Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.7.65.0. Quorum appellationes non recipiantur.
CJ.7.65.1: Imperator Antoninus
Eius, qui per contumaciam absens, cum ad agendam causam vocatus esset, condemnatus est negotio prius summatim perscrutato, appellatio recipi non potest. * ant. a. sabino. * <a 213 pp. non. iul. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.7.65.2pr.: Imperator Constantius
Observare curabis, ne quis homicidarum veneficorum maleficorum adulterorum itemque eorum, qui manifestam violentiam commiserunt, argumentis convictus, testibus superatus, voce etiam propria vitium scelusque confessus audiatur appellans. * constantius a. ad hieroclem. * <a 344 d. v id. dec. leontio et sallustio conss.>
CJ.7.65.2.1: Imperator Constantius
Sicut enim haec ita observari disposuimus, ita aequum est testibus productis, instrumentis prolatis aliisque argumentis praestitis, si sententia contra eum lata sit et ipse, qui condemnatus est aut minime voce sua confessus sit aut formidine tormentorum tentus contra se aliquid dixerit, provocandi licentiam ei non denegari. <a 344 d. v id. dec. leontio et sallustio conss.>
CJ.7.65.3: Imperatores Valentinianus, Valens
Nulli officialium a sententia proprii iudicis provocatio tribuatur nisi in eo tantum negotio, quod ratione civili, super patrimonio forte, apud proprium iudicem inchoarit, scilicet ut in eo tantum negotio a sententia eius, cui paret iudici, quisquis velit officialis appellet, quod per procuratorem persequi iure tribuitur. * valentin. et valens aa. ad modestum pp. * <a 373 d. iiii id. iun. cyzico valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.7.65.4: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Abstinendum prorsus appellatione sancimus, quotiens fiscalis calculi satisfactio postulatur aut tributariae functionis sollemne munus exposcitur aut publici vel etiam privati, dummodo evidentis atque convicti redhibitio debiti flagitatur, ut necessario in contumacem vigor iudiciarius excitetur. * valentin. et valens et grat. aaa. ad olybrium pu. * <a 368 pp. romae xv k. sept valentiniano et valente ii aa. conss.>
CJ.7.65.4a: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Si clericus ante definitivam sententiam frustratoriae dilationis causa ad appellationis auxilium convolaverit, multam quinquaginta librarum argenti, quam contra huiusmodi appellatores sanctio generalis imponit, cogatur expendere. hoc autem non fisco nostro volumus accedere, sed pauperibus fideliter erogari. * valentin. et valens et grat. aaa. ad claudium pu. * <a 369 d. viii id. iul. valentiniano np. et victore conss.>
CJ.7.65.5pr.: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Ab exsecutione appellari non posse satis et iure et constitutionibus cautum est, nisi forte exsecutor sententiae modum iudicationis excedat. * valens grat. et valentin. aaa. ad thalassium procons. africae.* <a 378 d. iii k. febr. treviris valente vi et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.7.65.5.1: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
A quo si fuerit appellatum, exsecutione suspensa decernendum putamus, ut, si res mobilis est, ad quam restituendam exsecutoris opera fuerit indulta, appellatione suscepta possessori res eadem detrahatur et idoneo collocetur reddenda ei parti, pro qua sacer cognitor iudicaverit. <a 378 d. iii k. febr. treviris valente vi et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.7.65.5.2: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Quod si de possessione vel de fundis exsecutio concessa erit et eam suspenderit provocatio, fructus omnes, qui tempore interpositae provocationis capti vel postea nati erunt, in deposito collocentur, iure fundi penes eum qui appellaverit constituto. <a 378 d. iii k. febr. treviris valente vi et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.7.65.5.3: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Sciant autem se provocatores vel ab exsecutione appellantes vel ab articulo, si eos perperam intentionem cognitoris suspendisse claruerit, quinquaginta librarum argenti animadversione multandos. <a 378 d. iii k. febr. treviris valente vi et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.7.65.6: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quisquis, ne voluntas diem functi testamento scripta reseretur, vel ne hi, quos scriptos patuerit heredes, in possessionem mittantur, ausus fuerit provocare interpositamque appellationem is cuius de ea re notio erit recipiendam esse crediderit, viginti librarum argenti multa et litigatorem, qui tam importune appellaverit, et iudicem, qui tam ignave coniventiam adhibuerit, involvat. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad hypatium pu. * <a 379 d. non. april. triveris ausonio et olybrio conss.>
CJ.7.65.7: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Arcadius
Ante sententiae tempus et ordinem eventus nec a discussore nec a rationali appellare liceat. * grat. valentin. et arcad. aaa. ad pelagium com. rer. pri * <a 385 d. xv k. mart. mediolani arcadio a. et bautone conss.>
CJ.7.65.8: Imperatores Arcadius, Honorius
Et publicarum necessitatum et privati aerarii deposcit utilitas, ne commoda, quae domui nostrae debentur, callidis debitorum artibus differantur. quamobrem eorum appellatione reiecta, qui aperte manifesteque convicti sunt, hoc observari praecepti huius auctoritate censemus, ut ei, quem constiterit esse publicum debitorem, appellationis beneficium denegetur. * arcad. et honor. aa. apollodoro com. rer. privat. * <a 396 d. iiii id. aug. mediolani arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>