Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.7.40.0. De annali exceptione italici contractus tollenda et de diversis temporibus et exceptionibus et praescriptionibus et interruptionibus earum.

CJ.7.40.1pr.: Imperator Justinianus

Super annali exceptione, quae ex italicis contractibus oritur, tantae moles altercationum in omnibus iudiciis exortae sunt, quantas et enumerari difficile et explanari impossibile est. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.40.1.1: Imperator Justinianus

Primum etenim naturae eius observatio cum omni scrupulositate et difficultate composita est, cum multa concurrere debent, ut ea nascatur. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.40.1.1a: Imperator Justinianus

Deinde illud spatium annale alii quidem ita effuse interpretabantur, ut possit usque ad decennium extendi, alii iudicantes usque ad quinquennium standum esse putaverunt. et in nostris temporibus saepius super huiusmodi calculo a iudicibus variatum est, unde nec facile suum effectum in litigiis ostendere huiusmodi exceptio valuit. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.40.1.1b: Imperator Justinianus

Cum itaque nobis aliae temporales exceptiones vel praescriptiones sufficiant, huiusmodi difficultatibus illigari nostro subiectos imperio minime patimur. ideoque memorata annali exceptione penitus quiescente aliae omnes legitimae exceptiones vel praescriptiones in iudiciis suum vigorem ostendant, sive quae super decennio vel viginti vel triginta vel quadraginta annis introductae sunt, sive quae minoribus spatiis concluduntur. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.40.1.1c: Imperator Justinianus

Ad haec cum nihil prohibet etiam ea, quae aliquam dubitationem acceperunt, clarioribus et compendiosis sanctionibus renovare, iubemus omnes personales actiones , quas verbosa quorundam interpretatio iactare extra metas triginta annorum conabatur, triginta annorum spatiis concludi, nisi legitimus modus, qui et veteribus et nostris legibus enumeratus est, interruptionem temporis introduxerit: sola hypothecaria actione quadraginta annorum utente curriculis. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.40.1.1d: Imperator Justinianus

Nemo itaque audeat neque actionis familiae erciscundae neque communi dividundo neque finium regundorum neque pro socio neque furti neque vi bonorum raptorum neque alterius cuiuscumque personalis actionis vitam longiorem esse triginta annis interpretari: sed ex quo ab initio competit et semel nata est, et non iteratis fabulis saepe recreata, quemadmodum in furti dicebatur, post memoratum tempus finiri. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.40.1.1e: Imperator Justinianus

Exceptis omnibus actionibus, licet personales sint, quae in iudicium deductae sunt et cognitionalia acceperunt certamina et postea silentio traditae sunt, in quibus non triginta, sed quadraginta annos esse expectandos, ex quo novissimum litigatores tacuerunt, nostra lex antea promulgavit. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.40.1.2: Imperator Justinianus

Ne autem imperfecta sanctio videatur, cum in maternis quidem rebus filiis familias tempore exceptionum currere dispositum erat, ex quo sacris paternis absoluti sunt, in aliis autem, quae minime adquiri possunt, hoc non fuerat specialiter constitutum, apertissima definitione sancimus filiis familias omnibus in his casibus, in quibus habent res minime patribus suis adquisitas, nullam temporalem exceptionem opponi, nisi ex quo actionem movere potuerint, id est postquam manu paterna vel eius in cuius potestate erant constituti fuerint liberati. quis enim incusare eos poterit, si hoc non fecerint, quod et si maluerint, minime adimplere lege obviante valebant? <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.7.40.2pr.: Imperator Justinianus

Ut perfectius omnibus consulamus et nemini absentia vel potentia vel infantia penitus adversarii sui noceat, sed sit aliqua inter desides et vigilantes differentia, sancimus: si quando afuerit is, qui res alienas vel creditori obnoxias detinet, et desiderat dominus rei vel creditor suam intentionem proponere et non ei licentia sit, absente suo adversario qui rem detinet, vel infantia vel furore laborante et neminem tutorem vel curatorem habente, vel in magna potestate constituto, licentia ei detur adire praesidem vel libellum ei porrigere et hoc in querimoniam deducere intra constituta tempora et interruptionem temporis facere: et sufficere hoc ad plenissimam interruptionem. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.40.2.1: Imperator Justinianus

Sin autem nullo poterit modo praesidem adire, saltem ad episcopum locorum eat vel defensorem civitatis et suam manifestare voluntatem in scriptis deproperet. sin autem afuerit vel praeses vel episcopus vel defensor, liceat ei et proponere publice, ubi domicilium habet possessor, seu cum tabulariorum subscriptione vel , si civitas tabularios non habeat, cum trium testium subscriptione: et hoc sufficere ad omnem temporalem interruptionem sive triennii sive longi temporis sive triginta vel quadraginta annorum sit. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.40.2.2: Imperator Justinianus

Omnibus aliis, quae de longi temporis praescriptione vel triginta vel quadraginta annorum curriculis constituta sunt sive ab antiquis legum conditoribus sive a nostra maiestate, in suo robore duraturis. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.40.3pr.: Imperator Justinianus

Si ex multis causis quendam obnoxium habens, et maxime ex similibus quantitatibus, in unius quidem causae summam libellum conventionis composuerit, causam tamen non expresserit, apud veteres agitabatur, an videatur omnes causas in iudicium deduxisse aut vetustissimam earum aut nihil fecisse, cum eius sensus incertus esse apparebat. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.40.3.1: Imperator Justinianus

Sed et in iudiciis in multis casibus tales altercationes ventilatas invenimus, et maxime propter longi temporis interruptionem. si enim personalis forte fuerat mota actio, hypothecariae autem actionis nulla mentio procedebat, quidam putabant personalem quidem esse temporis interruptione perpetuatam, hypothecariam autem evanescere taciturnitate sopitam. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.40.3.2: Imperator Justinianus

Et si quis generaliter dixerat obnoxium sibi aliquem constitutum, aliae dubitationes emergebant, si omnes ei competentes actiones huiusmodo narratione contineri credantur, an vero quasi silentio circa eas habito tempore expirare, nullo ex incerta libelli confectione adminiculo eis adquisito. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.7.40.3.3: Imperator Justinianus

Sancimus itaque nullam in iudiciis in posterum locum habere talem confusionem, sed qui obnoxium suum in iudicium clamaverit et libellum conventionis ei transmiserit, licet generaliter nullius causae mentionem habentem vel unius quidem specialiter, tantummodo autem personales actiones vel hypothecarias continentem, nihilo minus videri ius suum omne eum in iudicium deduxisse et esse interrupta temporum curricula, cum contra desides homines et sui iuris contemptores odiosae exceptiones oppositae sunt. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License