Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.8.11.0. De operibus publicis.

CJ.8.11.1: Imperatores Constantinus, constans

Plurimi immunitates operum publicorum concessione iudicum adepti sunt: et ideo iubemus in posterum illicitas immunitates nullius esse momenti. * constant. et constans aa. ad catullinum. * <a 338 d. vi k. aug. sirmi urso et polemio conss.>

CJ.8.11.2: Imperatores Constantinus, constans

Quae operibus publicis impensa constiterit, accepto ferri oportere cognoscas. * const. et constans aa. ad Marcellinum com. orientis. * <a 349 d. v non. oct. constantinopoli limenio et catullino conss.>

CJ.8.11.4: Imperator Julianus

Praetoria iudicum et domos publicas oportet publico iuri atque usui semper vindicari. * iul. a. edicto praef. aegypti. * <a 362 pp. iiii non. dec. antiochiae mamertino et nevitta conss.>

CJ.8.11.5pr.: Imperatores Valentinianus, Valens

Intra urbem romam veterem et novam nullus iudicum novum opus informet, quotiens serenitatis nostrae arbitria cessabunt, nisi ex suis pecuniis huiusmodi opus construere voluerit. * valentin. et valens aa. ad symmachum pu. * <a 364 d. viii k. iun. philippis divo ioviano et varroniano conss.>

CJ.8.11.5.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Ea tamen instaurandi, quae iam deformibus ruinis intercidisse dicuntur, universis licentiam damus. <a 364 d. viii k. iun. philippis divo ioviano et varroniano conss.>

CJ.8.11.6: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Praescriptio temporis iuri publico non debet obsistere, sed nec rescripta quidem. atque ideo diruenda sunt omnia, quae per diversas urbes vel in foro vel in quocumque publico loco contra ornatum et commodum ac decoram faciem civitatis extructa noscuntur. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad proculum. * <a 383 d. iii id. iun. constantinopoli merobaude ii et saturnino conss.>

CJ.8.11.7: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Ad portus et aquae ductus et murorum instaurationem sive extructionem omnes certatim facta operarum collatione instare debent neque aliquis ab huiusmodi consortio dignitatis privilegiis excusari. * grat. valentin. et theodos. aaa. cynegio pp. * <a 384 d. xv k. febr. constantinopoli ricomere et clearcho conss.>

CJ.8.11.8: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Omnes, quibus vel cura mandata fuerit operum publicorum vel pecunia ad extructionem solito more credita, usque ad annos quindecim ab opere perfecto cum suis heredibus teneantur obnoxii, ita ut, si quid vitii in aedificatione intra praestitutum tempus provenerit, de eorum patrimonio ( exceptis tamen his casibus, qui sunt fortuiti) reformetur. * grat. valentin. et theodos. aaa. et arcad. a. cynegio pp. * <a 385 d. iii non. febr. constantinopoli arcadio a. et bautone conss.>

CJ.8.11.9pr.: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Si quando concessa a nobis licentia fuerit extruendi, id sublimis magnificentia tua sciat esse servandum, ut nulla domus inchoandae publicae fabricae gratia diruatur, nisi usque ad quinquaginta libras argenti pretii aestimatione taxabitur. * theodos. arcad. et honor. aaa. aureliano pu. * <a 393 d. iii k. mart. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss.>

CJ.8.11.9.1: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

De aedificiis vero maioris pretii ad nostram scientiam referatur, ut, ubi amplior poscitur quantitas, imperialis extet auctoritas. <a 393 d. iii k. mart. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss.>

CJ.8.11.10: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Si qui iudices perfecto publicis pecuniis operi suum nomen sine nostri numinis mentione scripserint, maiestatis teneantur obnoxii. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. * <a 394 d. iii non. iul. constantinopoli arcadio iii et honorio ii aa. conss.>

CJ.8.11.11: Imperatores Arcadius, Honorius

Ne splendidissimae urbes vel oppida vetustate labantur, de reditibus fundorum iuris rei publicae tertiam partem reparationi publicorum moenium et thermarum subustioni deputamus. * arcad. et honor. aa. eusebio com. sacrum larg. * <a 395 d. xi k. iul. mediolani olybrio et probino conss.>

CJ.8.11.12: Imperatores Arcadius, Honorius

Omnes provinciarum rectores litteris moneantur, ut sciant ordines atque incolas urbium singularum muros vel novos debere facere vel veteres firmius renovare: scilicet hoc pacto impendiis ordinandis, ut adscriptio currat pro viribus singulorum, deinde adscribantur pro aestimatione futuri operis territoria civium, ne plus poscatur aliquid, quam necessitas imperaverit, neve minus, ne instans impediatur effectus: oportet namque per singula non sterilia iuga certa quaeque distribui, ut par cunctis praebendorum sumptuum necessitas imponatur: nemini excusatione vel alia praesumptione ab huiusmodi immunitate praebenda. * arcad. et honor. aa. caesario pp. * <a 396 d. viiii k. april. arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

CJ.8.11.13pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Nemo iudicum in id temeritatis erumpat, ut inconsulta pietate nostra novi aliquid operis existimet inchoandum, vel ex diversis operibus ornamenta aut marmora vel quamlibet speciem, quae fuisse in usu vel ornatu probabitur civitatis, eripere vel alio transferre sine iussu tuae sublimitatis audeat. etenim si quis contra fecerit, sex libris auri multabitur. * arcad. et honor. aa. theodoro pp. * <a 398 d. k. ian. mediolani honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.8.11.13.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Similis etiam condemnatio ordines civitatum manebit, nisi ornamentum genitalis patriae decreti huius auctoritate defenderint. <a 398 d. k. ian. mediolani honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.8.11.13.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Horreorum autem vel stabulorum fabricas arbitratu proprio provinciarum iudices studio laudandae devotionis adripiant. <a 398 d. k. ian. mediolani honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.8.11.14: Imperatores Arcadius, Honorius

