Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.7.72.0. De bonis auctoritate iudicis possidendis seu venumdandis et de separationibus.
CJ.7.72.1: Imperator Antoninus
In bonis mortui potiorem esse causam legatariorum, qui eum utpote heredem convenire potuerunt, quam eorum, quibus ipse legavit, manifestum est, cum prius legatum quasi aes alienum exigitur, legatum autem a mortuo relictum post debiti detractionem inducitur. * ant. a. atticae. * <a xxx >
CJ.7.72.2: Imperator Gordianus
Est iurisdictionis tenor promptissimus indemnitatisque remedium edicto praetoris creditoribus hereditariis demonstratum, ut, quotiens separationem bonorum postulant, causa cognita impetrent. praeoptabis igitur convenientem desiderii tui fructum, si te non heredum fidem secutum, sed ex necessitate ad iudicium eos provocare demonstraveris. * gord. a. aristoni. * <a xxx >
CJ.7.72.3: Imperator Gordianus
Ex contractu, qui cessionem rerum antecessit, debitorem contra iuris rationem conveniens, cum eum aequitas auxilio exceptionis muniat ac tunc demum iteratam possis desiderare conventionem, cum tantum postea quaesiit, quod praesidem ad eius rei licentiam debeat promovere. * gord. a. claudianae. * <a xxx >
CJ.7.72.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Incivile est, quod postulas, ut unus ex chirographariis creditoribus debitoris bona compellatur suscipere, satis ceteris eius creditoribus facturus. * diocl. et maxim. aa. et cc. clearchianae. * <a 293 >
CJ.7.72.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si bona debitoris tui vacare constet et haec a fisco non agnoscantur, in possessionem eorum mitti te a competenti iudice recte postulabis. * diocl. et maxim. aa. et cc. abydonio. * <a 293 xvii k. ian. aa. conss.>
CJ.7.72.6pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Pro debito creditores addici sibi bona debitoris non iure postulant. unde si quidem debitoris tui ceteri creditores pignori res acceperunt, potiores eos quam te chirographarium creditorem haberi non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc.Agathemero. * <>
CJ.7.72.6.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod si specialiter vel generaliter nemini probentur obligatae ac sine successore communis debitor vel heres eius decessit, non dominii rerum vindicatione, sed possessione bonorum itemque venditione aequali portione pro rata debiti quantitate omnibus creditoribus consuli potest. <>
CJ.7.72.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si uxor tua pro triente patruo suo heres extitit nec ab eo quicquam exigere prohibita est, debitum a coheredibus pro besse petere non prohibetur, cum ultra eam portionem qua successit actio non confundatur. sin autem coheredes solvendo non sint, separatio postulata nullum ei damnum fieri patiatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. domno. * <a 294 d. k. dec. cc. conss.>
CJ.7.72.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
In possessionem rei servandae uxor defuncti vel alii creditores missi dominium ex hac causa tenentes adipisci minime possunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. aelidae. * <a 294 sub die vi k. ian. nicomediae cc. conss.>
CJ.7.72.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum proponas eum contra quem supplicas ex administratione tibi negotiorum obligatum, hunc secundum iuris rationem adito rectore provinciae potes convenire. nam si ad circumscriptionem tui iuris latitat nec defendatur et eum tuum esse debitorem constat, ad exemplum edicti bonorum eius possessionem poteris impetrare: tempore autem transacto etiam venditionem eorum a competenti iudice postulare non prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio gerontio. * <a 299 d. xiiii k. sept. diocletiano vii et maximiano vi aa. conss.>
CJ.7.72.10pr.: Imperator Justinianus
