Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.8.2.1: Imperatores Severus, Antoninus
Hereditatem eius, quem patrem tuum fuisse dicis, petiturus iudicibus qui super ea re cognituri erunt de fide intentionis adlega. quamvis enim bonorum possessionem ut praeteritus agnovisti, tamen interdicto quorum bonorum non aliter possessor constitui poteris, quam si te defuncti filium esse et ad hereditatem vel bonorum possessionem admissum probaveris. * sev. et ant. aa. .To. * <a 197 pp. viii k. ian. laterano et rufino conss.>
CJ.8.2.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si ex edicto sororis patruelis intestato sine liberis defunctae recte petita bonorum possessione quaesisti successionem ac negotium integrum est, quae cum moreretur eius fuerunt, secundum edicti quorum bonorum tenorem ab his, qui pro herede vel pro possessore possident dolove malo fecerint, quo magis desierint possidere, tibi rector provinciae restitui efficiet. * diocl. et maxim. aa. et cc. marco. * <a 294 s. vi k. april. cc. conss.>
CJ.8.2.3pr.: Imperatores Arcadius, Honorius
Constat virum a bonis intestate uxoris superstitibus consanguineis esse extraneum, cum prudentium omnium responsa et lex ipsa naturae successores eos faciat. * arcad. et honor. aa. petronio vic. * <a 395 d. vi k. aug. mediolani olybrio et probino conss.>
CJ.8.2.3.1: Imperatores Arcadius, Honorius
Ergo iubemus, ut omnibus frustrationibus amputatis per interdictum quorum bonorum in petitorem corpora transferantur, secundaria actione proprietatis non exclusa. <a 395 d. vi k. aug. mediolani olybrio et probino conss.>