Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.7.60.0. Inter alios acta vel iudicata aliis non nocere.
CJ.7.60.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Inter alios res gestas aliis non posse facere praeiudicium saepe constitutum est. unde licet quosdam de heredibus eius, quem debitorem tuum fuisse significas, solvisse commemores, tamen ceteri non alias ad solutionem urguentur, nisi debitum fuerit probatum. * diocl. et maxim. aa. et cc. epagatho. * <a 293 v k.April.Byzantio aa. conss.>
CJ.7.60.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Inter alios factam transactionem absenti non posse facere praeiudicium notissimi iuris est. quapropter adito praeside provinciae aviam tuam mancipium tibi donasse proba ac, si hoc iure ad te pertinere perspexerit, restitui tibi providebit. neque enim, si te absente divisionem eius fecerint, aliquid iuri tuo derogari poterit. * diocl. et maxim. aa. et cc. severae. * <a 293 s.Id.April.Byzantio aa. conss.>
CJ.7.60.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si cum fratre tuo matri successisti, frater pro portione tua cum debitoribus hereditariis paciscendo vel agendo, non ex tua voluntate, pro hereditaria parte tibi quaesitam obligationem extinguere non potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. fortunatae. * <a 294 v id.Oct.Retiariae cc. conss.>