Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.7.64.0. Quando provocare necesse non est.
CJ.7.64.1: Imperator Alexander Severus
Datam sententiam dicitis, quam ideo vires non habere contenditis, quod contra res prius iudicatas, a quibus provocatum non est, lata sit. cuius rei probationem si promptam habetis, et citra provocationis adminiculum quod ita pronuntiatum est sententiae auctoritatem non obtinebit. * alex. a. apollinario et aliis. * <a 222 pp. viii k. april. alexandro a. cons.>
CJ.7.64.2pr.: Imperator Alexander Severus
Si, cum inter te et aviam defuncti quaestio de successione esset, iudex datus a praeside provinciae pronuntiavit potuisse defunctum et minorem quattuordecim annis testamentum facere ac per hoc aviam potiorem esse, sententiam eius contra tam manifesti iuris formam datam nullas habere vires palam est et ideo in hac specie nec provocationis auxilium necessarium fuit. * alex. a. capitoni. * <>
CJ.7.64.2.1: Imperator Alexander Severus
Quod si, cum de aetate quaereretur, implesse defunctum quartum decimum annum ac per hoc iure factum testamentum pronuntiavit, nec provocasti aut post appellationem impletam causa destitisti, rem iudicatam retractare non debes. <>
CJ.7.64.3: Imperator Gordianus
Si, ut proponis, suspensa apud amplissimos iudices cognitione provocationis, quam te ob id interposuisse dicis, quod decurio nominatus esses, ad duumviratum vocatus es, manifestum est praeiudicium futurae notioni memoratorum iudicum fieri non potuisse. * gord. a. ingenuo. * <>
CJ.7.64.4: Imperatores valer., gallien.
Cum magistratus datos iudices et unum ex his pronuntiasse proponas, non videtur appellandi necessitas fuisse, cum sententia iure non teneat. * valer. et gallien. aa. et valer. nob. c. iuliano. * <>
CJ.7.64.5: Imperatores carus, carinus, numer.
Certa ratione et fine multare praesides possunt. quod si aliter et contra legis statutum modum provinciae praeses multam vobis inrogaverit, dubium non est id, quod contra ius gestum videtur, firmitatem non tenere et sine appellatione posse rescindi. * carus carinus et numer. aaa. domitiano. * <a 283 pp. id. ian. caro et carino conss.>
CJ.7.64.6: Imperatores carus, carinus, numer.
Cum non eo die, quo praeses provinciae praecepit, iudex ab eodem datus pronuntiaverit, sed ductis diebus alieniore tempore sententiam dedisse proponatur, ne ambages frustra interpositae provocationis ulterius negotium protrahant, praeses provinciae superstitiosa appellatione submota ex integro inter vos cognoscet. * carus carinus et numer. aaa. germano. * <>
CJ.7.64.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Venales sententias, quae in mercedem a corruptis iudicibus proferuntur, et citra interpositae provocationis auxilium iam pridem a divis principibus infirmas esse decretum est. * diocl. et maxim. aa. nicagorae. * <a 285 pp. k. ian. diocletiano a. et aristobulo conss.>
CJ.7.64.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si pater tuus, cum decurio creareris, non consensit et quindecim annos aetatis agis, aditus praeses provinciae, si inhabilem te ad obeundum decurionatus honorem esse perspexerit, quando huiusmodi aetati etiam praetermissa appellatione subveniatur, iniquam nominationem removebit. * diocl. et maxim. aa. constantio. * <a xxx >
CJ.7.64.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Veteranis, qui in legione vel vexillatione militantes post vicesima stipendia honestam vel causariam missionem consecuti sunt, onerum et munerum personalium vacationem concessimus. huius autem indulgentiae nostrae tenore remunerantes fidam devotionem militum nostrorum etiam provocandi necessitatem remisimus. * diocl. et maxim. aa. et cc. rufino. * <a xxx >
CJ.7.64.10pr.: Imperator Justinianus
Omnem honorem salvum iudicibus reservantes, si quando una pars quasi laesa per definitivam eorum sententiam provocatione usa fuerit, interdicimus alteri parti quae vicit pro hoc tantummodo, quod nihil capere pro sumptibus litis et detrimentis vel minus quam oportuerat iussa est, provocationem offerre, cum ipsam decisionem litis recte factam esse confiteatur: iudicibus scilicet sive florentissimis proceribus sacri nostri palatii sive his, quibus pro minore litium aestimatione consultationes delegantur, si perspexerint adiuvandum esse victorem sumptuum perceptione, etiam sine provocatione eius hoc statuentibus et iustam eorundem sumptuum quantitatem definientibus. * iust. a. menae pp. * <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio vc. cons.>
CJ.7.64.10.1: Imperator Justinianus
Sed nec occasione consultationis introducendae victori provocare concedimus, cum et priscis legibus liceat ei et sine provocationis auxilio eandem consultationem differente suo adversario introducere et nos ei nihilo minus hoc permittimus, iniuriam ex supervacua provocatione iudicibus fieri prohibentes. <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio vc. cons.>