Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.7.45.0. De sententiis et interlocutionibus omnium iudicum.

CJ.7.45.1: Imperatores Severus, Antoninus

Non videtur nobis rationem habere sententia decessoris tui, qui cum cognovisset inter petitorem et procuratorem, non procuratorem, sed ipsam dominam litis condemnavit, cuius persona in iudicio non fuit. potes igitur ut re integra de causa cognoscere. * sev. et ant. aa. quintiliano. * <a 208 d. iiii k. iun. antonino a. iii et geta conss.>

CJ.7.45.2: Imperator Antoninus

Si arbiter datus a magistratibus, cum sententiam dixit, in libertate morabatur, quamvis postea in servitutem depulsus sit, sententia ab eo dicta habet rei iudicatae auctoritatem. * ant. a. sextilio. * <>

CJ.7.45.3: Imperator Alexander Severus

Praeses provinciae non ignorat definitivam sententiam, quae condemnationem vel absolutionem non continet, pro iusta non haberi. * alex. a. vettio. * <a 223 pp. k. oct. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.7.45.4: Imperator Alexander Severus

Prolatam a praeside sententiam contra solitum iudiciorum ordinem auctoritatem rei non obtinere certum est. * alex. a. severae. * <a 229 pp. xv k. ian. alexandro a. iii et dione conss.>

CJ.7.45.5: Imperator Philippus

Cum eorum, qui principaliter fisco tenebantur, bona ea lege fideiussoribus procurator tradi iusserit, ut ipsi indemnitatem fisco praestarent, nec a sententia eius intercesserit provocatio, consequens est datae formae obtemperari. * philipp. a. et philipp. c. montano. * <>

CJ.7.45.6: Imperatores carus, carinus, numer.

Cum sententiam praesidis irritam esse dicis, quod non publice, sed in secreto loco officio eius non praesente sententiam suam dixit, nullum tibi ex his quae ab eo decreta sunt praeiudicium generandum esse constat. * carus carinus et numer. aaa. zoilo. * <a 283 pp. v k. dec. caro et carino conss.>

CJ.7.45.7pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ex stipulatione parta actione pacisci proximis personis suadendo praeses provinciae verborum obligationem, quam certo iure tolli tantum licet, extinguere non potest, nec vox omnis iudicis iudicati continet auctoritatem, cum potestatem sententiae certis finibus concludi saepe sit constitutum. * diocl. et maxim. aa. et cc. isidorae. * <>

CJ.7.45.7.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quapropter si nihil causa cognita secundum iuris rationem pronuntiatum est, vox pacisci suadentis praesidis actionem tuam perimere, si quam habuisti, minime potuit. <>

CJ.7.45.8pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Libera quidem theodota, quam ex emptionis causa vel in solutum creditori traditam proponis, pronuntiata citra provocationis auxilium sententia rescindi non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. licinio. * <>

CJ.7.45.8.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Verum si mota quaestione, praemissa denuntiatione ei, qui auctor huius mulieris fuit, iudicatum processit, quanti tua interest, empti, si emisti, vel ob debitum reddendum, si in solutum data est, repetere non prohiberis. <>

CJ.7.45.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Post sententiam, quae finibus certis concluditur, ab eo qui pronuntiaverat vel eius successore de quaestione, quae iam decisa est, statuta rei iudicatae non obtinent auctoritatem: nam nec de possessione pronuntiata proprietati ullum praeiudicium adferunt nec interlocutiones ullam causam plerumque perimunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. domno. * <a 294 s. iii non april. cc. conss.>

CJ.7.45.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nulli, qui statuendi non habet facultatem, interdicere patriae cuiquam permittitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. menodoro. * <>

CJ.7.45.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum iudex in definitiva sententia iusiurandum solummodo praestari praecipiat, non tamen addat, quid ex recusatione vel praestatione sacramenti fieri oportet, huiusmodi sententiam nullam vim obtinere palam est. * diocl. et maxim. aa. et cc. titiano. * <>

CJ.7.45.12: Imperatores Arcadius, Honorius

Iudices tam latina quam graeca lingua sententias proferre possunt. * arcad. et honor. aa. iuliano procons. africae. * <a 397 d. v id. ian. mediolani caesario et attico conss.>

CJ.7.45.13: Imperator Justinianus

Nemo iudex vel arbiter existimet neque consultationes, quas non rite iudicatas esse putaverit, sequendum, et multo magis sententias eminentissimorum praefectorum vel aliorum procerum ( non enim, si quid non bene dirimatur, hoc et in aliorum iudicum vitium extendi oportet, cum non exemplis, sed legibus iudicandum est), nec si cognitionales sint amplissimae praefecturae vel alicuius maximi magistratus prolatae sententiae: sed omnes iudices nostros veritatem et legum et iustitiae sequi vestigia sancimus. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 d. iii k. nov.>

CJ.7.45.14: Imperator Justinianus

Cum papinianus summi ingenii vir in quaestionibus suis rite disposuit non solum iudicem de absolutione rei iudicare, sed ipsum actorem, si e contrario obnoxius fuerit inventus, condemnare, huiusmodi sententiam non solum roborandam, sed etiam augendam esse sancimus, ut liceat iudici vel contra actorem ferre sententiam et aliquid eum daturum vel facturum pronuntiare, nulla ei opponenda exceptione, quod non competens iudex agentis esse cognoscitur. cuius enim in agendo observavit arbitrium, eum habere et contra se iudicem in eodem negotio non dedignetur. * iust. a. demostheni pp. * <>

CJ.7.45.16: Imperator Justinianus

Cum solitum est in sententiis iudicum sic interlocutionem proferri, ut non liceat partibus ante definitivam sententiam ad appellationis vel recusationis venire auxilium, quidam putabant non licere ante litem contestatam nec iudicem recusare, quemadmodum nec ab eo appellare. cum enim simul utrumque vocabulum ponitur tam appellationis quam recusationis, provocatio autem ante litem contestatam non potest porrigi, putabant, quod nec recusare quidem iudicem cuidam conceditur ante litem contestatam. quod minime vetitum est. caveant itaque iudices huiusmodi sermonem simul et sine certa distinctione proferre. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xv k. dec. lampadio et oresta vv. cc. conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License