Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.7.43.0. Quomodo et quando iudex sententiam proferre debet praesentibus partibus vel una absente.

CJ.7.43.1: Imperator t. ael. ant.

Non semper compelleris, ut adversus absentem pronunties, propter subscriptionem patris mei, qua significavit etiam contra absentes sententiam dari solere. id enim eo pertinet, ut absentem damnare possis, non ut omnimodo necesse habeas. * t. ael. ant. publicio. * < sine die et conss.>

CJ.7.43.2: Imperator Gordianus

Cessante quoque causa peremptorii edicti adversus eos, qui admoniti iudicio adesse noluerunt, sententiam ab iudice posse ferri certum est. * gord. a. severo. * <a 238 s. iiii k. aug. pio et pontiano conss.>

CJ.7.43.3: Imperator Gordianus

Ab eo iudicato recedi non potest, quod vobis absentibus et ignorantibus atque indefensis dicitis esse prolatum, si ubi primum cognovistis, non ilico de statutis querellam detulistis. ita enim firmitatem sententia, quae ita prolata est, non habebit, si ei non sit commodatus adsensus. * gord. a. antistio. * <a 239 pp. iiii id. iun. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.7.43.4: Imperator Philippus

Si, ut proponis, pars diversa die feriato absente et ignorante te ab iudice dato sententiam pro partibus suis, quasi contumaciter deesses, impetravit, non immerito praeses denuo negotium alterius iudicis notioni terminandum commisit. * philipp. a. domitio. * <a 244 pp. v id. oct. peregrino et aemiliano conss.>

CJ.7.43.5: Imperator Philippus

Si, ut proponis, praeses provinciae, cum certum locum causae cognoscendae dedisset, alibi per obreptionem aditus sententiam adversus te absentem protulit, quod ita gestum est, ad effectum iuris spectare minime oportet. * philipp. a. et philipp. c. longino. * <>

CJ.7.43.6: Imperatores valer., gallien.

Si praeses quasi desertam ab adultis tuis causam appellationis, quae ab adiutore suo facta fuerat, circumduxit eo tempore, quo adulti curatores non habebant, repetitus notionem suam exhibebit. neque enim debet adultis nocere, quidquid eo tempore statutum est, quo defensione iusta et curatoris auxilio fuerant destituti. * valer. et gallien. aa. domitio. * <>

CJ.7.43.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ea, quae statuuntur adversus absentes non per contumaciam, scilicet denuntiationibus nequaquam ex more conventos, iudicatae rei firmitatem non obtinere certum est. * diocl. et maxim. aa. marino. * <a 290 pp. iii k. april. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.7.43.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Consentaneum iuri fuit temporibus ad praesentiam partis adversae praescriptis praesidem provinciae impleta iuris sollemnitate et adversario tuo trinis litteris vel uno pro omnibus peremptorio edicto, ut praesentiam sui faceret, commonefacto, si in eadem contumacia perseveravit, praesentis adlegationes audire. quod vel successor eius facere curabit. a quo ter citatus si contumaciter praesentiam sui facere neglexerit, non abs re erit vel ad cogendum eum, ut se repraesentaret , possessionem bonorum cui incumbit ad te transferre et adversarium petitorem constituere, vel auditis defensionibus tuis id quod iuris ratio exegerit iudicare. * diocl. et maxim. aa. claudiae. * <a 290 pp. iii k. oct. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.7.43.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Tres denuntiationes ad peremptorii edicti vicem adversus contumaces convalescere salubriter statutum est. * diocl. et maxim. aa. leontio. * <a 290 pp. xi k. nov. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.7.43.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum non voluntatis tuae arbitrio, sed necessitate profectus sis, quidquid contra absentem statutum fuerit, quando absentiae necessaria causa sit, officere tibi iuris ratio non permittit. * diocl. et maxim. aa. blaesio. * <a 291 pp. iii id. mai. tiberiano et dione conss.>

CJ.7.43.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum praesentibus partibus litem inchoatam proponas, si, posteaquam contra te licet absentem pronuntiatum est, intra praefinitum diem non appellasti, latam sententiam rescindi postulanti multae sacrae constitutiones refragantur. * diocl. et maxim. aa. et cc. valerio. * <>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License