuum annorum quadraginta curriculum sine quadam legitima interpellatione possederunt, de possessione quidem rei seu dominio nequaquam removeri, functiones autem seu civilem canonem vel aliam quandam publicam collationem impositam ei dependere compelli nec huic parti cuiuscumque temporis praescriptionem oppositam admitti. <>

CJ.7.39.7pr.: Imperator Justinus

Cum notissimi iuris sit actionem hypothecariam in extraneos quidem suppositae rei detentores annorum triginta finiri spatiis, si non interruptum erit silentium , ut lege cautum est, id est etiam per solam conventionem, aut si aetas impubes excipienda monstretur, in ipsos vero debitores aut heredes eorum primos vel ulteriores nullis expirare lustrorum cursibus: nostrae provisionis esse perspeximus hoc quoque emendare, ne possessores eiusmodi prope immortali timore teneantur. * iustinus a. archelao pp. * <a 525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>

CJ.7.39.7.1: Imperator Justinus

Quamobrem iubemus hypothecarum persecutionem, quae rerum movetur gratia vel apud debitores consistentium vel apud debitorum heredes, non ultra quadraginta annos , ex quo competere coepit, prorogari, nisi conventio aut aetas, sicut dictum est , intercesserit, ut diversitas utriusque rerum persecutionis, quae in debitorem aut heredes eius quaeque movetur in extraneos, in solo sit annorum numero, verum in aliis omnibus ambo similes sint: in actione scilicet personali his custodiendis, quae prisca constitutionum sanxit iustitia. <a 525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>

CJ.7.39.7.2: Imperator Justinus

Sed cum illud etiam in forensibus controversiis ventilabatur, an creditor anteriora iura praetendens potest posteriorem creditorem hypothecam tenentem et ultra triginta annos inquietare utpote imaginem debitoris obtinentem eique possidentem, necessarium duximus et hoc dirimere. <a 525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>

CJ.7.39.7.2a: Imperator Justinus

Et sancimus, donec communis debitor vivit, non posse creditori anteriori triginta annorum exceptionem opponi, sed locum esse quadraginta annorum praescriptioni , quia, dum ille vivit, merito anterior creditor confidit, utpote apud debitorem eius possessione per posteriorem creditorem constituta. <a 525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>

CJ.7.39.7.2b: Imperator Justinus

Ex quo autem in fata sua debitor decesserit, ex eo quasi suo nomine possidentem posteriorem creditorem merito posse triginta annorum opponere praescriptionem. et secundum hanc distinctionem computationem temporum adhibendam, ut ex persona quidem sua posterior creditor triginta annos, quos ipse post mortem debitoris possedit, opponat: sin autem coniungere voluerit suae possessioni quam post mortem debitoris habuit, etiam tempus, quo vivente debitore vel ipse creditor vel communis debitor detinuit, tunc quadraginta annorum exceptionis iura tractari et, quantum deest ad quadraginta annorum possessionem, per quam et ipse debitor creditorem repellere potuerat hoc se possedisse ostendat. <a 525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>

CJ.7.39.7.3: Imperator Justinus

Eodem iure pro temporum computatione observando et si posterior creditor anteriori creditori offere debitum paratus est et is creditor longaevam possessionis praescriptionem ei opponere conatur. <a 525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>

CJ.7.39.7.4: Imperator Justinus

Illud autem plus quam manifestum est, quod in omnibus contractibus, in quibus sub aliqua condicione vel sub die certa vel incerta stipulationes et promissiones vel pacta ponuntur, post condicionis exitum vel post institutae diei certae vel incertae lapsum praescriptiones triginta aut quadraginta annorum, quae personalibus vel hypothecariis actionibus opponuntur, initium accipiunt. <a 525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>

CJ.7.39.7.4a: Imperator Justinus

Unde evenit, ut in matrimoniis, in quibus redhibitio dotis vel ante nuptias donationis in diem incertam mortis vel repudii differri adsolet, post coniugii dissolutionem earundem curricula praescriptionum personalibus itidem actionibus vel hypothecariis opponendarum incipiant. <a 525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>

CJ.7.39.7.5: Imperator Justinus

Immo et illud procul dubio est, quod si quis eorum, quibus aliquid debetur, res sibi suppositas sine violentia tenuerit, per hanc detentionem interruptio fit praeteriti temporis, si minus effluxit triginta vel quadraginta annis, et multo magis, quam si esset interruptio per conventionem introducta, cum litis contestationem imitatur ea detentio. <a 525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>

CJ.7.39.7.5a: Imperator Justinus

Sed et si quis debitorum ad agnoscendum suum debitum secundam cautionem in creditorem exposuerit, tempora memoratarum praescriptionum interrupta esse videbuntur, quantum ad priorem cautionem pertinet, quae scilicet innovata permansit, tam in personalibus quam in hypothecariis actionibus. namque improbum est debitorem contradicere, qui, ne sub accusatione creditoris fiat, secundam in eum super eo debito cautionem exposuit. <a 525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>

