Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.8.13.0. De pignoribus.
CJ.8.13.1: Imperatores Severus, Antoninus
Debitor, qui pignoribus profitetur se creditoribus cedere, nihilo magis liberabitur. * sev. et ant. aa. timotheo. * <a 194 pp. v k. mart. severo a. ii et albino conss.>
CJ.8.13.2pr.: Imperatores Severus, Antoninus
Quamvis constet specialiter quaedam et universa bona generaliter adversarium tuum pignori accepisse et aequale ius in omnibus habere, iurisdictio tamen temperanda est. * sev. et ant. aa. lucio. * <a 204 pp. ii k. iun. cilone et libone conss.>
CJ.8.13.2.1: Imperatores Severus, Antoninus
Ideoque si certum est posse eum ex his, quae nominatim ei pignori obligata sunt, universum redigere debitum, ea, quae postea ex isdem bonis pignori accepisti, interim non auferri praeses iubebit. <a 204 pp. ii k. iun. cilone et libone conss.>
CJ.8.13.3: Imperatores Severus, Antoninus
Creditores, qui non reddita sibi pecunia conventionis legem ingressi possessionem exercent, vim quidem facere non videntur, attamen auctoritate praesidis possessionem adipisci debent. * sev. et ant. aa. maximo. * <a 205 pp. k. mai antonino a. ii et geta ii conss..>
CJ.8.13.4: Imperatores Severus, Antoninus
Cum te pecuniam accepisse et agros tuos obligasse fateris, non habet rationem, quod quereris vi te coactum pignori dare. si igitur recipere vis rem tuam, solve creditori pecuniam debitam. * sev. et ant. aa. bellio. * <a 208 d. iii k. iun. antonino a. iii et geta iii conss.>
CJ.8.13.5: Imperator Antoninus
Praeses provinciae vir clarissimus ius pignoris tui exsequentem te audiet. nec tibi oberit sententia adversus debitorem tuum dicta, si eum collusisse cum adversario suo aut, ut dicis, non causa cognita, sed praescriptione superatum esse constiterit. * ant. a. domitio. * <a 212 pp. id. mai. romae duobus aspris conss.>
CJ.8.13.6: Imperator Antoninus
In summa debiti computabitur etiam id, quod propter possessiones pignori datas ad collationem viarum muniendarum vel quod aliud necessarium obsequium praestitisse creditorem constiterit. * ant. a. quinto. * <a 213 pp. iii k. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.8.13.7: Imperator Gordianus
Usucapio pignoris conventionem non extinguit. * gord. a. marciano. * <a 238 pp. non. sept. pio et pontiano conss.>
CJ.8.13.8: Imperator Gordianus
Quamvis personali actione expertus adversus reum vel fideiussores seu mandatores eius feceris condemnationem, pignoris tamen adhuc habes persecutionem. * gord. a. festo. * <a 239 pp. id. mart. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.13.9: Imperator Gordianus
Si dominium eius possessionis, quae cum pignori data esset, a debitrice donatu ad te translatum est, eamque postea creditor vel eius heredes detinere coeperunt , vindica eam, praeside provinciae curante, ut, fructuum deducta ratione residuoque a te oblato si fuerit satisfactum, ea possessio tibi reddatur. * gord. a. attico. * <a 239 pp. iii k. oct. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.13.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Debitores praesentes prius denuntiationibus conveniendi sunt. igitur si conventi debito satis non fecerint, persequenti tibi pignora seu hypothecas, quas instrumento specialiter comprehensas esse dicis, competentibus actionibus rector provinciae auctoritatis suae auxilium impertire non dubitabit. * diocl. et maxim. aa. alexandro. * <a 290 d. xviii k. febr. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.8.13.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nominatori pignori capere sine praesidis auctoritate res nominati non licet. * diocl. et maxim. aa. et cc. euphrosyno. * <a 293 s. iii k. mart. aa. conss.>
CJ.8.13.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si uxor tua pro pecunia quam accepit mutuo res proprias obligavit pignori eique tu successisti, licet in instrumentum eius facti testimonium collatum non sit, soluto debito creditorem de his tibi reddendis sollemni iure conveni. * diocl. et maxim. aa. et cc. eusebio. * <a 293 s. v k. april. aa. conss.>
CJ.8.13.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum dominam non minorem viginti et quinque annis ea quae obligaverat tibi iure dominii possidere permisisse et in solutum dedisse precibus significes, dominae contractus et voluntas ad firmitatem tibi sufficit. * diocl. et maxim. aa. et cc. matronae. * <a 293 s. iii k. mai. heracliae aa. conss.>
CJ.8.13.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Distractis a debitore pignoribus creditores in potestate habere, utrumne personali obligatos sibi, an pignora possidentes in rem actione convenire velint, non est incerti iuris. * diocl. et maxim. aa. et cc. appiano. * <a 293 s. k. mai. heracliae aa. conss.>
CJ.8.13.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Debitorem neque vendentem neque donatem neque legantem vel per fideicommissum relinquentem posse deteriorem facere creditoris condicionem certissimum est. unde si tibi obligatam rem probare posse confidis, pignora persequi debes. * diocl. et maxim. aa. et cc. basilidae. * <a 293 s. v non. mai. heracliae aa. conss.>
