Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.7.53.0. De exsecutione rei iudicatae.
CJ.7.53.1: Imperatores Severus, Antoninus
Nimis propere iudex pignora Marcellae capi ac distrahi iussit ante rem iudicatam. prius est ergo, ut servato ordine actionem adversus eam dirigas et causa cognita sententiam accipias. * sev. et ant. aa. iustino. * <a 206 pp. iii k. febr. albino et aemiliano conss.>
CJ.7.53.2: Imperator Antoninus
Si causam iudicati non novasti, rem iudicatam praeses provinciae etiam pignoribus captis ac distractis ad emolumentum perduci iubebit. quod si novata causa est , ex stipulatu tibi actio competit et iudice accepto secundum iuris formam experire. * ant. a. maximo. * <a xxx >
CJ.7.53.3: Imperator Antoninus
Ordo rei gestae et mora solutionis, quae intercessit, constantius desiderat remedium. si itaque praesidem provinciae, qui rem iudicatam exsequi debet, adieris et adlegaveris res soli, quae pignori datae sunt, diu subhastatas ex compacto sive ambitione diversae partis emptorem non invenire, in possessionem earum te mittet, ut vel hoc remedio res tam diu tracta ad effectum perducatur. * ant. a. agrippae. * <a 214 d. xi k. iul. messala et sabino conss.>
CJ.7.53.4: Imperator Antoninus
Stipendia retineri propterea, quod condemnatus es, non patietur praeses provinciae, cum rem iudicatam possit aliis rationibus exsequi. * ant. a. Marcello mil. * <a 216 pp. iii non. iun. sabino ii et anullino conss.>
CJ.7.53.5: Imperator Gordianus
Etiam nomen debitoris in causa iudicati capi posse ignotum non est. * gord. a. amando. * <a 242 pp. iii id. oct. attico et praetextato conss.>
CJ.7.53.6: Imperator Philippus
Si, ut proponis, rerum iudicatarum exsecutor datus partes sibi iudicis vindicavit et contra ea, quae pridem pro partibus tuis fuerunt statuta, aliquid pronuntiandum putavit, sententia ab eo dicta vim rei iudicatae obtinere nequaquam potest. * philipp. a. et philipp. c. titiano. * <a xxx >
CJ.7.53.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si longis apertisque frustrationibus partis adversae restitutio remorata est, etiam servis rebus humanis exemptis a frustratore aestimatio eorum restituenda est. animalia quoque cum fetubus tibi intercessu praesidis repraesentabuntur. * diocl. et maximianus aa. theodoro. * <a xxx >
CJ.7.53.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Exsecutorem eum solum esse manifestum sit, qui post sententiam, inter partes audita omni et discussa lite, prolatam iudicatae rei vigorem ad effectum videtur adducere. * diocl. et maxim. aa. et cc. * <a sine die et consule.>
CJ.7.53.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Eos, quos debitores tuos esse contendis, apud rectorem conveni provinciae, qui, sive confessi debitum sive negantes et convicti fuerint condemnati nec intra statutum spatium solutioni satisfecerint, cum latae sententiae pignoribus etiam captis ac distractis secundum ea quae saepe constituta sunt meruerunt exsecutionem, iuris formam tibi custodiet. * diocl. et maxim. aa. et cc. glyconi. * <a 294 s. non. nov. cc. conss.>