CJ.7.39.7.6: Imperator Justinus

In his etiam promissionibus vel legatis vel aliis obligationibus, quae dationem per singulos annos vel menses aut aliquod singulare tempus continent, tempora memoratarum praescriptionum non ab exordio talis obligationis, sed ab initio cuiusque anni vel mensis vel alterius singularis temporis computari manifestum est. <a 525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>

CJ.7.39.7.7: Imperator Justinus

Nulla scilicet danda licentia vel ei, qui iure emphyteutico rem aliquam per quadraginta vel quoscumque alios annos detinuerit, dicendi ex transacto tempore dominium sibi in isdem rebus quaesitum esse, cum in eodem statu semper manere datas iure emphyteutico res oporteat, vel conductori seu procuratori rerum alienarum dicendi ex quocumque temporum curriculo non debere se domino volenti post completa conductionis tempora possessionem recipere eam reddere. <a 525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>

CJ.7.39.8pr.: Imperator Justinianus

Si quis emptionis vel donationis vel alterius cuiuscumque contractus titulo rem aliquam bona fide per decem vel viginti annos possederit et longi temporis exceptionem contra dominos eius vel creditores hypothecam eius praetendentes sibi adquisierit posteaque fortuito casu possessionem eius rei perdiderit, posse eum etiam actionem ad vindicandam eandem rem habere sancimus. hoc enim et veteres leges, si quis eas recte inspexerit, sanciebant. * iust. a. menae pp. ii. * <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>

CJ.7.39.8.1: Imperator Justinianus

Quod si quis eam rem desierit possidere, cuius dominus vel is qui suppositam eam habebat exceptione triginta vel quadraginta annorum expulsus est, praedictum auxilium non indiscrete, sed cum moderata divisione ei praestare censemus, ut, si quidem bona fide ab initio eam rem tenuit, simili possit uti praesidio, sin vero mala fide eam adeptus est, indignus eo videatur, ita tamen, ut novus possessor, si quidem ipse rei dominus ab initio fuit vel suppositam eam habebat et memoratae exceptionis necessitate expulsus est, commodum detentionis sibi adquirat. <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>

CJ.7.39.8.1a: Imperator Justinianus

Sin vero nullum ius in eadem re quocumque tempore habuit, tunc licentia sit priori domino vel creditori, qui nomine hypothecae rem obligatam habuit, et heredibus eorum ab iniusto detentore eam vindicare, non obsistente ei, quod prior possessor triginta vel quadraginta annorum exceptione eum removerat, nisi ipse iniustus possessor triginta vel quadraginta annorum ex eo tempore computandorum, ex quo prior possessor, qui et vicit, ea possessione cecidit, exceptione munitus sit. <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>

CJ.7.39.8.2: Imperator Justinianus

Sed haec super illis detentoribus censemus, qui sine violentia eandem rem nancti sunt. nam si quis violenter eam abstulit, omnimodo licebit priori possessori sine ulla distinctione eam vindicare. <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>

CJ.7.39.8.3: Imperator Justinianus

Sed et si quis non per vim, sed sententia iudicis eam detinuit, ea tamen occasione, quod absens prior possessor et ad litem vocatus minime respondit, licebit ei ad similitudinem ceterorum, qui rei dominium habent, intra annum se offerenti cautionemque suscipiendae litis danti eandem rem recipere superque ea cognitionalia subire certamina. <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>

CJ.7.39.8.4: Imperator Justinianus

Exceptionem etiam triginta vel quadraginta annorum in illis contractibus, in quibus usurae promissae sunt, ex illo tempore initium capere sancimus, ex quo debitor usuras minime persolvit. <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>

CJ.7.39.9pr.: Imperator Justinianus

Saepe quidam suos obnoxios in iudicium vocantes et iudiciariis certaminibus ventilatis non ad certum finem lites producebant, sed taciturnitate in medio tempore adhibita, propter potentiam forte fugientium vel suam imbecillitatem vel alios quoscumque casus ( cum sortis humanae multa sunt, quae nec dici nec enumerari possint), deinde iure suo lapsi esse videbantur eo, quod post cognitionem novissimam triginta annorum spatium effluxerit, et huiusmodi exceptione opposita suas fortunas ad alios translatas videntes merito quidem, sine remedio autem lugebant. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 >

CJ.7.39.9.1: Imperator Justinianus

Quod nos corrigentes eandem exceptionem, quae ex triginta annis oritur, in huiusmodi casu opponi minime patimur, sed licet personalis actio ab initio fuerit instituta, tamen eam in quadragesimum annum extendimus, cum non sit similis, qui penitus ab initio tacuit, ei, qui et postulationem deposuit et in iudicium venit et subiit certamina, litem autem implere per quosdam casus praepeditus est. <a 529 >

CJ.7.39.9.2: Imperator Justinianus

Sed licet ipse actor defecerit, suae posteritati huiusmodi causae cursum eum relinquere posse definimus, ut eius heredibus vel successoribus liceat eam adimplere, nullo modo triginta annorum exceptione sublatam. <a 529 >

CJ.7.39.9.3: Imperator Justinianus

Quod tempus, id est quadraginta annorum spatium, ex eo numerari decernimus, ex quo novissima processit cognitio, post quam utraque pars cessavit. <a 529 >




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License