CJ.8.13.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Etsi frater tuus non suam, sed ad te pertinentem pecuniam mutuam suo nomine dedit ac pignus accepit, tamen tibi pignoris obligationem quaerere non potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. heraidi. * <a 293 s. iiii id. mai hadrianopoli aa. conss.>
CJ.8.13.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quamvis ea pecunia, quam a te mutuo frater tuus accepit, comparavit praedium, tamen nisi specialiter vel generaliter hoc obligavit, tuae pecuniae numeratio in causam pignoris non deduxit. sane personali actione debitum apud praesidem petere non prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. pontiae. * <a 293 s. xv k. iun. aa. conss.>
CJ.8.13.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Pignoris vel hypothecae persecutio in rem est. * diocl. et maxim. aa. et cc. euodio. * <a 293 s. k. dec. sirmi aa. conss.>
CJ.8.13.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sicut vim maiorem pignorum creditor praestare necesse non habet, ita dolum et culpam, sed et custodiam exhibere cogitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. maximo. * <a 293 s. xvii k. ian. aa. conss.>
CJ.8.13.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Creditor ad petitionem urgueri iure minime potest. quapropter eo, quod vos heredibus euodiani debere confiditis, oblato et, si nolint accipere, consignato atque deposito de reddendo pignore hos praesidali notione convenite. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 294 pp. xviii k. febr. cc. conss.>
CJ.8.13.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Res obligatas exterus debito soluto liberando datum petere, non earum dominium adipisci potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. vito. * <a 294 s. iii k. nov. retiariae cc. conss.>
CJ.8.13.22: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Secundus creditor offerendo priori debitum confirmat sibi pignus et a debitore sortem eiusque tantum usuras, quae fuissent praestandae, non etiam usurarum usuras accipit. * diocl. et maxim. aa. et cc. antiochiano. * <a 294 s. iii id. dec. nicomediae cc. conss.>
CJ.8.13.23: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Maior annis viginti quinque pignoris conventione remissa, cum hoc solum pactum vel iurisdictio secundum ipsius voluntatem tueatur, persequi non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. macedonio. * <a 294 s. xvii k. ian. nicomediae cc. conss.>
CJ.8.13.24: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Persecutione pignoris omissa debitores actione personali convenire creditor urgueri non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. marco. * <a 294 s. xv k. ian. nicomediae cc. conss.>
CJ.8.13.25: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Servo, qui fuerat pignori obligatus, defuncto debiti permanet integra petitio. * diocl. et maxim. aa. et cc. dracontio. * <a 294 s. vii k. ian. nicomediae cc. conss.>
CJ.8.13.26: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si tibi notarium pignoris titulo debitor tuus obligavit, eum, a quo mancipium abreptum proponis, apud rectorem provinciae conveni. * diocl. et maxim. aa. et cc. mauricio. * <a 294 s. vi k. ian. sirmi cc. conss.>
CJ.8.13.27pr.: Imperator Justinianus
Super hypothecis, quas argenti distractores vel metaxarii vel alii quarumcumque specierum negotiatores pecunias sibi credentibus dare solent, hoc specialiter super amputanda omni machinatione sancimus, ut, si post huiusmodi contractum liberis suis vel alio modo cognatis quamcumque militiam idem negotiatores adquisierint, ea tamen vendi vel ad heredes sub certa definitione transmitti potest, liceat creditoribus eorum, etiam non probantibus ex pecuniis eorundem negotiatorum liberos eorum vel cognatos militasse ( dum tamen contrarium non probetur alios e suo patrimonio dedisse pecunias), creditum ab his qui militarunt exigere vel tantum eos efflagitare, quanti vendi eadem militia possit. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iun. dn. iustiniano a. pp. ii cons.>
CJ.8.13.27.1: Imperator Justinianus
Quod ita obtinere sancimus, et si extraneis quibusdam idem negotiatores de suis pecuniis huiusmodi militiam adquisisse probentur, ut, quod generaliter in ipsis debitoribus militantibus talem militiam, quae vendi vel ad heredes transmitti potest, permissum est, ut liceat creditoribus et adhuc viventium debitorum iure hypothecae vindicare militias, nisi satis sibi fiat, et post mortem eorum exigere, quod pro isdem militiis pro tenore communis militantium placiti vel divinae sanctionis tale praestantis beneficium dari solet, hoc in negotiatorum personis, licet ipsi militantes minime debito obnoxii sint, integrum creditoribus eorum servetur. <a 528 d. k. iun. dn. iustiniano a. pp. ii cons.>
CJ.8.13.27.2: Imperator Justinianus
Quod scilicet in futuris militiis, non etiam in his, quas liberi vel cognati eorundem negotiatorum vel extranei pecuniis eorum meruerunt, tenere sancimus. <a 528 d. k. iun. dn. iustiniano a. pp. ii cons.>