Cum apud veteres quaestionem ortam invenimus super pecuniis debitis, pro quibus hypothecae non sunt constitutae, propter res ad debitorem pertinentes, dum is severiores creditores formidans sese celaverit, et illi de rebus ad eum pertinentibus competentia ingrediantur iudicia postulentque in possessionem rerum sese transmitti, si etiam alii creditores, quibus obnoxius esse videtur, possint quandam habere communionem in rerum possessione: huiusmodi dubitationem amputantes censemus per praesentem generalem divinam constitutionem, ut, si non omnes huiu smodi debita praetendentes, sed ex his certi ab iudiciali sententia in possessionem rerum mittantur, non solum hi, sed etiam alii omnes talia debita praetendentes eadem commoditate potiantur et possint cum prioribus rerum detentatoribus communionem habere in rebus, de quibus ( sicut superius declaratur) prolata fuit sententia. quid enim iustius est, quam omnes, qui ad res debitoris mitti debent , esse participes huiusmodi commoditatis? * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.7.72.10.1: Imperator Justinianus
Ut autem non in perpetuum aliorum neglegentia illi, qui pro suis debitis alacriores creditoribus aliis ostenduntur fuisse, praegraventur, rectum nobis esse videtur tunc communionem habere in possessionem rerum alios creditores, qui non hoc peregisse noscuntur, cum praesentes quidem in una eademque degentes provincia , in qua et possessores rerum commorantur, intra duorum annorum spatia, absentes autem intra quadriennium creditoribus possessionem antelato modo detinentibus suum debitum certum faciant et expensas secundum quantitatem debitorum persolvant eis, qui sententias consecuti sunt, per sacramentum manifestandas eorum, qui eas adipiscendae gratia possessionis rerum sustinuerunt, quia et secundum debita satis eis fieri explorati iuris est. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.7.72.10.1a: Imperator Justinianus
Post completum autem memoratum tempus nullam eis esse licentiam eos qui possessionem adepti sunt molestare vel quibusdam damnis adficere: actiones autem, quas ex legibus sibi competere putaverint, contra suos exercere debitores. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.7.72.10.2: Imperator Justinianus
Sin autem hi qui detinent possessiones vel ex sententia iudicis res vendiderint vel alio quocumque legitimo modo omne ius, quod in isdem rebus habere noscuntur, in alias personas post definitum a nobis tempus transtulerint et certas pecunias acceperint, quidquid superfluum inventum fuerit vel amplius quam eis debetur, hoc modis omnibus necesse est eos praesentibus tabulariis signare et in cimeliarchio sanctae ecclesiae illius civitatis, in qua huiusmodi contractus celebratur, deponere: attestatione videlicet prius per memoratos tabularios conscribenda , praesente etiam eo qui res vendiderit vel in alias personas transtulerit, ut per eam manifestetur tam quantitas pecuniarum, quae pro venditione rerum vel translatione praestitae sunt, quam earum, quae superfluae post dissolutum debitum inveniantur, ut, si quis postea creditor apparuerit et debiti cautionem ostenderit, possit ex his satis sibi facere, prius scilicet rectore provinciae sine aliquo damno causae faciente examinationem et non concedente nec viros reverentissimos oeconomos vel cimeliarcham sanctae ecclesiae, in qua pecuniae deponuntur, aliquod detrimentum vel dispendium sustinere, per suam autem interlocutionem creditorem praecipiente secundum modum debiti ex depositis pecuniis suum accipere debitum. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.7.72.10.3: Imperator Justinianus
Ut autem non liceat creditori in venditione vel translatione rerum dolum vel aliquam machinationem vel circumscriptionem facere, iubemus attestatione super hoc celebranda apud defensorem locorum gestis intervenientibus insinuari, sive tantum ex pretio, quantum debetur, sive plus sive minus colligitur, et praesentibus non tantum, sicut dictum est, tabulariis, sed etiam viro reverentissimo cimeliarcha, apud quem, si ita contigerit, superfluae pecuniae signatae deponendae sunt, iusiurandum sacrosanctis evangeliis propositis venditorem vel translatorem rerum praestare, quod neque per gratiam emptoris vel eius, ad quem res iure cessionis transferuntur, nec dolo aliquo interveniente minorem iusto rerum pretio quantitatem acceperit, sed eam, quam re vera cum omni studio potuerit invenire. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>