Aedificia, quae vulgo parapessia nuncupantur, vel si qua alia opera moenibus vel publicis operibus sociata cohaerent, ut ex his incendium vel insidias vicinitas reformidet aut angustentur spatia platearum vel minuatur porticibus latitudo, dirui ac prosterni praecipimus. * arcad. et honor. aa. severo pu. * <a 398 d. v id. oct. constantinopoli honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.8.11.15: Imperatores Arcadius, Honorius

Si aliquando homines emergant, qui a nostra clementia opus publicum sibi praeberi postulaverint, non nisi diruta penitusque destructa et quae parum sunt in usu civitatium percipiant: intimandis huiusmodi rescriptis iudicio amplissimae tuae sedis. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a 398 d. id. dec. honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.8.11.16: Imperatores Arcadius, Honorius

Si quando usus exegerit vel porticus vel quaslibet aedes aetatis senio seu fortuitis concussas casibus reparari, liceat etiam inconsulta clementia nostra cum reverentia sui imaginem deponere vel nostram vel retro principum, reportatamque post refecta aedificia loco proprio denuo collocare. * arcad. et honor. aa. et teodos. a. aemiliano pu. * <a 406 d. v k. iul. constantinopoli arcadio a. vi et probo conss.>

CJ.8.11.17: Imperatores Honorius, Theodosius

Quicumque locus in palatio huius urbis privatis aedificiis incommode occupatus est, is quam primum subrutis omnibus quae in eo sunt aedificiis palatio reformetur, quod privatorum non est parietibus coartandum ( nam imperio magna ab universis secreta debentur), ut hi tantum locum habeant habitandi, quos legitimus maiestatis nostrae usus et rei publicae disciplina delegit: in futurum etiam universis ab huiusmodi usurpatione prohibendis. * honor. et theodos. aa. monaxio pu. * <a 409 d. viiii k. mart. constantinopoli honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

CJ.8.11.18pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Turres novi muri, qui ad munitionem splendidissimae urbis extructus est, completo opere praecipimus eorum usui deputari, per quorum terras idem murus studio ac provisione tuae magnitudinis ex nostrae serenitatis arbitrio celebratur. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. * <a 413 d. prid. non. april. lucio vc. cons.>

CJ.8.11.18.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Eadem lege in perpetuum et condicione servanda, ut annis singulis hi vel ad quorum iura terrulae demigraverint, proprio sumptu eorum instaurationem sibimet intellegant procurandam, eorumque usu publico beneficio potientes curam reparationis ac sollicitudinem ad se non ambigant pertinere. <a 413 d. prid. non. april. lucio vc. cons.>

CJ.8.11.18.2: Imperatores Honorius, Theodosius

Ita enim et splendor operis et civitatis munitio cum privatorum usu et utilitate servabitur. <a 413 d. prid. non. april. lucio vc. cons.>

CJ.8.11.19: Imperator Theodosius

Quia plurimae domus cum officinis suis in porticibus zeuxippi esse memorantur, reditus memoratorum locorum pro quantitate, quae placuit, ad praebenda luminaria et aedificia ac tecta reparanda regiae huius urbis lavacro sine aliqua iubemus excusatione conferri. * theodos. a. severino pu. * <a 424 d. v id. ian. victore vc. cons.>

CJ.8.11.20: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Qui sine auctoritate divini rescripti ad iudicium tuae celsitudinis destinandi angiportus integros vel partes suis domibus incluserint seu porticus usurparint, procul dubio iura pristina sacratissimae reddere civitati iubemus: multa auri quinquaginta librarum non defutura, si quis posthac in similem audaciam prodire temptaverit. * theodos. et valentin. aa. cyro pu. * <a 439 d. k. nov. theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.8.11.21pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Basilicam inauratam et marmoribus decoratam liberam in perpetuum manere neque alicuius imaginis pictarum cuiuslibet honoris tabularum adumbratione fuscari iubemus, neque in aliqua parte eiusdem basilicae tabulato quicquam opere stationes ergasteriave constitui sancimus. * theodos. et valentin. aa. cyro pu. * <a 440 d. xi k. febr. constantinopoli valentiniano a. v et anatolio conss.>

CJ.8.11.21.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Illud quoque decernimus, ne in eam equos liceat intromitti vel nuptias celebrari. <a 440 d. xi k. febr. constantinopoli valentiniano a. v et anatolio conss.>

CJ.8.11.22: Imperator Leo

Nemini iudicum liceat in hac inclita urbe vel in provinciis nova opera inchoare, priusquam ea, quae coepta invenerit a decessore vel praedecessoribus suis, vetustate diruta aut desidia derelicta diligenti studio instantiaque compleverit, cum ex hoc plurimum laudis adquirat, si ea culta et perfecta reddiderit, quae vetusta sunt et instaurationem requirunt quaeque ab aliis initiata et imperfecta resederant. * leo a. erythrio pp. * <a 472 d. ii k. mart. constantinopoli marciano cons.>

CJ.8.11.23

<>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License