Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.7.44.0. De sententiis ex periculo recitandis.
CJ.7.44.1: Imperatores valer., gallien.
Arbitri nulla sententia est, quam scriptam edidit litigatoribus, non ipse recitavit. si igitur nihil fallis, omissa provocationis mora ex integro iudicari impetrabis a rectore provinciae. * valer. et gallien. aa. quinto. * <>
CJ.7.44.2pr.: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Hac lege perpetua credimus ordinandum, ut iudices, quos cognoscendi et pronuntiandi necessitas teneret, non subitas, sed deliberatione habita post negotium sententias ponderatas sibi ante formarent et emendatas statim in libellum secuta fidelitate conferrent scriptasque ex libello partibus legerent, sed ne sit eis posthac copia corrigendi vel mutandi. * valentin. valens et grat. aaa. ad probum pp. * <a 371 d. xii k. febr. gratiano a. ii et probo conss.>
CJ.7.44.2.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Exceptis tam viris eminentissimis praefectis praetorio quam aliis illustrem administrationem gerentibus ceterisque illustribus iudicibus, quibus licentia conceditur etiam per officium suum et eos, qui ministerium suum eis accommodant, sententias definitivas recitare. <a 371 d. xii k. febr. gratiano a. ii et probo conss.>
CJ.7.44.3pr.: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Statutis generalibus iussimus, ut universi iudices, quibus reddendi iuris in provinciis permisimus facultatem, cognitis causis ultimas definitiones de scripti recitatione proferant. * valentin. valens et grat. aaa. ad probum pp. * <a 374 d. iii non. dec. triveris gratiano a. iii et equitio conss.>
CJ.7.44.3.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Huic adicimus sanctioni, ut sententia, quae dicta fuerit, cum scripta non esset, nec nomen quidem sententiae habere mereatur nec ad rescissionem perperam decretorum appellationis sollemnitas requiratur. <a 374 d. iii non. dec. triveris gratiano a. iii et equitio conss.>